Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Decretum
de recipiendis et non recipiendis libris
P9629, f.
144rb; V630, f.
254vb; N442, f.
176rb
IN CHRISTI
NOMINE INCIPIUNT DECRETA
DE RECIPIENDIS ET NON
RECIPIENDIS
LIBRIS, QUAE SCRIPTA
SUNT A GELASIO
PAPA CUM
SEPTUAGINTA
ERUDITISSIMIS
VIRIS EPISCOPIS
IN SEDE APOSTOLICA. URBIS
ROMAE.
Post propheticas et evangelicas atque apostolicas scripturas, quibus
ecclesia
catholica
per gratiam dei
fundata est, etiam illud
intimandum
putavimus, quod,
quamvis universae per
orbem catholicae ecclesiae
unus thalamus Christi sit,
sancta tamen Romana catholica
et apostolica ecclesia
nullis synodicis constitutis ceteris
ecclesiis
praelata
est, sed evangelica
voce domini et
salvatoris
nostri primatum obtinuit:
Tu es Petrus,
inquiens,
et super hanc
petram aedificabo ecclesiam meam,
et portae inferi
non praevalebunt <N442, f.
176va>
adversus
eam; et tibi
dabo claves regni
caelorum,
et quodcumque ligaveris
super terram, erunt
ligata et in
caelo, et quodcumque solveris
super terram, erunt
soluta et in
caelo. Cui data
est etiam societas
beatissimi
Pauli apostoli vasis electionis, qui
non diverso, sicut
heretici
garriunt,
sed uno tempore,
uno eodemque die
gloriosa
morte cum Petro
in urbe Roma
sub Caesare Nerone
agonizans
coronatus
est, et pariter
supradictam Romanam
ecclesiam
Christo domino consecrarunt talesque
omnibus urbibus in
universo
mundo sua praesentia
atque venerando triumpho
praetulerunt. Est
ergo prima Petri
apostoli
sedes Romana ecclesia
non habens maculam
nec rugam
nec aliquid huiusmodi. Secunda
autem sedes apud
Alexandriam
beati Petri nomine
a Marco
eius discipulo et
evangelista consecrata
est, ipseque a
Petro apostolo in
Aegyptum directus
verbum veritatis praedicavit et
gloriosum
consummavit
martyrium.
Tertia vero sedes
apud Antiochiam eiusdem beatissimi
Petri habetur
honorabilis,
eo quod illic,
priusquam
Romam venisset,
habitavit
et illic primum nomen
christianorum
novellae
gentis exortum est.
Et quamvis aliud
fundamentum
nemo possit
ponere praeter id, quod
positum est, quod est
Christus
Iesus, tamen aedificationem eadem sancta
Romana ecclesia post
illas veteris
vel novi testamenti, quas
regulariter
suscepimus,
etiam suscipi non
prohibet
scripturas, id est
sanctam synodum Nicenam
CCCXVIII
patrum mediante maximo
Constantino
augusto, sanctam synodum
Ephesinam, in
qua Nestorius damnatus est consensu beatissimi
Caelestini
papae, mediante Cyrillo
Alexandrinae
sedis antistite et
Arcadio ab Italia
destinato,
sanctam synodum Calcidonensem mediante
Marciano
augusto et Anatholio
Constantinopolitano
episcopo,
in qua Nestoriana
et Euticiana heresis
simul cum Dioscoro eiusque
complicibus damnatae
sunt. Item opuscula
beati Caecilii Cypriani
martyris
et Cartaginensis episcopi,
item opuscula <V630, f.
255ra>
beati Gregorii Nazanzeni episcopi,
item opuscula beati
Basilii Cappadocii episcopi, item
opuscula
beati Iohannis Constantinopolitani episcopi,
item opuscula beati
Theophili
Alexandrini episcopi,
item opuscula beati
Hilarii Pictavensis episcopi,
item opuscula beati
Ambrosii
Mediolanensis
episcopi,
item opuscula beati
Augustini
Ippone Regiensis
episcopi,
<P9629,
f. 144va> item
opuscula
beati Hieronymi presbyteri,
item opuscula Prosperi
viri religiosissimi, item
epistola beati Leonis
papae <N442, f.
176vb>
ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum
destinatam, cuius
textum quispiam, si usque
ad unum iota
disputaverit
et non eam
in omnibus venerabiliter receperit,
anathema
sit, item opuscula
atque tractatus omnium
patrum orthodoxorum, qui
in nullo a
sanctae ecclesiae Romanae consortio deviarunt,
nec ab eius
fide vel praedicatione seiuncti
sint, sed
ipsius communionis per
gratiam dei usque
in ultimum diem
vitae suae fuere
participes
legendos
decernimus.
Item decretales epistolas,
quas beatissimi papae
diversis
temporibus
ab urbe Roma
pro diversorum patrum
consolatione
dederunt
venerabiliter
suscipiendas, item
gesta sanctorum martyrum,
quae multiplicibus tormentorum eruciatibus et
mirabilibus
confessionum
triumphis
irradiant.
Quis ista catholicorum dubitet
et maiora
eos in agonibus
fuisse perpessos nec
suis viribus, sed
dei gratia et
adiutorio
universa
tojerasse?
Sed ideo secundum
antiquam
consuetudinem
singulari
cautela in sancta
Romana ecclesia non
leguntur,
quia et eorum,
qui scripserunt, nomina
penitus ignorantur et
ab infidelibus aut dictis superflua
aut minus apta,
quam rei ordo
fuerit, esse putantur.
Sicut cuiusdem Cyrici
et Iulitae, sicut
Georgii aliorumque
huiusmodi
passiones, quae
ab hereticis perhibentur conscriptae. Propter
quod, ut dictum
est, ne vel
levis subsannandi oriretur
occasio in sancta
Romana ecclesia non
leguntur.
Nos tamen, cum
praedicta
ecclesia
omnes martyres et
eorum gloriosos agones,
qui deo magis
quam hominibus noti
sunt, omni devotione
veneramur.
Item vitas patrum,
Pauli, Antonii, Hilarionis et
omnium heremitarum, quas tamen
vir beatissimus descripsit Hieronymus, cum
omni honore suscepimus. Item
actus beati Silvestri
apostolicae
sedis praesulis, licet
eius, qui conscripsit, nomen
ignoretur,
a multis tamen
in urbe Roma
catholicis
legi cognovimus, et
pro antiquo usu
multae haec imitantur
ecclesiae.
Item scripturam de
inventione
dominicae crucis
et alia scriptura
de inventione capitis
Ioannis baptistae novellae
quidem relationis sunt,
et nonnulli eas
catholici
legunt, sed cum
haec ad catholicorum manus
advenerint
beati Pauli apostoli
praecedat
sententia:
Omnia probate, quod
bonum est, tenete.
Item Rufinus
vir religiosus plurimos
ecclesiastici operis
edidit libros, nonnullas
etiam scripturas interpretatus est.
Sed quoniam beatissimus Hieronymus
in aliquibus
eum de arbitrii
libertate
notavit,
illa sentimus, quae
praedictum
beatum Hieronymum sentire
cognoscimus,
et non solum
de Rufino, sed
etiam de universis,
quos vir saepius
memoratus
zelo dei et
fidei religione repraehendit. Item
Origenis
nonnulla
opuscula,
quae vir beatissimus Hieronymus
<V630,
f. 255rb> non
repudiat, <N442, f.
177ra>
legenda suscipimus. Reliqua
autem omnia cum
auctore suo dicimus
esse rennuenda. Item chronica Eusebii
Caesariensis
atque eiusdem
historiae
ecclesiasticae
libros, quamvis in
primo narrationis suae
libro tepuerit et
post in
laudibus
atque excusatione Origenis
scismatici
<P9629,
f. 144rb> unum
conscripserit
librum, propter rerum
tamen singularem notitiam,
quae ad instructionem pertinet, usquequaque non
dicimus rennuendos. Item
Orosium virum eruditissimum collaudamus, quia
valde nobis necessariam adversus
paganorum
calumnias ordinavit
historiam
miraque brevitate contexuit.
Item venerabilis viri
Sedulii paschale opus,
quod heroicis descripsit versibus,
insigni laude praeferimus. Item
Niventi nihilominus laboriosum
opus non spernimus,
sed miramur. Cetera, quae
ab hereticis sive
scismaticis
conscripta
vel praedicta sunt, nullatenus recipit
catholica
et apostolica Romana
ecclesia,
e quibus pauca,
quae ad memoriam
venerunt et a catholicis
vitanda sunt, credimus
esse subdenda.
ITEM NOTITIA
LIBRORUM
APOCRIFORUM
QUI NON RECIPIUNTUR.
Ariminensem synodum
a Constantino Caesare
Constantini
augusti filio
congregatam
mediante
Tauro praefecto ex
tunc et nunc
et usque in
aeternum
confitemur
esse damnatam. Item
itinerarium nomine
Petri apostoli alios apocrifum
quod appellatur sancti
Clementis
libri X
apocrifum,
actus nomine Andreae
apostoli
apocrifum, evangelium
nomine Matthiae apocrifum,
evangelium
nomine Petri apostoli
apocrifum,
evangelium
nomine Iacobi minoris apocrifum,
evangelium
nomine Barnabae apocrifum, evangelia
nomine Thomae, quibus Manichei
utuntur apocrifum, evangelium nomine
Bartholomaei
apostoli
apocrifa,
evangelia, quae
falsavit
Lucianus apocrifa,
evangelia,
quae falsavit Isicius,
apocrifa,
liber de infantia
salvatoris et
de Maria vel obstetrice apocrifum,
liber, qui appellatur
pastoris,
apocrifum,
libri omnes, quos
fecit Leutius discipulus
diaboli apocrifi, liber,
qui appellatur fundamentum, apocrifum,
liber qui appellatur
Thesaurum
apocrifum,
liber de filiabus
Adae lecto geneseos
apocrifum,
liber qui appellatur
actus Theclae <N442, f.
177rb>
et Pauli apostoli
apocrifum,
liber, qui appellatur
Nepotis apocrifum, liber
proverbiorum, qui ab
hereticis
conscriptus
et sancti Sixti
nomine praenotatus est, apocrifum,
Revelatio, quae
appellatur
Pauli apostoli, apocrifum,
Revelatio,
quae appellatur Thomae apocrifum,
Revelatio,
quae appellatur Stephani
apocrifum, liber
qui appellatur transitus,
id est assumptio sanctae
Mariae apocrifum, liber
qui appellatur Adae poenitentia apocrifum, liber
de Vegia nomine
gigante,
qui cum dracone
post diluvium <V630, f.
255va>
ab hereticis
pugnasse
perhibetur,
apocrifum,
liber, qui appellatur
testamentum
Iob, apocrifum, liber,
qui appellatur poenitentia Origenis,
apocrifum,
liber, qui appellatur
poenitentia sancti
Cypriani,
apocrifum,
liber, qui appellatur
Iamne poenitentia et
Mambre apocrifum, <P9629, f.
145ra>
liber Fisiologus, qui
appellatur
Laus apostolorum apocrifum,
liber, qui appellatur
sortes apostolorum apocrifum,
liber Fisiologus, qui
ab hereticis conscriptus et
beati Ambrosii
nomine signatus
est, apocrifum,
historia
Eusebii Pamphili apocrifum,
opuscula
Tertulliani
apocrifum,
opuscula
Lactantii apocrifum,
opuscula
Africani apocrifum,
opuscula
Postumiani
et Galli apocrifum,
opuscula
Montani, Priscillae
et Maximillae apocrifum,
opuscula omnia
Fausti Manichaei apocrifum,
opuscula
Commodiani
apocrifum,
opuscula
alterius
Clementis
Alexandrini
apocrifum,
opuscula
Tarsi Cypriani apocrifum,
opuscula Arnobii
apocrifum,
opuscula
Ticomii apocrifum,
opuscula
Cassiani
presbyteri
Galliarum
apocrifum, opuscula
Frumenti
Caeci apocrifum, opuscula
Victorini
Pictaviensis apocrifum,
opuscula
fuasti regensis Galliarum
apocrifum, Centonem de
Christo Virgilianis compaginatum versibus
apocrifum,
Epistola
Iesu ad Abgarum apocrifum,
epistola
Abgari ad
Iesum apocrifum, passio
Cirici et Iulitae apocrifum,
passio Georgii apocrifum,
scriptura,
quae appellatur contradictio Salomonis,
apocrifum.
Haec et
his similia, quae
Simon magus, Nicolaus,
Corinthus, Marcion,
Basilidis, Ebion,
Paulus etiam Samosatenus, Fotinus
et Bonosus, et
qui simili errore
defecerunt,
Montanus
quoque cum suis
obscenissimis
sequacibus,
Apollonaris, Valentinus
sive Manicheaeus, Faustus,
Africanus, Sabellius,
<N442,
f. 177va> Arrius,
Machedonius,
Eunomius, Novatus,
Sabbastus, Celertus, Donatus,
Eustacius, Iovinianus, Pelagius,
Iulianus
Caelanensis, Caelertius, Maximianus, Priscillianus, Persilianus ab
Hispania, Nestorius
Constantinopolitanus,
Maximus,
Unicus, Lampetius, Dioscorus,
Euthitius, Petrus
et alius Petrus,
e quibus unus
Alexandriam,
alius Antiochiam maculavit,
Acacius Constantinopolitanus cum
sociis suis,
necnon et omnes
heresei hereseorumque discipuli
sive scismatici, quod docuerunt vel
conscripserunt,
quorum nomina minime
retinentur,
non solum repudiata,
verum etiam ab
omni Romana ecclesia catholica
et apostolica eliminanda atque
cum suis auctoribus
auctorumque
sequacibus
sub anathemate indissolubili vinculo
in aeternum confitemur
esse damnata.
P9629, f.
145ra; V630, f.
255va; N442, f.
177va
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und
Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 1.7.2005
|