Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise
zur Edition finden Sie hier.
Papst
Gelasius I. an den Magister Faustus
P9629, f.
145ra; V630, f.
258ra; N442, f.
177va
CVII CUIUS
SUPRA FAUSTO
MAGISTRO
FUNGENTI LEGATIONIS
OFFICIUM CONSTANTINOPOLITANUM.
Ego quoque
mente percepi Graecos
in sua obstinatione mausuros,
ne cui velut
inspiratum
videri potest, quod
est in
ante praecognitum. Quapropter
non tam
propter legionis causas
student dispositionibus publicis
obviare, sed potius
per occasionem legationis
regiae catholicam fidem
moliuntur
evertere,
et tali commercio
nituntur
sperata praestare. Quid
sibi vult autem, quod
dixerit imperator,
a nobis se
in religione damnatum,
cum super hac
parte et decessor meus
non solum minime nomen
eius attigerit, sed
insuper,
quando principia adeptus
regiae <P9629, f.
145rb>
potestatis
exercuit,
in eius se
rescripsit
imperii promotione gaudere,
et ego nulla ipsius
<V630,
f. 258rb> umquam
scripta percipiens honorificis nostris,
eum litteris salutare
curaverim?
Decessores mei
sacerdotes,
qui praevaricatoribus se
communicasse
propria voce confessi
sunt, a communione
apostolica
eum submoverunt. Si
isti placet
se miscere damnatis,
nobis non potest
imputari,
si ab eis
velit abscedere, tanto
magis a nobis
non potest esse
damnatus,
sed potius ad
gratiam sincerae communionis admissus. Ad
senatum pertinet Romanum, ut
memor fidei, quam
a parentibus
suscepisse
se meminit, contagia
vitae communionis externae
neque ob
hoc communioni sedis
apostolicae,
quod absit, reddatur
externus
et veniam sibi
dare debere
proponat.
Legatur,
<N442,
f. 177vb> ex
quo est religio
christiana
vel certe detur
exemplum
in ecclesia dei
a quibuslibet
pontificibus aut
ab ipsis apostolis
aut ab
ipso denique salvatore
veniam nisi corrigentibus fuisse
concessam.
Auditum autem sub
isto caelo nec
legitur omnino nec
dicitur,
quod eorum voce
depromitur.
Date nobis veniam,
ut tamen nos
in errore duremus.
Id quoque parum
est. Ostendant, qui
nobis canones nituntur
opponere,
quibus hoc canonibus,
quibus regulis, qua
lectione
quove documento, sive
a maioribus nostris,
sive ab ipsis
apostolis,
quos potiores merito
fuisse non dubium
est seu ab
ipso domino salvatore,
qui iudicaturus creditur
vivos et mortuos,
sive factum est
umquam vel faciendum
esse mandatur. Mortuos
suscitasse
legimus Christum, in
errore mortuos absolvisse
non legimus. Et
qui hoc certa faciendi
solus habuit potestatem, beato
Petro principaliter mandat
apostolo:
Quae ligaveris super
terram, ligata erunt
et in caelo,
et quae solveris
super terram, soluta
erunt et in
caelo. Super terram,
inquit, nam in
hac ligatione defunctum
nusquam dixit absolvi.
Quod ergo numquam
factum est, vel
mente conspicere formidamus, sciens in
divino iudicio non
posse penitus excusari.
Si autem, quod
nunc praetendunt, a
Romana se ecclesia
divisuros, quod
iamdudum
fecisse monstrantur.
Eufimius vere miror,
si ignorantiam suam
ipse non perspicit,
qui dicit Acacium
ab uno non
potuisse
damnari.
Itane non
perspicit
secundum
formam synodi Calcidonensis Acacium fuisse
damnatum,
nec novit
aut se nosse dissimulat? In qua
utique per numerosam
sententiam
sacerdotum erroris
huius auctores constat
fuisse damnatos, sicut
in unaquaque heresi
a principio christianae religionis
et factum fuisse
et fieri manifesta
rerum ratione monstratur, decessoremque meum
exsecutorem
fuisse veteris constituti, non
novae constitutionis auctorem.
Quod non solum
praesuli
apostolico
facere licet, sed cuicumque pontifici, quoslibet quemlibet
locum secundum regulam
hereseos ipsius
ante damnatae a
catholica
communione
discernant.
Acacius quippe non
fuit novi vel
proprii inventor
<P9629, f.
145va>
erroris,
ut in eum
nova scita prociderent, <V630, f.
258va>
sed alieno facinori suam
communionem
emiscuit. Itaque
necesse est, ut
in illam recideret
iusta lance sententiam, quam
cum suis successoribus per
convenientiam synodalem
susceperat
auctor erroris.
Nobis opponunt
canones,
dum nesciunt, quid
loquantur.
Contra quos hoc
ipsi <N442, f.
178ra>
venire se produnt,
quod primae sedi sana
rectaque
suadenti
parere fugiunt.
Ipsi sunt canones,
qui appellationes totius ecclesiae ad
huius sedis examen
voluere deferri, ab ipsa
vero nusquam prorsus
appellari
debere sanxerunt,
ac per hoc
illam de tota ecclesia
iudicare,
ipsam ad nullius
commeare
iudicium,
nec de eius
umquam praeceperunt
iudicio iudicari, sententiamque illius constituerunt oportere dissolvi,
cuius potius sequenda
decreta mandarunt. In
hac ipsa
causa Timotheus Alexandrinus et
Petrus Antiochenus, Petrus,
Paulus, Iohannes et
eeteri non solum
unus, sed plures
utique nomen
sacerdotii
praeferentes
sola sedis apostolicae sunt
auctoritate
deiecti.
Cuius rei
testis etiam ipse
docetur Acacius, qui
praeceptionis
huius exstitit
exsecutor.
Quod utique sicut
apostolicam
sedem iuxta formam
synodicam
fecisse manifestum est,
sic neminem resultare
potuisse
certissimum.
Hoc igitur modo
recidens
in consortium damnatorum
damnatus
Acacius,
quo eorum damnationem, antequam
praevaricator
exsisteret,
fuerat exsecutus. Nobis
ausi sunt canonum
facere mentionem, contra
quos semper
ambitionibus
semper illicitis tenendi esse
monstrantur.
Quasi synodo
vel secundum cuius
synodi formam Alexandrinum Iohannem
de ecclesia, cui
ordinatus
fuerat, expulerunt? Qui
nullis causis evidentibus nec
ante conventi nec
postea provocans etiam
in iudicio competenti
potuit accusari? Quod
si dicunt: Imperator
hoc fecit, hoc
ipsud quibus
canonibus,
quibus regulis est
praeceptum?
Cur huic tam
pravo facto
consensit
Acacius,
cum auctoritas divina
dicat non solum,
qui faciunt prava,
reos esse, sed
et qui consentiunt facientibus. Quibus canonibus
quibusve regulis
Kalendion exclusus
est vel
primi urbium diversarum
catholici
sacerdotes?
Qua traditione maiorum
apostolicam sedem
in iudicium vocant?
An secundae sedis antistites et
tertiae ceterique
bene sibi conscii
sacerdotes
depelli debuerunt,
et qui exstitit
religionis
inimicus,
depelli non debuit?
Viderint ergo,
si alios habent
canones,
quibus suas ineptias
exsequantur.
Ceterum isti, qui
sacri, qui ecclesiastici, qui
legitimi celebrantur, non
solum sedem apostolicam ad
iudicium vocare non
possunt,
et Constantinopolitano episcopo
civitatis,
quae utique per
canones inter sedes
nullum nomen accepit,
in commotionem recidens
perfidorum
non debuit submoveri?
An qui homini
mentitus <P9629, f.
145vb>
dicitur imperatori et imperatorem laesisse
perhibetur, depelli
debu<V630,
f. 258vb>erunt <N442, f.
178rb>
et in deum,
qui summus et verus
est imperator, Acacium
delinquentem
sinceramque
communionem
divini sacramenti
studentem
miscere cum infidis
secundum
synodum,
quam haec
est damnanda perfidia,
non oportebat excludi?
Sed velint nolint
ipsius iudicio antiqua
canonum constitutione firmabuntur. Sed
religiosi
viri atque perfecti
secundum
canones concessam sedi
apostolicae
potestatem
nimirum conantur eripere
et sibimet eam
contra canones usurpare
contendunt.
O canonum
magistros atque
custodes, nobis
nullus fas
est inire certamen
cum hominibus communionis alienae
divina scriptura praedicante: Hominem
hereticum
post primam et
secundam
correptionem
devita sciens, quod
huiusmodi
delinquat
proprio iudicio condemnatus. Ecce
cognoscant,
quia non solum
ab alio, sed
a se quoque damnetur hereticus.
Illud autem nimis
est impudens, quod
Acacium veniam postulasse
confingunt,
et nos exstitisse difficiles. Testis
est frater vester,
filius meus, vir illustris
Andromachus,
qui et a
nobis abundanter instructus
est, ut cohortaretur Acacium
deposita obstinatione resipiscere et
ad sedis
apostolicae
remeare consortium, quique
sub iureiurando magis
cum eodem molitionibus egisse
testatur,
nec ad ea,
quae recta sunt,
potuisse
deflecti,
sic rerum probatur
effectus.
Certe proferatur iudicium,
quando miserit, quando
veniam postularit correctionemque suam
nobis promiserit exhibendam. Nisi
forte hunc animum
gessit, quem successores eius
habere perspicimus, ut
tamen se veniam postularet, sic
sibi vellet impendi,
ut nihilominus in
errore persisteret; ubi
utique non tam
a nobis recipi
videretur,
quam nos potius in suam
traduceret
pravitatem.
Quem reatum se
confessuro asserunt ante
certamen? Si
reatus est, utique
corrigendus
est, si corrigendum non
putant, fallaciter se
reatum perhibent profiteri,
nisi quod est
infelicius,
cum et fatentur reatum
et non aestimant corrigendum. Illud
quoque ridere me
libuit, quod ait:
Si necesse fuerit
veniam postulare, existimans
nimirum tunc se
peccati veniam necessario
postulare,
si ei concedamus, ne
peccare desistat, immo
etiam, quod absit,
cum eodem consentiamus nos
quoque peccare. Nescio,
inter quae
mundi prodigia haec
vox possit admitti.
Remitti culpa de
praeterito
potest, <N442, f.
178va>
correptione sine
dubio subsequente. Nam
si deinceps sinitur mansura
perversitas,
non est benignitas
remittentis,
sed consentientis annuntiatio. Non
mirum, si isti
sedem beati Petri
apostoli blasphemare praesumunt, qui
talia potenta vel
corde gerunt vel
ore diffundunt et
nos insuper superbos esse
pronuntiant,
cum eis prima
sedes, quicquid est
pietatis,
non desistat offerre,
illi etiam ipso
pro tuo
spiritu subiugare posse
confidant.
Sed captos mente
facere ista non
mirum est. Sic
frenetici
solent medicantes quoque velut hostes putare
vel caedere. Quaero
tamen ab his
iudicium,
quod praetenduut, ubinam
possit agitari? an
apud ipsos, ut
idem sint inimici,
testes et iudices?
Sed tali iudicio
nec humana debent
committi
negotia,
<P9629,
f. 146ra> nedum divinae
legis integritas. Si
quantum ad religionem pertinet,
non nisi apostolicae <V630, f.
259ra>
sedi iuxta
canones debetur totius
summa iudicii, si
quantum ad saeculi
potestatem
illi a pontificibus et
praecipue
beati Petri vicario
debet cognoscere, quae
divina sunt, non
ipse eadem iudicare.
Nec sibi hoc
quisquam
potentissimus
saeculi,
qui tamen christianus est,
vindicare
praesumat,
nisi religionem forsitan
persequentes.
Qui tamen dicerent,
si non cartis
suis in omnibus
vincerentur?
Ineptias
itaque suas
sibi servent, nisi
resipiscant,
potius cogitantes Christi
vocem non esse
superfluam,
quae confessioni beati
Petri apostoli inferni
portas numquam praevalituras asseruit.
Quapropter
non veremur, ne
apostolica
sententia
resolvatur,
quam et vox
Christi et maiorum
traditio et
canonum fulcit auctoritas, ut totam
potius ecclesiam semper
ipsa diiudicet.
Sed cogitent magis,
si quis in
eis religionis est
sensus, ne pravitatem
suam nullatenus deponentes
apud deum hominesque
sedis apostolicae perpetua
constitutione
damnentur.
Sic autem dicitur
fuisse definitum ac deinceps
de negotio nihil
dicatur quasi vel
nunc eos, quemadmodum nostis,
meo duxerim nomine
specialiter
alloquendos.
Neque plane cum
istis non corrigentibus ineunda
congressio,
quemadmodum
cum aliorum quoque heresum
sectatoribus
dimicatio
renuenda.
Vos autem salvos
et sospites quantocius
huc reverti continuis
divinitatem
votis expetimus.
P9629, f.
146ra; V630, f.
259ra; N442, f.
178va
©
2005
Karl-Georg
Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU
Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und
Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am
24.4.2005
|