Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise
zur Edition finden Sie hier.
Papst
Gelasius I. an Kaiser Anastasius
P9629, f.
146ra; V630, f.
259ra; N442, f.
178va
CUIUS SUPRA
AD ANASTASIUM IMPERATOREM.
Famuli vestrae
pietatis,
filii mei, Faustus
<N442,
f. 178v> magister
et Irenaeus vel illustres
atque eorum comites publica
legatione
fungentes
ad urbem reversi,
clementiam
vestram quaesisse
dicuntur, cur
ad vos meae
salutationis scripta
non miserim. Non
meo fateor instituto,
sed cum directi
dudum de partibus
Orientis
vel videndi me
licentiam sibi
vestris praeceptionibus abnegatam
tota urbe disperserint, a
litteris
credidi temperandum nec onerosus
potius quam officiosus
existerem.
Videtis igitur non mea
dissimulatione
provenisse,
sed competentis fuisse
cautelae,
ne respuentibus animis
molestias
irrogarem.
Sed ubi serenitatis tuae
benevolentiam comperi
praefatis
indicantibus
humilitatis
meae clementer expetisse
sermonem
iam revera perpendi reputandum mihi
non immerito, si
tacerem,
quia, gloriose fili,
et sicut Romanus natus
Romanum principem amo,
colo, suscipio,
et sicut christianus, cum eum, qui
zelum dei habet,
secundum
scientiam
veritatis
habere desidero, et
qualiscumque
apostolicae
sedis vicarius, quod
ubicumque
plenae fidei catholicae
deesse comperero, pro
meo modulo suggestionibus opportunis
supplere
contendo.
Dispensatione etenim
mihi divini sermonis
iniuncta:
Vae mihi est,
si non evangelizavero. Quod
cum vas electionis
beatus apostolus Paulus
formidet,
clamet, <P9629, f.
146rb>
multo mihi magis
exiguo metuendum est,
si divinitus inspirato et
paterna devotione
transmisso
subtraxero
ministerium
praedicandi.
Pietatem tuam
precor, ne arrogantiam iudicet
divinae rationis officium.
Absit, quaeso, a
Romano principe, ut
intimatam suis
sensibus
veritatem
arbitretur
<V630,
f. 259rb> iniuriam.
Duo sunt quippe,
imperator
auguste, quibus
principaliter
mundus hic regitur,
auctoritas
sacrata pontificum et
regalis potestas. In
quibus tanto gravius pondus
est sacerdotum, quanto etiam
pro ipsis regibus
hominum in divino
reddituri
sunt examine rationem.
Nosti etenim, fili
clementissime,
quoniam , licet praesideas humano
generi dignitate, rerum
tamen praesulibus divinarum
devotus colla
submittis atque
ab eis causas
tuae salutis exspectes hincque sumendis
caelestibus
sacramentis
eiusque,
ut competit, disponendis subdi
te debere cognoscis religionis
ordine potius quam
praeesse,
itaque inter haec
illorum te pendere
iudicio,
non illos ad
tuam velle redigi
voluntatem.
Si enim quantum
ad ordinem publicae
pertinet
disciplinae,
cognoscentes
imperium
tibi superna dispositione collatum
legibus tuis ipsi
quoque parent religionis
antistites, ne
vel in rebus
mundanis <N442, f.
179ra>
exclusae
videantur
obviare sententiae, quo,
oro te,
decet affectu eius convenit oboedire,
qui praerogandis venerabilibus sunt
attributi
mysteriis.
Proinde,
sicut non leve
discrimen
iucumbit
pontificibus
siluisse
pro divinitatis cultu,
quid congruit,
ita his, quod
absit, non
mediocre
periculum
est, qui,
cum debeant parere,
dispiciunt.
Et si cunctis
generaliter
sacerdotibus
recte divina tractantibus fidelium
convenit
corda submitti, quanto
potius sedis illius
praesuli consensus
est adhibendus, quem
cunctis sacerdotibus et
divinitas
summa voluit praeminere et
subsequens
ecclesiae
generalis
iugiter pietas celebravit? Ubi
pietas tua evidenter advertit,
numquam quolibet et penitus
humano consilio elevare
se quemquam posse
illius privilegio vel
confessioni,
quem Christi
vox praetulit universis,
quem ecclesia
veneranda
confessa
semper est et
habet devota primatem. Impeti
non possunt humanis
praesumptionibus,
quae divino sunt
iudicio constituta, vinci
autem quorumlibet potestate
non possunt. Atque
utinam sic contra
nitentibus
perniciosa
non sit audacia,
quemadmodum
quod ab ipso
sacrae religionis auctore praefixum est,
non potest ulla
virtute convelli: Firmamentum enim
dei stat.
Num quidnam cum
aliquibus
infesta religio est,
quantumque
potuit novitate superari
et non magis
hoc invicta permansit,
quo aestimata est
posse succumbere? Desinant ergo,
quaeso te, temporibus
tuis quidam per
occasionem
perturbationis ecclesiasticae praecipitanter ambire
<P9629,
f. 146va> quae
non licent nec et
illa, quae male
appetunt,
nullatenus
appraehendant
et modum suum
apud deum hominesque non
teneant.
Quapropter
sub conspectu dei
pure, sincere
pietatem
tuam deprecor, obtestor,
exhortor,
ut petitionem meam
non indignanter accipias;
rogo, inquam, <V630, f.
259va>
ut me in
hac vita
potius audias deprecantem, quam,
quod absit, in
divino iudicio sentias
accusantem.
Nec me latet,
imperator
auguste,
quod pietatis tuae
studium fuerit in
privata vita. Optasti
semper fieri particeps
promissionis
aeternae.
Quapropter
noli irasci mihi,
si te tantum
diligo, ut regnum,
quod temporaliter assecutus es,
velim te habere
perpetuum
et, qui imperas
saeculo,
possis regnare cum
Christo.
Tuis certe legibus, imperator,
pateris nihil perire
Romano nomini, nulli
admittis
ingerere
detrimentum.
Itane verum est,
princeps
egregie,
qui non solum
praesentia
Christi beneficia, sed
desideras
et futura, ut
religioni,
ut veritati, ut
sinceritati
catholicae
communionis et
fidei temporibus tuis
non patiaris
quemquam
inferre dispendium? Qua
fiducia,
rogo te,
illic eius
praemia petiturus es,
cuius Hic damna
non prohibes? Non
sint gravia, quaeso
te, quae pro
tuae salutis aeternitate dicuntur.
Scriptum
legisti:
Meliora sunt vulnera
amici <N442, f.
179rb>
quam oscula inimici.
Quaeso pietatem tuam,
ut, quo affectu
dicuntur
a me, eo
tuis sensibus intimentur. Nemo
pietatem
tuam fallat. Verum
est, quod singuraliter per
prophetam
scriptura
testatur:
Una est columba
mea, una est
perfecta
mea. Una est
christiana
fides, quae est
catholica,
catholica
autem veraciter illa
est, quae ab
omnium perfidorum atque
ab eorum successoribus consortibus, sincera,
pura, immaculata communione
divisa est. Alioquin
non erit divinitus
mandata discretio, sed
miseranda
confusio.
Nec ulla causa
iam superest, si
hoc in quolibet
contagio
voluerimus
admittere,
ne cunctis heresibus
aditum ianuamque pandamus.
Qui enim in
uno offenderit, omnium
reus est, et
qui minima
spernit, paulatim
decidet.
Hoc est,
quod sedes apostolica
magnopere praetexavit, ut,
quia mundo
radix est apostoli
gloriosa
confessio,
nulla ruina pravitatis, nulla
prorsus contagione macularetur. Nam
nisi, ut
deus avertat, quod
fieri non
posse confidimus, tale
aliquid proveniret vel
cui iam
resistere
auderemus
errori, vel unde
correctionem errantibus
poscerimus? Proinde pietas
tua unius civitatis
populum negat posse
componi.
Quid nos
de totius orbis
<P9629,
f. 146vb> terrarum
sumus universitate facturi,
si, quod absit,
nostra fuerit praevaricatione deceptus?
Si totus correctus est
mundus, profana patrum
suorum traditione dispecta, quomodo
non corrigatur unius
civitatis
populus,
si praedicatio fida succedat? Ergo,
gloriose
imperator,
nolo ego ecclesiarum pacem,
quam, etiamsi cum mei
sanguinis
impendio provenire
posset, amplector, sed
precor te, cuius
modi debeat esse pax ipsa,
non utcumque, sed
veraciter
christiana
raente liberemus. Quomodo
enim potest esse
pax vera, cui
caritas intemerata defuerit?
Caritas autem qualiter
esse debeat, nobis
evidenter
per apostolum
praedicatur,
qui ait:
Et caritas
de corde puro
et conscientia bona
et fide non
ficta. <V630, f.
259vb>
Quomodo,
quaeso te, de
corde erit puro,
si contagio inficiatur externo?
Quomodo de conscientia bona, si
pravis fuerit
malisque
commixta?
Quemadmodum
fide non ficta,
si maneat sociata
cum perfidis? Quae
cum a nobis
saepe iam dicta
sint, necesse
est tamen incessabiliter iterari
et tamdiu non
tacere, quamdiu nomen
pacis obtenditur, ut
nostrorum non
sit, ut invidiose
iactetur,
facere pacem, sed
talem velle doceamus,
qualis et sola
pax esse et
praeter quam
pax nulla esse
monstratur?
Euticianum certe
dogma contra quod
apostolicae
sedis catena pervigilat, si creditur
salva catholicae fidei
<N442,
f. 179va> veritate
posse constare, promatur,
asseratur
et quantislibet viribus
adstruatur,
ut non solum
per seipsum quam
inimicum
sit fidei christianae possit
ostendi,
sed quantas et
quam letales hereses in
sua contineat colluvione monstrari.
Si autem, ut
magis confidimus, a
catholicis
iudicatis
mentibus
excludendum,
quaeso te, cur
non te contagia
simul eorum, qui
hac probantur
esse polluti, decernitis
refutanda,
cum dicat apostolus,
qui non solum non facienda
faciunt,
reos videri, sed
etiam qui consentiunt facientibus. Proinde
sicut non potest
perversitatis
communicatore suscepto
non pariter perversus
approbari,
sic non potest
refutari
perversitas complice
sectatore perversitatis admisso.
Legibus certe
vestris criminum conscii
susceptoresque
latrocinantium
pari iudiciorum poena
constringit, nec
expers facinoris aestimatur, <P9629, f.
147ra>
qui, licet ipse
non fecerit, facientis
tamen familiaritatem foedusque
receperit. Proinde
cum Calcedonense concilium
pro fidei catholicae
atque apostolicae veritate
communioneque celebratum
damnaverit
Euticetem detestandi
furoris auctorem, non
satis habuit, nisi
ut pariter eius
quoque consortem Dioscorum
ceterosque
percelleret. Hoc
igitur modo, sicut
in unaquaque heresi
vel factum semper
vel fieri non
habetur ambiguum, successores eorum
Timotheum, Petrum
atque alterum Antiochenum Petrum
non viritim propter
singulos
quosque rursus facto concilio,
sed synodi semel actae
regulae consequenter elisi.
Quemadmodum
ergo non evidenter
apparet etiam cunctos
simili tenore constringi, qui
eorum communicatores et
complices
exstiterunt
atque omnes omnino
a catholica atque
apostolica
merito communione discerni? Hinc
Acacium quoque
iure dicimus a
nostro consortio submovendum, qui
maluit in sortem
transire
perfidiae
quam in catholicae
et apostolicae communionis sinceritate constare,
cum fere
triennium
ne in id
veniret apostolicae sedis
epistolis
doceatur
competenter
instructus.
Postquam
vero communionis est
factus alienae, non
potuit nisi catholicae
et apostolicae mox
societate praecidi,
ne per
eum, si vel
paululum
cessaremus,
nos quoque videremur
subisse contagia perfidorum. Sed
revera vel tali
perculsus
poena resipuit, correctionem promisit,
emendavit errorem, aut
ille tractatus lenius
voluerat coerceri,
qui etiam verbera
dura non sensit? Quo in
sua perfidia et
damnatione
manentem
tam eius
in ecclesiastica recitatione non
potest nomen <N442, f.
179vb>
adscribi,
quam externae contagium
non debet communicationis admitti.
<V630,
f. 260ra> Quapropter
aut doceatur ab heretica
participatione
sincerus,
quorum se ille
communioni permiscuit, aut
cum hisdem non
potest non repelli.
Si autem
susurrant
orientis
episcopi,
quod ad eos
sedes apostolica
non ista conscripserit, quasi
vel ipsi de
recipiendo
legitime
Petro sedem apostolicam suis
litteris
fecerint
certiorem vel
huius receptionis inconditae
non iam pariter
complices
exstitissent,
quam sicut
vere non possint dicere ab heretica
pravitate
fuisse purgatum, ita
se hereticorum nullatenus
poterunt
excusare
consortes.
Qui si fortassis adstrinxerint, quo apostolicam sedem
de susceptione Petri
per Acacium cuncti
consona voluntate retulerint
per eundem sibimet
omnes pari vice
sentiunt
fuisse rescriptum. <P9629, f.
147rb>
Apostolicae
vero sedis auctoritas, quod
cunctis saeculis
christianis
et ecclesiae praelata
sit universae et
canonum series paternorum
et multiplici traditione
firmatur.
Sed vel hinc
vel utrum sibi
quisquam
contra Nicenae
synodi constituta quippiam
valeat usurpare, collegio
potest unius communionis ostendi,
non mentibus externae
societatis
aperiri.
Apud illos, si
quis confidit, egrediatur
in medio et
apostolicam
sedem de utroque revincat
et instruat. Tollatur
ergo nomen e
medio quod ecclesiarum discretionem procul
a catholicae communionis operatur, ut sincera
pax fidei communionisque reparetur
et unitas. Et
tunc quis nostrum
contra venerandam vel
insurrexit
vel nitatur insurgere
vetustatem,
competenter
et legitime perquiratur, et
illic apparebit, quis
modesto proposito custodiat
formam traditionemque maiorum, quis
supra irreverenter insiliens,
quis rapinae, qualem
posse fieri arbitretur.
Quod si
mihi populi Constantinopolitani persona
praeponitur,
per quam dicatur
nomen scandali, id
est Acacii, non
posse removeri, taceo,
quia et heretico
quondam Macedonio pulso
et Nestorio nuper
ei tota plebs
Constantinopolitana
catholica
permanere
delegerit,
quam maiorum praesulum
damnatorum
affectione
retineri.
Taceo, quos ab
hisdem ipsis damnatis
praesulibus,
quibus baptizati fuerant
in fide catholica
manentes,
nulla sint exagitatione turbati.
Taceo, quod pro
rebus ludicris populares
tumultus
nunc etiam vestrae
pietatis
auctoritas
refrenarit
atque ideo multo
magis pro salute
animarum
suarum necessario vobis
Constantinopolitanae
civitatis
obtemperat
multitudo,
si eam ad
catholicam et
apostolicam
communionem
vos principes reducatis.
Etenim, imperator auguste,
<N442,
f. 180ra> si
contra leges publicas
aliquid,
quod absit, quispiam fortasse
temptaret,
nulla id pati
ratione potuisses. Ad
unitatis
puram sinceramque devotionem, ut
tibi plebs subdita
redigatur
conscientiae
tuae non putas
interesse.
Postremo,
si unius populi
civitatis
animus non putatur
offendi,
ne divinae, ut res
postulat,
corrigantur,
quanto magis, ne
divina offendantur catholici
nominis universi piam
fidem nec laedere
debeamus omnino
nec possumus. Et
tamen idem nostra
se poscunt voluntate sanari.
Competentibus
ergo sinant curari
se posse remediis,
<P9629,
f. 147va> alioquin,
quod absit, in
eorum transeundo per<V630, f.
260rb>niciem cum
illis perire possumus,
in ipsos
vero salvare non
possumus.
Iam hic quid
sit magis sequendum
sub divino iudicio
vestrae conscientiae derelinquo, utrum,
sicut nos optamus,
simul omnia certam
reddamus
hanc vitam,
an sicut illi
poscunt,
manifestam
tendamus
ad mortem. Sed
adhuc apostolicam sedem sibi
medicinalia
suggerentem,
superbam
vocare arrogantemque contendunt. Habet hoc qualitas
saepe languentum, ut
accusent medicos
congruis observationibus ad
salubria revocantes, quam
ut ipsi sua noxias et appetitur depromere vel
reprobare
consentiant.
Si nos superbi
sumus, qui animarum remedia
convenientia
ministramus,
quid vocandi sunt,
qui resultant? Si
nos superbi
sumus, qui
oboediendum
paternis
dicimus constitutis, qui
refrangantur, quo appellandi
sunt nomine? Si
nos elati sumus,
qui divinum cultum
puro atque illibato
cupimus tenore servare,
qui contra divinitatem quoque
sentiunt,
dicant, qualiter nuncupentur. Sic
et nos ceterique,
qui in errore
sunt, aestimant, quod
eorum non consentiamus insaniae.
Ubi tamen spiritus
superbiae
veraciter
consistat
et pugnet, veritas
ipsa dicat.
P9629, f.
147va; V630, f.
260rb; N442, f.
180ra
©
2005
Karl-Georg
Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU
Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und
Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am
2.7.2005
|