Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise
zur Edition finden Sie hier.
Papst
Gelasius I. an die Bischöfe Dardaniens
P9629, f.
147va; V630, f.
260rb; N442, f.
180ra
INCIPIUNT RATIONES REDDENDAE
ACACIUM A SEDE
APOSTOLICA
COMPETENTER
FUISSE DAMNATUM.
Dilectissimis fratribus
universis
episcopis
per Dardaniam constitutis Gelasius.
Valde mirati
sumus, quod vestra
dilectio
quasi novam et
veluti difficilem quaestionem et
adhuc tamquam inauditum
quippiam
nosse desiderat, quod
Euticianae
pestilentiae
communicatores,
non habentes, quid
pro suae pcrditionis obstinatione respondeant, frequenti
iam ratione convicti sola
contentione
submurmurant,
non quia sit
alicuius
momenti,
quod garriunt nec
inveniunt penitus,
quid loquantur. Ubi
magis eos, qui
catholicis
sensibus
instituti
sunt, adhuc haerere
miramur,
quam illos, qui
a veritate exciderunt
et ab antiquae ecclesiae
<N442,
f. 180rb> traditione
sunt devii, profanas
vocum novitates et
ineptias caducae
perversitatis obtendere.
<P9629,
f. 147vb> Quibus
eos vestra dilectio
retulit iactitare, ideo
Acacium non putare
iure damnatum, quod
non speciali synodo
videatur
fuisse deiectus et
insuper dementiam suae
vanitatis accumulant pueriliter dicentes:
Praecipue
pontificem
regiae civitatis. Quapropter
stultitiam
respuentes inanium
querelarum percurrere vos
oportet ab ipsis
beatis apostolis et
considerare
prudenter,
quoniam patres nostri,
catholici
videlicet
doctique
pontifices
<V630,
f. 260va> in
unaquaque
heresi quolibet tempore
suscitata quicquid
pro fide, pro
veritate,
pro communione catholica
atque apostolica secundum
scripturarum
tramitem
praedicationemque
maiorum facta semel
congregatione
sanxerunt,
inconvulsum
voluerint
deinceps
firmumque
constare;
nec in eadem hac
causa denuo, quae
praefixa
fuerant,
retractari
qualibet
retenti praesumptione permiserint, sapientissime pervidentes, quoniam
si decreta salubriter
cuiquam liceret iterare
nullum contra
singulos
quosque prorsus errores stabile persisteret ecclesiae
constitutum
ac semper hisdem
furoribus residuus omnis
integra definitio turbaretur. Nam
si militibus
etiam praefixis positarum
semel synodalium regularum
non cessant elisae
pestis resumptis
certaminibus
contra fundamentum sese
veritatis
attollere
et simplicia quaeque
corda percutere,
quid fieret, si
subinde fas esset perfidis inire
concilium?
Cum quaelibet illi
manifesta
sit veritas, numquam
desit, quod perniciosa depromat
falsitas,
tam etsi ratione
vel auctoritate deficiens, sola
tamen intentione non
cedens. Quae maiores
nostri divina inspiratione cernentes
necessarie
praecaverunt,
ut contra unamquamque heresim
coacta semel synodus
pro fide, communione
et veritate catholica
atque apostolica promulgasset, non
sinerent
novis post haec
retractationibus mutilari,
ne pravis occasio
praeberetur,
quae medicinaliter fuerant
statuta pulsandi, sed
auctore cuiuslibet insaniae
ac pari errore
damnato sufficere
iudicarunt,
ut quisque aliquando
huius erroris communicator exsisteret, principali
sententia damnationis eius
esset obstrictus, quoniam
manifeste
quilibet
vel professione sua
vel communione possit
cognosci.
<P9829,
f. 148ra> Et
ut brevitatis causa
priora taceamus, quae
diligens
inquisitor
facile poterit vestigare,
Sabellium
damnavit
synodus,
nec fuit necesse,
ut eius sectatores postea
damnarentur,
singulas
<N442,
f. 180va> viritim
synodos celebrari, sed
pro tenore constitutionis antiquae
cunctos,
qui vel pravitatis
illius vel communionis exstitere participes, universalis ecclesia
duxit esse refutandos. Sic propter
blasphemias
Arrii formam fidei
communionisque
catholicae
Niceno prolata conventu,
Arrianos
omnes vel quisquis
in hanc pestem
sive sensu seu
communione
deciderit
sino retractatione concludit.
Sic Eunomium, Macedonium, Nestorium
synodus semel gesta
condemnans
ulterius
ad nova concilia
veniri non
sinunt, sed universos
quocumque modo
in has blasphemias recidentes
tradito sibi limite
synodali
refutavit
ecclesia
nec umquam
recte cessisse manifestum
est qualibet necessitate cogente noviter ausibus,
quae fuerant salubriter
constituta,
temerasse.
Non autem nos
<V630,
f. 260vb> latet
in tempestate persecutionis Arrianae
plurimos
pontifices
de exiliis pace
reddita respirantes per
certas provincias congregatis secum
fratribus
ecclesias
composuisse
turbatas,
non tamen, ut illius
synodi Nicenae, quicquid
de fide et
communione
catholica
definiverant,
immutarent
nec nova quemquam
pro lapsu damnatione
percellerent,
sed illius tenore
decreti, nisi resipuissent, iudicarent, damnatus est.
Quibus convenienter, ut
dictum est, ex
paterna traditione perpensis
confidimus,
quod nullus iam
veraciter
christianus
ignoret uniuscuiusque
synodi constitutum, quod
universalis
ecclesiae
probavit
assensus,
nullam magis exsequi
sedem praeteritis oportere
quam primam, quae
et unamquamque synodum
sua auctoritate confirmat et
continuata
moderatione
custodit pro
suo scilicet principatu, quem
beatus Petrus apostolus
domini voce
praeceptum, ecclesia nihilominus subsequente et
tenuit semper et
retinet.
Haec dum
Acacium certis comperisset indiciis
a veritate apostolica deviasse,
diutius ita non
credens,
quippe quem noverat
executorem
saepe necessariae
dispositionis suae
contra hereticos exstitisse, per
triennium
fere litteris destinatis
eundem monere non
destitit,
sicut per diversos missa
familiariter
scripta <P9629, f.
148rb>
testantur.
Quibus ille primum
tamquam dedit silentio
nihil respondere proponeret, tandem
aliquando
missis litteris profitetur, se
Alexandrino
Petro, quem expetit
apostolicae
sedis auctoritate exsecutor
ipse quoque damnarat absque
sedis apostolicae notitia
communioni
permixtum.
Beati autem Petri
sedes, quae
Alexandrinum
Petrum se tantummodo
damnasse,
non etiam solvisse
noverat,
non recepit, atque
ideo ne per
Acacium in Petri
consortium
duceretur, ipsum
quoque a sua
communione
submovit
et multis modis
transgressorem
a sua societate
fecit alienum. Hic
si examinatio quaeritur,
iam iudicio non
erat opus,
<N442,
f. 180vb> postquam
litteris
suis ipse confessus
est. Si auctoritatis pondus
inquiritur
Calcidonensis synodi
tenore illius definitionis exsecutio
repperitur,
quo damnati
illic erroris communicatus effectus,
praefixae
nihilominus
particeps
damnationis
exsisteret,
quoniam idem ipse
error, qui similem cum
suo auctore damnatus, in
participe
quolibet
pravae communionis effectum
et execrationem sui
gestat et poenam.
Quo tenore Timotheus
etiam atque ipse
Alexandrinus
Petrus, qui secundam
certe sedem tenuisse
videbantur,
non repetita synodo,
sed auctoritate tantummodo
sedis apostolicae ipso
quoque Acacio postulante vel
exsequente
probantur
esse damnati. Quod
si utrum errori
vel praevaricationi communicarit Acacius,
forsitan
dicatur oportuisse constare, breviter
praebemus
ad ista responsum:
Aut enim ipsi doceant
Petrum legitime veraciterque purgatum
et ab omni
contagione hereticorum rite
discretum,
cum ei communicavit Acacius,
si eius communicatorem putant
Acacium aliquatenus excusandum, aut,
sicut magis est
verum, convenienter atque
legitime
Petrum non probaverint expiatum,
restat ut eius
inexpiatione
fuerit et qui
ei communicavit infectus.
Nec plane
tacemus,
quod cuncta per
mundum novit ecclesia,
quoniam quorumlibet <V630, f.
261ra>
sententiis ligata pontificum
sedes beati
Petri apostoli ius
habeat resolvi, utpote
quae de omni
ecclesia fas
habeat iudicandi neque
cuiquam de eius
liceat iudicare iudicio.
Siquidem
ad illam de
qualibet
mundi parte canones
appellare
voluerunt,
ab illa autem
nemo sit appellare
permissus.
Quapropter
satis constet Acacium
nullum habuisse pontificium <P9629, f.
148va>
sententiam
sedis apostolicae sine
ulla eius notione
solvendi.
Qua certe synodo
hoc ille praesumpsit, quod
nec sic absque
apostolica
sede fas quidem
haberet efficere? Cuius
sedis episcopi, cuius
metropolitanae
civitatis
antistes?
Nonne parochiae Heraclensis ecclesiae?
Si illi certe
licuit sine synodo
sententiam apostolicae sedis
abrumpere,
nulla eius consultatione quaesita,
itane vero non
licuit primae sedi
Calcidonensis
synodi constituta, sicut
decuit, exsequenti huiusmodi
praevaricatorem
sua auctoritate detrudere? Sed
nec illa praeterimus, quod
apostolicae
sedi frequenter
dictum est,
more maiorum etiam
sine ulla synodo
praecedente exsolvendi, quod
synodus iniqua damnaverat
et damnandi nulla
exsistente
synodo, quos oportuit,
habuerit
facultatem.
Sanctae memoriae quippe
Athanasium synodus
orientalis
addixerat,
quem tamen exceptum
sedes apostolica, quia
damnationi Graecorum
non consensit, absolvit.
Sanctae memoriae nihilominus Iohannem
Constantinopolitanum
<N442,
f. 181ra> synodus
etiam catholicorum praesulum
certe damnaverat, vel simili
modo sedes apostolica
etiam sola, quia
non consensit, absolvit.
Itemque sanctum Flavianum
pontificem
Graecorum
congregatione damnatum
pari tenore, quoniam
sola sedes apostolica
non consensit, absolvit,
potiusque,
qui illic
receptus fuerat,
Dioscorum
secundae
sedis praesulem sua
auctoritate
damnavit
et impiam synodum
non consentiendo sola
submovit
et veritate, ut
synodus Calcidonensis fieret,
sola decrevit. In
qua, ut ergo
sola ius habuit
absolvendi
eos, quos synodica
decreta perculerant, sic
etiam sine synodo
in hac eadem
causa plurimos etiam
metropolitanos
damnasse
cognoscitur.
Quod si
quis haec ab
apostolica
sede vel secundum synodum
acta repraehendit, praeter
quod prisca rerum
probatione
convincitur,
interim multo magis
Acacium non licuisse
fatebitur.
Dicat ergo, qua ipse
synodo secundae sedis
antistitem,
qualemcumque certum catholicum
et a catholicis
ordinatum,
nec de catholica
fide et communione
aliquatenus
impetitum
duxerit excludendum et
hereticum manifestum
Petrum sua
quoque exsecutione damnatum
pontifici
catholico
permiserit
subrogandum. Qua synodo
tertiae sedis episcopum
sanctum Calendionem fecit
expelli ac nihilominus eidem Petrum
tam hereticum
manifestum, ut
eidem palam nec
se communicare praetenderet sua
passus est dispositione substitui?
Qua denique
per totum orientem
<P9629,
f. 148vb> synodo
eiectis orthodoxis nullo
crimine maculatis pravos
quosque et criminibus
involutos
sua provisione supposuit?
Qua synodo
tot aliena privilegia
nefandus
populator
invaserit?
Sed libri non
sufficerent, si
tragoedias eius,
quas per ecclesias
totius orientis exercuit,
singillatim describere
moliamur.
An illud ipsius
argumentum
nobis aestimant opponendum, quo facinora
sua in imperialem
visus est
iactare personam. Cur
igitur, quando voluit,
obstitit
Basilisco
tyranno?
Cur et heretico
<V630,
f. 261rb> vehementer infesto?
Cur ipsi imperatori
Zenoni, quia palam
Antiocheno
Petro noluit communicare, suam
nimirum subdidit voluntatem? Ecce
potuit in aliis resultare,
si nollet. An
non apostolus dicit:
Non solum, qui
faciunt,
sed etiam, qui
consentiunt
facientibus,
reatu pariter sunt
irretiti?
Sed ut ea,
quae latius explicanda
sunt, omittamus, quid, quod
ipse Zenon imperator
suis litteris profitetur
cuncta se ex
Acacii gessisse consilio,
nec hoc eum
fallere litteris suis
ipse quoque testatur
Acacius.
Qui et eum
nihilominus
universa
recta gessisse conscripsit <N442, f.
181rb>
et suo consilio
haec eadem gesta
non tacuit. Quasi
vero tantum in
Alexandrini
Petri communione Acacius
praevaricator
exstiterit
et non in
omnibus,
quos fecit vel
depulsis
catholicis
pontificibus
tamquam tyrannus non ecclesiis
quibusque praeponi
vel taliter praepositis perversa
communione
permixtus
est, qui hoc
ipso secundum canones
fuerant ab ecclesiastica communione
pellendi,
quo se passi
sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi.
Quis autem non
perspiciat
christianus,
quod catholicis pontificibus propria
sede deiectis, nonnisi
heretici
potuerunt
introduci?
Quibus tamen cunctis
vel auctor fuit
Acacius subrogandis vel
subrogatis
communicator
accessit,
his utique, qui
a communione hereticorum nullatenus
discrepabant. Cur
ergo vel cum
haec fieri viderit, non sicut
sub Basilisco iam
fecerat,
ad apostolicam sedem
referre curavit, ut,
si solus ipse
non poterat cunctis cum
eodem consiliis atque
tractatibus
apud imperatorem, quae
religioni
competerent,
allegari? Nam
si Basiliscus, ut
dictum est, tyrannus
hereticus,
scriptis
apostolicae
sedis vehementer infestus
est et
a plurimis revocatus
excessibus,
quanto magis legitimus
imperator,
qui se catholicum
videri volebat, potuit
cum apostolica sede
cunctorum
quoque pontificum moderata
suggestione
mitigari,
praecipue
cum eiusdem Acacii esset specialis
fautor et
amator et, qui
litteris
suis tam ipsum
Acacium quam sanctum
papam Simplicium magnis laudibus extulisset, quod
hereticis
constantissime
restitissent?
<P9629,
f. 149ra> Cur
tanto tempore Acacius
inter ista conticuit,
nisi quia praebere nolebat ullatenus,
quae desiderabat expleri.
Ponamus tamen
etiam, si nulla
synodus praecessisset, cuius
apostolica
sedes recte fieret
exsecutrix, cum
quibus erat de
Acacio synodus ineunda?
Numquid cum his,
qui iam participes
tenebantur
Acacio et per
orientem
totum catholicos sacerdotes
violenter
exclusissent
per exilia diversa?
Religatis
sociis evidenter existebant
communionis
externae nec
prius se ad
haec consortia transferentes, quam
sedis apostolicae scita
consulerent?
Cum quibus ergo
erat synodus ineunda?
Catholici
pontifices
fuerant undique
iam depulsi,
solique remanserunt socii
perfidorum,
cum quibus iam non licebat
<V630,
f. 261va> habere
conventum
dicente psalmo: Non
sedi in concilio vanitatis
et cum iniqua
gerentibus
non introibo. Nec
ecclesiastici
moris est cum
his, qui pollutam
habent communionem permixtamque cum
perfidis
miscere concilium. <N442, f.
181va>
Recte igitur per
Calcidonensis synodi
formam huiusmodi praevaricatio repulsa
est potius quam
ad concilium, quod
nec opus erat
post primam synodum,
nec cum talibus
habere licebat.
Nam et
quid ageretur de
fide catholica intellegere, si
vellent, ignorare
non poterant, cum
viderent catholicos
pontifices
nulla synodi discussione, nullo concilio,
praecipue
cum novas causas
esse perpenderent, toto
oriente depelli et
ceteri, quid caverent, ex
illorum discere qualitate
potuissent.
Restat igitur, ut illius
partis eos fuisse
hereseos
sit clarum, cui
se post tot experimenta dederunt
meritoque
apostolica
sede ceterisque catholicis, non
iam consulendi erant
potius, sed
notandi.
Risimus autem,
quod praerogativam volunt
Acacio comparari, qui
episcopus
fuerit regiae
civitatis.
Numquid apud Mediolanum, apud
Ravennam,
apud Sirmium, apud
Triberos
multis temporibus non
constitit
imperator?
Num quid ad harum urbium
sacerdotes
ultra mensuram semet antiquitus
deputatam quippiam
suis dignitatibus usurparunt? Numquid Acacius
ut Iohannem qualemlibet hominem
catholicum,
tamen a catholicis
ordinatum
de Alexandria excluderet Petrumque
in heresim iam
detectum atque
damnatum
absque sedis apostolicae consultatione reciperet,
aliqua synodo saltim
illic habita hoc
audacter
arripuit,
ut Calendionem de
Antiochia
depelleret
hereticumque
Petrum, quem ipse
damnaverat,
absque notitia sedis
apostolicae
rursus admitteret, aliqua
synodo id fecisse
monstratur?
Si certe de
dignitate
agitur civitatum, ecclesiae secundae
et tertiae maior est
dignitas
sacerdotum,
quam eius civitatis,
quae non solum
<P9629,
f. 149rb> inter
sedes minime numeratur,
sed nec
inter metropolitanorum iura
censetur.
Nam quod dicitis
regiae civitatis,
alia potestas est
regni saecularis, alia
ecclesiasticarum
distributio
dignitatum.
Sicut enim, quamvis
parva civitas praerogativam praesentis
regni non minuit,
sic imperialis
praesentia
mensuram
dispensationis
religiosae
non mutat. Sicut
enim quamvis parva
civitas praerogativam praesentis
regni non minuit,
sic imperialis praesentia
mensuram
dispensationis
religiosae
non mutat. Sic
clara urbs illa
potestate
praesentis imperii religio sub
eodem tunc firma,
tunc libera, tunc
provecta
consistit,
si potius hoc
praesente
propriam
teneat sine ulla
perturbatione
mensuram.
Sed dicatur forsitan
Alexandrino
et Antiocheno certis
ex causis principem magis
illa, quae gesta
sunt, non Acacium
praecepisse.
Sed principem christianum decuerat
<N442,
f. 181vb> suggerere
sacerdotem,
maxime cuius familiaritate et
favore fruebatur, salvam
fore de eius
iniuria contumeliaque vindictam, tantum
ut ecclesiae sineret
christianus
princeps
regulas custodiri, quia
et nova in
utroque <V630, f.
261vb>
pontifice
causa esset exorta
et novam discussionem consequenter inquireret. Et
sicut semper esset
effectum,
sacerdotali
concilio
de sacerdotibus iudicia
provenirent,
non a saeculari
viderentur
qualescumque
pontifices,
et si errore
humanitus accedente,
non tamen contra
religionem
ullatenus
excedentes
potestate
percelli.
An et haec
iuxta rationem principi
suggerenda non
erant? Regiae civitatis
honore sublimis, si
factus erat illa
regia civitate sublimior,
tanto magis in
his suggerendis debuit
esse constantior. Si
autem in his,
quae pro religione
fuerant exerenda, exstitit
contemptibilis
atque dispectus et
aut segnis aut
fiduciam
non habens intimandi,
in quo per
regiam civitatem maior
effectus
est. Nathan propheta
palam regiam publiceque
in faciem regi
David et commissum pronuntiavit
errorem et
ipsum commisisse non
tacuit et confessione correctum
consequenter
absolvit.
Hic autem vir
bonus et sacerdos
egregius
in tantum se
et suggerere potuisse
monstravit
et noluisse deprompsit, immo
favisse patefecit,
ut imperator
cuncta se
ex eius gessisse
consilio
non taceret, et
ipse imperatorem magnis
praeconiis
elevaret
ita facientem seseque
proderet
his agendis rebus
fuisse participem.
Sed esto
Calendion
imperatoris
nomen abstulerit, Iohannes principi
mentitus
fuisse iactetur. Quae
tamen, cum novae
essent causae, nova
debuerit
ecclesiastica
provenire
discussio? Qui
in hominem imperatorem peccasse
dicebantur,
nullatenus
venientes
synodo deici debuerunt,
et in deum,
qui summus et
verus est imperator,
Acacium delinquentem sinceramque communionem divini
sacramenti
studentem
miscere cum perfidis
secundum synodum,
qua haec
est damnata perfidia,
non oportebat excludi?
Quid per totum
orientem
<P9629,
f. 149ra> de
innumeris
urbibus pulsi catholici
sacerdotes
et heretici subrogati?
Novae certe erant
causae et his
consequenter
una synodus debebatur.
Cur tam non
venit in mentem, ut
in talibus causis
peteretur a
principe
saltim qualiscumque synodus celebranda, ut
quocumque
colorato
iudicio traditionis <N442, f.
182ra>
ecclesiasticae
passim pontifices viderentur
exclusi,
non solum quarumcumque urbium
sacerdotes,
sed metropolitani incunctanter antistites? His
omnibus cum
non restitit suggestione, qua
potuit, consensit Acacius
communicando
cunctis,
qui in catholicorum locum
heretici
fuerunt subrogati. Apostolus
autem dicit non
solum, qui faciunt,
sed et, qui
consentiunt
facientibus,
reos indubitanter adscribi.
An haec licuit
saeculari
potestati
et actis talibus
Acacio consentiente absque
ulla synodo, quam
ipsa rerum novitas
exigebat,
absque sedis apostolicae consultatione perficere,
et sedi apostolicae non
licuit secundum tenorem
synodi Calcidonensis in
veteri utique causa
et veteri constituto
iusta definitione damnata inimicis
synodi Calcidonensis Acacium
communicantem
a sua communione
depellere?
Sed, inquiunt, Acacius
principibus
obviare non potuit.
Cur Basilisco, quia
voluit, obviavit? Cur
ipsi Zenoni, ne
palam Petro Antiocheno, quamvis
latenter
noc fecerit, communicare videretur,
non commodavit assensum?
Ecce resultanti non
restitit
imperator,
ecce vim <V630, f.
262ra>
nolenti non intulit,
ecce refugienti contagia
manifesta
conessit.
Postremo
cur tanto tempore,
cum ista
gerentur, vel
gerenda cognosceret, non
ad sedem apostolicam, a
qua sibi curam
illarum regionum noverat
delegatam,
referre curavit? Sed
prius laudatus factus
est ipse gestorum,
quam vel praemoneret talia esse
temptanda,
ne vel temptarentur, obsisteret, sicut
sub Basilisco iam
fecerat.
Cur illis ceteris
communicare
consensit,
qui depulsis catholicis
sacerdotibus
indubitanter
heretici singulis
urbibus fuerant substituti? Postremo, si ille defuit
suis partibus et,
quae sacerdoti catholico
competerent,
agere non curavit,
ideo sedes apostoIica, quod
ad eam pertinebat
vel potuit vel
debuit praeterire? Quolibet
modo hereticorum complicem
refutavit
et consortem communionis externae
a sua communione
demovit , nec
opus fuit nova
synodo cum veteris
constituti
sufficienter
haec forma praescriberet, nec
opus fuit haec
facienda
orientis
episcopis
intimaret, quos
et expulsione
catholicorum,
quae agebantur, in
causa fidei non
ignorasse
manifestum
sit, <P9629, f.
149vb>
et communicando hereticis
subrogatis
facto tali consensisse. Non
dubium est etiam
externae
communionis effectos, atque
ideo cum eis
iam nec potuisse
nec debuisse sedis
apostolicae
scita tractari.
Ecce agnoverunt
in eorum professione, qui
constantissime
perdurarunt,
<N442,
f. 182rb> quid
fidei communionique catholicae
deberetur.
Ecce agnoverunt, quemadmodum a talibus
recedendo, immo
talibus contraria moliendo,
a fide et
communione
catholica
atque apostolica
deviarit
Acacius seque pariter
cum eodem errori
subdiderint.
Ecce agnoverunt, quam
iustis ex causis
pro fide et
communione
catholica
atque apostolica, cui
et illi, qui
in ea perstiterant, congruebant, et
illi, qui
perstantibus obviabant, ab
eadem docebantur alieni,
sedis apostolicae auctoritate sit
remotus Acacius,
eiusque pariter quicumque
complices
exstiterint, atque
ab illo merito
cum his communione
discretus,
a qua se
ipse primum cum
suis consortibus catholicis
pontificibus
discrepando
cognoscitur
separasse,
iureque sententiam ille
damnationis
excipit,
ceteris consortibus promulgandam, qui
solus pro omnibus
suis consortibus in
communionem
se recidisse perfidiae
ad apostplicam sedem
missis litteris
est professus. Cui
si communicaverant orientales
episcopi,
antequam
huc referret pari
utique reatu sine
dubio probabantur involvi
iureque per illum
transgressionis
sententiam
susceperunt
tamquam facti cum
eodem communionis externae.
Qui utique non
consuli tamquam nostrae
communionis
homines iam deberent, sed
tamquam in contrario
positi consortio refutari.
Si vero non
communicaverant,
antequam
Acacius huc referret, et
communicantem
notare debuerant et
ipsi de
eodem potius hic referrent atque
apostolicae sedis
vigore perculsum merito
comprobare,
cumque ea sede
apostolica
tantisque
illis catholicis pontificibus magis
tenere concordiam. Sed
quia ab
illorum societate disciverant et
eorum successoribus communicare delegerant, ideo
cum sede apostolica
minime congruebant, quia
in sorte reciderant
praevaricatoris
Acacii, illius se
sine dubio pervidebant sententia
consequenter
<V630,
f. 262rb> constringi. Et
ob hoc eum
videri nolebant esse
damnatum,
quia se cognoscebant in
eadem praevaricatione damnatos,
in qua hodie
manere persistunt. Sed
sicut hi simili
conditione
constricti complicem
suum non possunt
iudicare
non iure damnatum
neque rei reum
possunt competenter absolvere. Sic
illi iuste praevaricatore damnato
<P9629,
f. 159ra> isti
quoque pari iacent
damnatione
prostrati,
neque nisi resipiscentes inde
poterunt
prorsus absolvi, quia,
sicut per unum
<N442,
f. 182va> scribentem
eorum omnium vulgata
transgressio
est, qui in
eandem perfidiae
reciderant
actionem,
sic in unum
eundemque,
qui pro omnibus
scripserat
vel scribendo omnium
prodiderat voluntates
transgressio punita
cunctorum.
Quae ad instructionem vestrae
dilectionis
satis abundeque sufficere
iudicamus,
quamvis eadem latius,
si dominus concesserit facultatem, studeamus
exponere,
quatenus
et fidelium quisque
cognoscat,
nihil apostolicam sedem,
quod absit, praepropere censuisse.
Quae tamen sententia
in Acacium destinata,
etsi nomine tantummodo
praesulis
apostolici, cuius
erat utique potestatis, legitime
probatur
esse deprompta, praecipue
consecratim
dirigenda
videretur,
nec ostentus ubique
praesentis
dispositio
salutaris
quibuslibet
difficultatibus
impedita,
necessarium habere
non posset effectum,
tamen quia orthodoxis
ubique deiectis et
hereticis
tantummodo
eorumque
consortibus
iam relictis in
oriente catholici pontifices
aut residui
omnino non
essent aut nullam
gererent
libertatem,
plurimorum
in Italia catholicorum congregatio sacerdotum
rationabiliter
cognovit
in Acacium fuisse
prolata.
Quae congregatio facta
pontificum non
contra Calcedonensem, non
tamquam nova synodus
contra veterem primamque
convenit,
sed potius secundum
tenorem veteris constituti
particeps
apostolicae
exsecutionis
effecta est, ut
satis appareat ecclesiam catholicam
sedemque
apostolicam,
quia alibi iam omnino
non posset, ubi
potuit et cum
quibus potuit nihil
penitus omisisse, quod
ad fraternum pertineret
pro intemerata
fide et sincera
communione
tractatum.
P9620, f.
150ra; V630, f.
262rb; N442, f.
182va
©
2005
Karl-Georg
Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU
Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und
Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am
3.7.2005
|