Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise
zur Edition finden Sie hier.
Papst
Gelasius I. an die Bischöfe des Ostens
P9629, f.
150ra; V630, f.
262va; N442, f.
182va
INCIPIT DE
EADEM RATIONE REDDENDA
AD EPISCOPOS ORIENTALES.
Dilectissimis fratribus
universis
episcopis
orientalibus
Gelasius.
Quid ergo
isti prudentes viri
et argutis mentibus
totius religionis interna
rimantes
in orientis partibus
constituti,
si cognoverunt huiusmodi
personam
in Antiochena ecclesia
constitutam, cur
communicandum
talibus praebuere consensum?
Cur non illico
reclamarunt? Cur
non se a
tali contagio
submoverunt,
cum iam evidenter
adverterent
ideo Calendionem depulsum,
ut hereticis panderetur
introitus?
Quare hic nihil
de synodo, <P9629, f.
150rb>
nihil de re,
nihil de fide
christiana,
nihil de personarum examinatione
tractarunt?
Si vero illi
se communioni voluntarie
subdiderunt,
ab apostolica sede
certe separati sunt
cum talibus et
apud tales, etiamsi
esset <N442, f.
182vb>
necesse fieri, nulla
posset omnino synodus
provenire.
Quod si ignorasse
se dixerint, qualis Antiochiam post
Calendionem
successisset
antistes, quid
mirum, si qui
in oriente positi,
quae in regione
sua contigerint, scire
nequiverunt ea,
quae apud apostolicam sedem
gesta fuerant, ignorarent? Cur
tamen posteaquam ad
eorum notitiam pervenit,
qualis esset sacerdos
apud Antiochiam constitutus, non
eius consortia continuo
respuerunt?
Cur excusationem de
ignorantiae colore praetendunt, cum
hodieque
et manifestata contagia
perfidorum
et a nobis
saepius exprobrata sectentur?
Quo satis apparet,
quia nec
tunc quidem,
etiamsi cognoscerent, refutarent, quando
nunc etiam publicata
non renuunt. Prorsus
in quamlibet se
partem excusationemque convertant, manifestae
veritatis ita
laqueis suffocantur, ut
suis ipsi verbis
possint actibusque
concludi,
nec nisi solam perniciem
obstinatae
perfidiae
residuam
ventilare.
Haec autem,
quae de Calendione
venerabili
dicta sunt, et
in Iohannis Alexandrini conveniunt
certa ratione
personam,
immo si causa
eadem latius inquiratur, tantae
illic tragoediae, tanti
repperiuntur
errores,
ut, si
ipsi sint iudices,
qui eadem perpetrarunt, cum
evidenter
fuerint confutati, a
sui damnatione
non temperent. Palam
enim illic aperteque
monstratur
nihil aliud quam
quaesitam
causam quemadmodum catholico
qualicumque
depulso pontifice heretico
Petro reseraretur excessus. Tunc
istud nemo diseutiebat, synodum
nemo poscebat, par<V630, f.
262vb>simonia licito
fieri a quibuscumque videbantur, nullum
discrimen
rerum, nulla examinatio postulabatur ecclesiae,
sed prout de unoquoque
venisset
in mentem, de
suis urbibus catholicus
pellebatur
episcopus,
non solum metropolitanus, sed
etiam tertiae et
secundae
sedis antistes. In
his nulla rerum
vestigatio
quaerebatur,
nulla facienda concilia iactabantur, subrogabantur heretici,
nemo resultabat, sed
velut muta pecora
in captionem ducta
subditis
voluntatibus
perfidiam
sectabantur.
Non mirum quidem,
si nunc
eos defendere moliantur, quorum
indiscussam
caecis mentibus
secuti sunt vilitatem.
<P9629,
f. 150va> Sed
miramur,
cur eos non
pudeat in istorum
damnationem de
synodo non facta
causari, cum
sciant tot tantosque
pontifices
nulla synodo fuisse
depulsos. In
istorum reiectionem de non
inito concilio
conquaeruntur,
cognoscant
se, cur non
et hoc in
aliorum reiectione quaesiverint accusari.
Si vero in
ceterorum
reiectione
concilia
necessaria
<N442,
f. 183ra> non
fuerunt,
nec in istis necessaria
fuisse cognoscant. An
in catholicorum deiectione
non fuit opus
et fuit
magnopere congreganda in
praevaricatoris damnatione
confessi?
Quid igitur
restat, nisi ut
dicant hereticos non
fuisse? Non ergo
de synodo conquirantur, qui
se palam communionis externae
perhibent
sectatores.
Cur ergo eis synodus
necessaria
fuisse videatur, qui
se contra Calcidonensem synodum
venire cognoscunt, quid Euticianus
error cum suis
auctoribus
generalis
ecclesiae
voce damnatus est?
Nec dubium, quod
sicut in unaquaque
heresi, quod incessabiliter repetendum
est, quia firmum
esse nullus ambigit
christianus,
omnes complices, sectatores, communicatores damnatae
semel pravitatis pari
sorte censentur. Ideoque
sit consequens, ut
sicut Timotheus atque
Petrus talium sectatores
secundum
illius tenorem synodi
ulla recenti facta
pontificum
congregatione
damnati sunt, sic
et, qui Petro
communicavit,
Acacius,
ut criminis particeps,
ita consors sit
factus et poenae.
Quid igitur ambagibus
et nebulis ista
protexunt, ut
impudentiam
suam mentemque vesanam
inanibus
potius fabulis celare
letaliter quam
prodendo
medicinaliter
sanare contendant? Nihil
enim vobis commune
cum hominibus communionis externae.
Ideo vocatur ad
iudicium
certe quaecumque persona,
ut aut
fateatur
obiecta aut
convincatur obiectis.
Post confessionem porro
litterarum
tenore deprompta, cur
ad iudicium vocaretur
Acacius,
qui se
confessus
est Petro, quem
petit a
sedis apostolicae praeceptione damnari,
se communione sociasse nec ei
iam credi
externae communionis effectu vel
pro sua vel
pro illorum vel
pro Petri defensione
iam posset, cui
se
prius miscuerat
nefando consortio feceratque
secum eius causa
sine dubitatione communem?
Qua examinatione praemissa
et legitima, si ita
esset, purgatione suscepta
regulariter
misceretur.
Sed cum eodem nondum
legitime
discusso
<V630,
f. 263ra> <P9629, f.
150vb>
atque purgato communione
sociatus, quam
adhuc reus emiscuit, tam
pro eodem non
habuit loquendi fiduciam.
Nam cum Acacius
nullo privilegio fulciretur, ut
de secunda sede
posset ferre iudicium,
potuit iure damnari simili modo,
nisi primae sedis
auctoritate
percepta,
nec examinandi Petri
ius habuit, nec
recipiendi
penitus potestatem.
Quia regulariter constituto nec
apud nos Petro
ullatenus
absoluto,
quem damnasse
nos novimus, examinasse
vel absolvisse nescimus.
Restat, ut illud
etiam demonstremus eundem
Petrum, quem se
purgatum
communione
recepisse
praetendit
Acacius,
numquam ab hereticae
communionis
contagione
cessasse,
nec non solum
<N442,
f. 183rb> ipso
tempore,
quo communicavit Acacius,
sed etiam
post communionem praevaricatoris Acacii
semper Alexandrinum Petrum et
in hereticorum collegio
perdurasse.
Atque ita et
per hunc Acacium
perfidae
communionis
suscepisse
contagium
et per eamdem
illis hereticis, quibus
Petrus communicabat, eadem
peste coniunctum. Qui
praesumpsit
non servato ordine
Petrum suscipere,. nec
examinatum
eum nec cognoscitur recepisse purgatum,
et ideo praeter
sedis apostolicae notitiam, non
legitimam
sibi eius receptionem usurpare
voluisse,
ut examinationem eius
et purgationem posset
pro sua voluntate
metiri atque eum nec
examinatum
nec reciperet
omnino purgatum.
Quem si revera
vellet examinatum purgatumque recipere,
ordinem in eius
examinatione
ac receptione potius
custodisset,
sed ut videretur
magis quam veraciter
esset iure purgari.
Sicut ergo ante
non prius damnavit,
quam et referret
et posceret apostolica
potestate
damnandum,
sic et in
recipiendo
modum servare debuisset,
ut priusquam se
ei communionem misceret
per sedem apostolicam posceret
examinari
eum et legitima
ratione purgari, cum
nec examinandi aut
recipiendi
eum haberet ipse
pontificium
et nonnisi per
illius sedis auctoritatem consensumque hoc
posset implere, sine
cuius auctoritate eum
non poterat ipse
damnare et cuius principali
diligentia
et discuti potuit
et purgari et
ad communionem convenienter admitti.
Cum enim constet
semper aut sedis
apostolicae
<P9629,
f. 151ra> huiusmodi
personas
aut discussas vel
esse purgatas aut
sic ab aliis,
quibus competebat, episcopis
absolutas,
ut tamen absolutio
earum ex sedis
apostolicae
consensione
penderet,
ubi utrumque defuit,
nec discussionem legitimam
nec purgationem firmam,
ac per hoc
receptionem
fuisse constet indebitam.
Si tu absque
mea communione Petrum
iudicasti
esse catholicum, meque
dispecto
tuo eum iure
recepisti,
quid causaris, si
illum ego a
communione
mea, quam tu
voluisti
contemptam,
tamquam absque tua
notitia vel consultatione repulerim. Vis
acquiescere?
Meus es. Non
vis acquiescere? Non
es meus. Qui
enim mecum non
est, contra me
est, et qui
mecum non colligit,
spargit.
Quaeso abs
te, Petrum hereticum
fuisse putes an
catholicum
an ab heresi
postea esse correctum?
<V630,
f. 263rb> Si
hereticum,
nullatenus
eidem <N442, f.
183va>
communicare
debuisti
et eidem communicando heretici te
manifestum
est factum fuisse
participem
et eius consequenter ex
synodi tenore veniente
damnatione
constringi.
Si catholicum, palam
totius dogmatis es
defensor,
quod catholicum esse
pronuntias,
ac nihilominus illius
errore censeris,
si hereticum fuisse
definias,
sed postea
correxisse
praetendas,
eique te purgato
communicasse
pronuntias.
Interim in cuius
persona me
neglegendum
esse credidisti, causari
non potes, quod
in hac eadem
eius persona neglexerim. Deinde
cum sine
me ius non
habueris
vel absolvendi vel
recipiendi
huiusmodi
rite personam nec
purgatam legaliter
nec regulariter constat
esse, quam regulariter non
receptam,
tamen legaliter non
constat esse
purgatam,
et ideo non
iure purgatam,
quia legaliter
non receptam. Mea
enim in illum manente
sententia,
tu sine
meum pontificium, ut
meam sententiam resolveres non habente, qua
potestate
vel discussus est
vel qua auctoritate receptus asseritur?
Ecce interim in
his causis vestra
nutat et
labitur, et
si haec sola
sint, prorsus
tota subruitur.
Sed adducit adhuc
aliud, quod ad
cumulum vestrae coniunctionis accedat.
Quid enim, si
doceatur,
non solum priusquam
in eius communionem veniretis,
neque tantummodo cum
ad eius communionem venistis,
<P9629,
f. 151rb> sed etiam
postea in hereticorum nihilominus eum communione
durasse?
Nonne aut per
illum apud vos
communio
perveniebat
heretica
aut in hereticam
communionem
vos eius commercio
transiebatis?
Docete igitur
Petrum Alexandrinum ab
Antiocheni Petri umquam
communione
desisse et non
usque ad diem,
cum Antiochenus Petrus
in hac luce
versatus
est, individuum utrisque
fuisse consortium. An
dicturi estis et
Antiochenum
Petrum fuisse correctum?
Cur iste usque
in finem se
non communicasse gloriabatur Acacius? Sed
quid profuit quod
illi per seipsum
communicare
non voluit, cum
eidem per Alexandrinum Petrum
sine ulla se
communicare
putaret invidia? Quid
facimus de tot
tantisque
civitatibus ex
quibus catholici pontifices
sunt repulsi? Si
catholici
subrogati
sunt, cur catholici
sunt reiecti? Sed
evidenter
apparet,
quia cum catholici
sunt reiecti, non
catholici
fuerunt subrogati. Restat,
ut catholici sint, heretici
quicumque
successerint. Cur
eis temere communicastis? Cur
non, ut ista
nova facies rerum
et tanta tragoedia de
pontificum
successione
viventium
synodo discuteretur, egistis?
An de uno
dolet Acacio,
quod speciali synodo
<N442,
f. 183vb> non
fuerit confutatus, cum
proprium
crimen suis litteris ipse
detexerit, nec
audiri <V630, f.
263va>
debuerit
iam sponte confessus,
et de tantis
pontificibus
catholicis
non dolet sine
ulla discussione seclusis?
Si catholicos nossent
eos, quorum communionem iterati sunt,
his potius communicare maluissent quam
non communicantes eis dura
persecutione
depelli.
Ecce tanti
catholici
sacerdotes
hoc ipsi se
indicant,
quid apostolica sedes
censuerit cognovisse, constanter qui
probant a se
retinendum, qui
communionem
catholicam
reservantes
et eos, qui
apostolicae
sedi communicarent, eligere
consortes,
et illos quibus
sedes apostolica minime
communicaret,
usque ad persecutionis incursus
tenuere consortes. Certe
quae sedes apostolica
decreverat,
orientalibus
episcopis
non innotuisse iactatur. Unde
ergo tot tantique
pontifices
unum idemque <P9629, f.
151va>
cum sede apostolica
sentientes
eamque probantes
apte religione sacrosanctae veraque
sanxisse,
quae non solum
sequenda sibi
iudicaverunt,
sed etiam usque
ad persecutionem viriliter
exserenda? Ecce
habuistis,
qui apostolicae constitutionis et
notitiam
vobis ingererent et
retinendi
constantiam
ministrarent.
Si apostolicae sedis
scita sectantes, ingerunt vobis
notitiam
et praebent servandae
veritatis
exempla,
qui contra tantos
clausistis
oculos ibidem constitutos, quomodo
duos vel tres
audire possetis?
Hoc ipsum sine
dubio cognovistis illos
apostolicae
sedi placere, quo
vos displicere videbatis.
Aut illos ergo
sectamini,
per quos intellegebatis sedis apostolicae voluntatem
ad nihilum, quod
de ignorantia velitis
obtendere,
cum indiciis tantis
et talibus abutentes
sedis apostolicae constituta
tantis testimoniis praedicantibus non
solum respuere potius
quam recipere maluistis.
Numquid
omnes isti,
quos memoramus, episcopi
imperatori
mentiti sunt? Numquid
omnes imporatoris nomen
ex diptichis abstulerunt? Cum
igitur pellerentur et
his pontificibus catholicis
successores
heretici
crearentur
et non de
inferioribus quibusque civitatibus, sed
etiam metropolitani pontifices
in catholica iugiter
communione
durantes,
cur igitur compassi
non estis tantis
fratribus
vestris?
Cur non adistis imperatorem? Cur
non eeclesiae causam
et sacerdotii mirabilem
decolorationem
continuatis
vocibus deflevistis allegantes
numquam de pontificibus nisi
ecclesiam iudicasse,
non esse humanarum
legum de talibus
ferre sententiam absque
ecclesiae
principaliter
constitutis
pontificibus, obsequi solere
<N442,
f. 184ra> principes
christianos
decretis ecclesiae non
suam praeponere potestatem, episcopis
caput subdere principem
solitum,
non de eorum
capitibus iudicare,
quibus ecclesiae conciliis,
qua synodo pellerentur, quid
denique <V630, f.
263vb>
commisissent,
ut sine ulla
discussione
rerum tot ecclesiarum praesules
pro humano libitu
et saecularis potestatis
arbitrio
pellerentur
inauditos,
indiscussos,
inconvictos non
debere percelli, maxime
cum novae causae
<P9629,
f. 151vb> et
nova rerum facies
appareret,
ut rectores isti
plebium repentinis
incursionibus
pro mundanae potentiae
voluntate
sacris dignitatibus privarentur ex
nulla veteri causa,
ex nullo collegio
reatus nec participatio cuiuslibet
erroris iam ante
damnati teneri
eos convincique consortes,
ut tamquam ex
praeterita
definitione
iudicarentur
obstricti. Et
ideo, quia nullis
ante praecedentibus causis
recentes
essent, cur eicerentur incursus, qui
illi essent debere monstrari
et ecclesiasticis legibus
ut semper oportere
constare.
Saltim vel pro
vestro loco illorum
duceretis
miseriis
consulendum
formidantes
in vobis, quod
in aliis cernitis,
praeter illum morem
violenter
admitti.
Si crimine respersi
erant, aliquid ecclesiastica debuit
examinatione
cognosci.
Taceo et
ad sedem apostolicam ex
more referri, ne
non privilegia curare videamur.
Satis sit ostendere,
quid secundum regulas
et patrum canones
facere deberetis, praecipue
cum etiam ipsae
leges publice ecclesiasticis regulam obsequentes tales
personas
non nisi ab episcopis
sanxerint
iudicari.
Si vero de
qualibet
heresi fuerint impetiti,
tanto magis eos
decuit ista cognoscere, qui
et secundum religionis
tenorem possent ista
discutere
et haberent pristinum,
ex quo
est christiana religio,
pontificium
iudicandi.
Aut catholici enim
erant aut heretici,
de quibus passim
illi ludibria gerebantur
et latrocinia detestanda
saeviebant.
Si haeretici, prodi,
discuti et legitime
convinci
modis omnibus debuerant
vel suis confessionibus vel
aliorum vocibus
confutari.
Taceo, quia ad
nos paterna fuerat
consuetudine
referendum
tantumque
commoneo,
quid fieri
ecclesiastico
iure convenerat. Si
vero catholici probantur,
vos, qui non solum
in eorum depulsione
cessatis, sed
etiam subrogatis communicare delegistis
indubitanter
hereticis.
Qui depulsis catholicis
succedentibus
non ignorastis causam
fidei communionisque catholicae
per tantos
antistites
toto orbe patefactum, sed
plane scientes volentesque sine
ulla discussione rerum,
sine ulla synodali
<P9629,
f. 152ra> examinatione, sine
ulla <N442, f.
184rb>
sedis apostolicae reverentia
et assensistis hereticis
libenter
habentes
patienterque
sinentes
catholicos
antistites
inaudita
prius et miserabili
sorte detrudi. Quos
si a fide
integra communioneque catholica
putaretis
errare, ad
apostolicam
sedem secundum scita maiorum
et sicut semper
est factum, referre
debuistis,
sicut de Petro
Alexandrino
vel de Antiocheno
Petro, de Iohanne
Pauloque
fecisse monstratur Acacius.
Sed quoniam noveratis
eos cum apostolica sede
sentire et quid
sedes apostolica
sua definitione censeret,
per illos tantos
ac tales episcopos
constat orientales antistites
nullatenus
ignorasse,
et per illos
catholicae
atque apostolicae <V630, f.
264ra>
communioni
prodidisse contrarios, et
ab eadem defecisse,
cum non illis
estis passione coniuncti,
sed potius persecutoribus eorum
societate connexi. Hic
vobis synodus numquam
venit in mentem,
et certe de
personis,
ut dictum est,
nulla veteris lege
constrictis. Hic
nullo concilio, non
unius urbis vel
unius episcopi,
sed totius Orientis
ecclesiam
subiit animum vestrum
facto sacerdotali concilio
debere curari. Sed
homines,
qui in contrariam
partem toto proposito
et toto recideratis effectu,
concilia
potius necessaria etiam
studio declinastis, ne
per eadem tale
aliquid censeretur, quo
vobis rebus evidenter
ostensis
et legitime
confutatis,
in hereticorum non
liceret venire
consortium.
Quid igitur
de ignorantia praetenditis praecum
per totum Orientem
catholicam
fidem communionemque sinceram
sedi apostolicae congruentem non
solum cognovisse tot
pontifices
videbatis
etiam usque ad
extremum
constantissime
defendisse?
Si nos non
audieratis,
quid de fide
et communione catholica
atque apostolica censeremus, illos
aspicere
debuistis
et aut sequi,
si credebatis esse
catholicos,
aut apud
apostolicam
sedem potius accusare,
si credebatis errasse.
Quid illos
vel suo proposito illam
tenuisse
sententiam, an cognoscendo, quid
sedes apostolica definiret?
Et aut igitur
collegas
et fratres de
proximo in conspectu
vestro vel catholicos
sequi debuistis vel
impetere,
si credebatis errare,
<P9629,
f. 152rb> nec illis, a
quibus nullo discrimine
vexabantur,
praebere
consensum,
donec veritas ex
omnibus patefacta constaret,
et regulariter de
eis ecclesiastici iudicii
forma procederet. Sin
vero sedis apostolicae regulam
subsequendo
perspiciebatis
illos hanc tenere
constantiam,
consequenter
per illos et
quidnam definitio
contineret,
non habuistis <N442, f.
184va>
incertum
et illorum persecutoribus annuendo
a sedis apostolicae non
ignorantes
eius sententiam consortio
retraxistis.
Et adhuc dicitis
ignorare
vos, quid sedes
apostolica
censuisset,
cum illis sacerdotibus catholica
fide et communione
nolentibus
non verbis aut
litteris,
sed personis praesentibus didiceritis universa
et; ab eadem
vos proprio iudicio
separasse
videamini.
Ecce agnoverunt, quemadmodum a
talibus
recedendo immutabilibus contraria
moliendo
a fide et
communione
catholica
deviarit
Acacius seque pariter
cum eo eodem
errori subdiderint. Ecce
agnoverint, quam
iustis ex causis
pro fide et
communione
catholica
atque apostolica, cui
et illi, qui
in eo perstiterunt, congruebant, et
illi, qui perstantibus obviabant,
ab eadem docebantur
alieni. Sedis apostolicae auctoritate sit
remotus Acacius eiusque
pariter,
quicumque
complices
exstiterunt,
atque ab illa
merito his communione discretus,
a qua se
ipsum primum
cum suis consortibus catholicis
pontificibus
discrepando
cognoscitur
separasse
iureque sententiam ille
damnationis
excepit ceteris consortibus promulgandum, qui
solus pro omnibus
suis consortibus in
communionem recessisse
perfidiae
ad apostolicam sedem
missis litteris confessus. <V630, f.
264rb>
Cui si communicarent orientales
episcopi,
antequam
huc referrent
pari utique reatu
sine dubio probabantur involvi
iureque per illum
transgressionis
sententiam
susceperunt tamquam
facti cum eodem
communionis externae. Qui
utique non consuli
tamquam nostrae communionis homines
iam deberent, sed
tamquam in contrario
positi consortio
refutari.
Si vero non
communicaverant,
antequam
Acacius hic referret,
et communicantem notari debuerant
et ipsi de
eadem potius
huic referrent
<P9629,
f. 152va> atque
apostolicae
sedis vigore perculsum
merito comprobaret, cumque
a sede apostolica
tantisque
illis a catholicis
pontificibus
magis tenere concordiam. Sed
quia ab illorum
societate
descenderant
et eorum successoribus communicare delegerant, ideo
cum sede apostolica
minime congruebant, quia
in sorte recesserant praevaricatoris Acacii
et illius se
sine dubio pervidebant sententia
consequenter
adstringi.
Ob hoc eum videri
nolebant
esse damnatum, quia
se cognoscebant in
eadem praevaricatione damnatos,
in qua hodieque
manere persistunt. Sed
his simili
condicione
constricti
complicem
suum non possunt
iudicare
non iure damnatum,
neque rei reum
possunt competenter absolvere.
Sic illo iuste praevaricatore damnato
isti quoque pari
iactantur damnatione
prostrati,
ne quasi resipiscentes unde poterunt
prorsus absolvi. Et
adhuc dicitis synodum
in unius hominis
persona debuisse tractari,
quam in damnandis tantis
pontificibus
catholicis
non quaesistis? <N442, f.
184vb>
Quibus autem vultis,
ut de talium
causarum
relatione
credamus:
catholicis
an hereticis? Ab
omni hereticorum contagione
discretis
an hereticorum communione
pollutis? Quis
autem non videat
illos esse catholicos
et ab omni
heretica
peste prorsus alienos,
qui propriis urbibus
detrusi et in
exilium sunt redacti,
et eos, qui
superstitibus catholicis
successores
fieri ausi sunt,
catholicos
omnino non esse,
sed aut Euticiani
manifesti aut eorum
sectatoribus
communicantes?
Haec pestis
apud eos hodieque
perdurat.
Si quidem et
cum Petro Alexandrino et
cum Antiocheno Petro
indifferenter
hi, qui catholicis
successerant,
communione
permixti
sunt et successoribus utriusque
Petri hodieque miscentur.
His adde etiam
illos, qui, licet
catholicis
non successerint, sed
cum catholici
pontifices haberentur, talium
se communione iunxerunt. Haec
illa mixtura, haec
este illa confusio,
quae per
Orientem
totum inter catholicam
hereticamque
communionem
nulla discretio est.
Immo qui discerni
temptaverit,
potius habetur hereticus, persecutione <V630, f.
264va>
percellitur,
ex illis et
afflictione
multatur.
Restat ergo, ut
in hac colluvione cunctorum,
sicut quisquis ab
eadem separatus est,
sincerae communionis et
ideo catholicus, cum illius
detestandi
commercii
<P9629,
f. 152vb> particeps invenietur, quantum
a sincera
communione,
tantum a catholica
atque apostolica sit
remotus.
Nec praetendat quisquam,
quod alicui forsitan
evidentiori
non communicasset vel communicare videatur
heretico.
Quid enim iuvat,
si illi non
communicet
et his tamen
communione
iungatur, qui
ab illius non
sunt communione diversi?
Quod si eorum
nulli communicavit vel
non omnino communicat, hic
erit ille sincerae
catholicae
apostolicaeque
communionis
et fidei, alioquin
nullo modo poterit
indiscretae
illius mixtionis insincerum
vitare contagium. Hoc
modo etiam ille
vir bonus Acacius
Antiocheno
Petro, cui se
palam non communicare iactabat
per alios sine
ambiguo communicasse detegitur.
Neque enim ab
omnium, qui Antiocheno
Petro communicabant, semet
Acacius communione suspendit.
Ac per hoc
quid profuit, quod
videri volebat illi
palam non communicare, cui
per suos complices
sub signo
communionis
nectebatur.
Alexandrino
Petro communicavit Acacius,
sed donec advixit
Antiochenus
Petrus, qui utique
post Acacianum cum
Petro Alexandrino foedus
iniit defunctus ostenditur, numquam
Antiocheno
Petro Alexandrino Petro communicare desivit.
Quod catholicorum continet
relatio sacerdotum ceterorumque in
catholica
fide durantium, nec
conscientiam
latere potest totius
Orientis.
Et ut taceam,
quod per ipsum
Zenonem imperatorem, qui
utique Antiocheno Petro,
quem introduxerat, et
cuius <N442, f.
185ra>
sacerdotium comprobaverat, sine
dubio communione permixtus
communicabat
Acacius,
plurimos diversarum
urbium praesules possumus
demonstrare,
quibus cum Antiocheno
Petro communicantibus nihilominus communicabat Acacius
et per
illos Antiochenos communicabat consequenter et
Petro. Sed haec
apud Graecos facilis
et inculpabilis putata est
esse permixtio, apud
quos nulla est
veri falsique
discretio,
et cum omnibus
reprobis volunt
esse communes, in
nulla monstrantur probitate constare.
Hic autem ille est
Petrus Antiochenus, quem nec
per poenitentiam aut
communionem
catholicam
recedere,
etiam a sede
apostolica
poposcit Acacius.
Ac per hoc
queruntur
a nobis Acacium
fuisse damnatum, cum
hac professione praemissa per anfractos Antiocheno
Petro recepta <P9629, f.
153ra>
communione
se docetur ipse
damnasse.
Ubi tamen non
solum reus tenetur
Acacius,
sed omnes pontifices
Orientis,
<V630,
f. 264vb> qui
pari modo in
hoc recidere
contagio
meritoque
simili damnatione
teneantur
obstricti, nec
inde possint ullatenus
expediri,
nisi, dum supersunt,
a talibus abstinendo. Nec
nos oportet in
talibus causis nisi
illis credere, qui
aut omnino se
sciant ab huius
perfidiae
nexibus divino beneficio
servare discretos, ut
ab his, qui
a perfidorum consortio
recesserunt.
Nam in perfidorum
contagio constitutis, quam
fidem pro sincerae
communionis
testificatione
possumus
adhibere,
qui insincera communione
sunt positi? Nec
eorum testimoniis inniti pro
veritate
poterimus,
qui impugnare nituntur
falsitatibus
veritatem.
Restat, ut non
nisi illis credere
debeamus,
qui ab omni
contagione
sunt liberi.
P9629, f.
153ra; V630, f.
264vb; N442, f.
185ra
©
2005
Karl-Georg
Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU
Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und
Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am
4.7.2005
|