Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Gelasius I. an die Bischöfe Lukaniens, Brittiens und Siziliens
P9629,
f. 153ra; V630, f. 255va; N442, f. 185ra; W411, f. 288v; V1341, f. 174ra
ITEM
INCIPIT PAPAE GELASII
GENERALE DECRETUM.
<V630,
f. 255vb> I De institutis ecclesiasticis moderate
pro temporis qualitate dispositis.
II
Ut ubi nulla perurget necessitas, constituta patrum inviolata serventur.
III
Ut, cum defuerint clerici, de monachis eligantur.
IIII
Ut, si
qui
de laicis eligantur ad clerum, quantum temporis observetur.
V
De bigamis aliisque personis, quae ad ministerium clericatus nullatenus
applicantur.
VI
Ut sine praeceptione papae
novae basilicae non
dedicentur.
VII
Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur.
VIII
De presbyteris, ut nihil de
his, quae sunt episcoporum, praesumant.
VIIII
Ut diacones mensuram propriam iuxta patrum decreta custodiant.
X
Quod diaconi
in presbyterio
residere non possint.
XI
Quod apostolica sedes
paternos canones pio studio devotoque
custodiat.
XII
Ut praeter paschale tempus vel pentecosten nemo baptizare praesumat,
nisi eos
tantum, quos aegritudo
extrema
compulerit.
XIII
De presbyterorum et
diaconorum
ordinationibus certis celebrandis temporibus.
<N442,
f. 185rb> XIIII De virginibus sacris, quando velentur.
<V1341,
f. 174rb> XV Ut viduae non velentur.
XVI
Ut servi
sub obtentu religionis
non suscipiantur in clerum
vel in monasterium.
XVII
Ut clerici nullas negotiationes inhonestas vel
turpia lucra sectentur.
<P9629,
f. 153rb> XVIII Ut nemo litteras nesciens
vel aliqua parte corporis imminutus ad clerum promoveatur.
XVIIII
De his, qui seipsos abscidunt.
XX
De criminosis, ut ad clerum non promoveantur.
XXI
Quod daemoniis aliisque passionibus irretitis
ministeria sacra
tractare non liceat.
XXII
Quod hi, qui sacris virginibus se
sociant et foedera incesta commiscunt,
communicare non possint,
nisi publicam poenitentiam gesserint.
XXIII
Quod viduae, ut supra dictum est, non velentur, sed si professam
continentiam proposito mutato calcaverint, ipsae pro se rationem deo
reddant.
XXIIII
Quod secunda coniugia saecularibus non negentur, quibus tamen ad
clerum minime venire conceditur.
XXV
Ut si quis susceperit
ecclesiae propriae desertorem
et in
aliqua provexerit
dignitate,
<W411, f. 289r>
utrique
subiaceant
sententiae, quam canones praefixerunt.
XXVI
De laicis vel monachis, qui per praemium ordinantur,
ut dantem et accipientem Simonis magi
crimen involvat.
XXVII
Ut nulla basilica
sub defunctorum
constituta nomine dedicetur.
XXVIII
De feminis, ut sacris altaribus non ministrent vel aliquid ex his, quae
virorum sunt officiis deputata, praesumant.
XXVIIII
De reditibus ecclesiae vel oblatione fidelium, ut
quattuor portiones fieri debeant.
XXX
Ut episcopus, presbyter et diaconus, qui contra haec constituta
fecerit, sui honoris periculum sit subiturus.
<V630,
f. 256ra> DE
INSTITUTIS
ECCLESIASTICIS MODERANTE
PRO TEMPORIS QUALITATE
DISPOSITIS
I
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Lucaniam,
Brities et Siciliam constitutis Gelasius.
Necessaria
rerum dispositione constringimur et apostolicae
sedis moderamine convenimur sic
canonum paternorum decreta librare
et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri,
ut; quae praesentium necessitas temporum restaurandis ecclesiis
relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest,
temperemus, quo nec in totum formam veterum
videamur excedere regularum,
et reparandis militiae clericalis
officiis, quae
diversas Italiae
partes ita belli
famisque consumpsit
incursio, ut in multis ecclesiis, sicut fratris
<P9629, f. 153va> et coepiscopi nostri Iohannis Ravanensis
ecclesiae sacerdotis frequenti <V1341, f. 174va> relatione
comperimus, usquequaque deficiente servitio
ministrorum, nisi remittendo paulisper ecclesiasticis promotionibus
antiquitus intervalla
praefixa
remaneant, <N442,
f. 185va> sine quibus administrari nequeunt sacris ordinibus
ecclesiae funditus destitutae,
atque in plurimis locis per inopiam competentis
auxilii
salutare subsidium
redimendarum
desit animarum, nosque
magno reatu, si tanto coartante periculo non aliquatenus consulamus,
innecti.
UT,
UBI NULLA PERURGUET
NECESSITAS,
CONSTITUTA
PATRUM INVIOLATA
SERVENTUR
II
Priscis igitur pro sua reverentia manentibus constitutis, quae, ubi
nulla vel
rerum vel temporum
perurguet angustia, regulariter convenit custodiri, quatenus
ecclesiis, quae
vel cunctis
sunt privatae ministris vel sufficientibus usque adeo
dispoliatio
servit, ut plebibus ad
se pertinentibus divina munera supplere non valeant, tam instituendi
quam providendi clericalis obsequii
sic
spatia dispensanda
concedimus.
UT,
CUM DEFUERINT, CLERICI DE
MONACHIS ELIGANTUR
III
Ut si quis
etiam de religioso
praeposito
et disciplinis
monasterialibus eruditus ad clericale
munus accedit, imprimis eius vita praeteritis acta
temporibus inquiratur, si
nullo gravi facinore probatur infectus, si secundam non habuit fortasse
uxorem,
<W411, f. 289v>
nec a marito relictam
sortitus ostenditur, si poenitentiam publicam fortasse
non gessit nec ulla corporis
parte vitiatus apparet, si servilis aut originariae
non est condicionis obnoxius, si
curiae etiam probatur nexibus absolutus, si assecutus
est litteras,
sine quibus vix
fortassis ostiarium
possit implere,
ut si
his in omnibus,
quae sunt praedicta, fulcitur, continuo lector vel notarius aut certe
defensor effectus post tres menses exsistat acolitus, maxime si huic
aetas etiam suffragatur, sexto mense subdiaconi
nomen accipiat, ac si
modestae
conversationis
honestaeque voluntatis exsistit,
nono mense diaconus
completoque anno sit
presbyter. Cui tamen, quod annorum fuerant
interstitia
<P9629, f.
153vb> collatura,
sancti propositi
sponte suscepta docetur praestitisse devotio.
UT,
SI QUI
DE LAICIS ELIGANTUR
AD CLERUM, QUANTUM TEMPORIS
OBSERVENTUR
IIII
Si vero de laicis quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis,
tanto sollicitius
in singulis, quae
superius compraehensa sunt, huiusmodi decet
examinare
personam, <V630,
f. 256rb> quanto inter mundanam
religiosamque
vitam constat esse
discriminis, quia utique convenientia ecclesiae ministeria reparanda
sunt, non inconvenientibus meritis ingerenda, tantoque magis quod
sacris aptum possit
esse servitiis, in
eorum quaerendum est <V1341, f. 174vb> institutis,
quantum de tempore, quo
fuerant <N442, f. 185vb> haec assequenda, decerpitur, ut
morum
habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit,
nec per occasionem supplendae penuriae clericalis vitia potius divinis
cultibus intulisse, non legitimae familiae computemur procurasse
compendia. Quorum promotionibus super
anni metas sex menses nihilominus subrogamus, quoniam, sicut dictum
est, distare
convenit inter
personam divino
cultui deditam et de
laicorum conversatione venientem.
Quae tamen eatenus indulgenda credidimus,
ut
illis ecclesiis,
quibus infestatione bellorum vel nulla penitus vel exigua remanserunt
mysteria, renoventur, quatenus his deo propitio restitutis, in
ecclesiasticis gradibus subrogandis canonum paternorum vetus forma
servetur, nec contra
eos ulla ratione praevaleat, quod pro
accidentis
defectus remedio
providetur, non adversus scita
maiorum nova lege proponitur. Ceteris ecclesiis ab hac
occasione cessantibus, quas non simili clade
vastatas
pristinam faciendis
ordinationibus convenit tenere sententiam, quo
magis hac
opportunitate
commoniti
observantiam
venerandorum canonum propensius delegamus,
singulorum graduum conscientias
admonentes, ne illicitos
prorumpere moliantur
excessus.
DE
BIGAMIS
ALIISQue personis,
quae ad ministerium clericatus nullatenus applicantur
V
<P9629, f. 154ra> Nec
fas esse confidat quisque
pontificum
bigamos
aut coniugia sortientes ab aliis derelicta sive quoslibet <W411,
f.
290r> post poenitentiam vel sine litteris vel corpore vitiatos
vel condicionarios aut curiae publicarumque
rerum nexibus implicatos aut passim nulla
temporis congruentis exspectatione discussos divinis
servituros applicare ministeriis,
neque pro suo libitu
iura studeant
aliena pervadere,
absque
sedis apostolicae
iusta
dispositione
mandante.
UT
AB
EPISCOPIS SINE PRECEPTIONE PAPAE
NOVAE BASILICAE NON DEDICENTUR
VI
Basilicas noviter institutas non petitis
ex more praeceptionibus dedicare nemo audeat, nec
ambiant
sibimet episcopi
vindicare clericos potestatis alienae.
UT
NULLA PRETIA DE BAPTIZANDIS CONSIGNANDISQUE FIDELIBUS EXIGANTUR
VII
Baptizandis consignandisque
fidelibus pretia nulla praefigant nec illationibus
quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes, quoniam, quod
gratis accepimus,
gratis dare mandamur.
Et ideo
nihil a praedictis
prorsus exigere moliantur, quo
vel paupertate cogente <V1341, f. 175ra> deterriti vel
indignati<V630, f. 256va>one revocati redemptionis suae
causas
adire
dispiciant
certum <N442, f. 186ra> habentes, quod, qui prohibita
depraehensi fuerint admisisse
vel commissa non potius sua
sponte correxerint, periculum
subituri proprii sint honoris.
DE
PRESBYTERIS, UT NIHIL DE
HIS, QUAE SUNT EPISCOPORUM, PRAESUMANT
VIII
Nec minus etiam presbyteros ultra suum modum tendere prohibemus, nec
episcopali fastigio debita sibimet audacter
assumere, non conficiendi chrismatis, non consignationis
pontificalis adhibendae
sibimet arripere
facultatem, non
praesente quolibet
antistite, nisi
fortasse iubeatur, vel orationis vel actionis sacrae suppetere
sibi praesumat esse
licentiam, neque sub
eius aspectu,
nisi
iubeatur aut sedere praesumat aut venerabilia tractare mysteria. Nec
sibi meminerit ulla ratione concedi sine summo pontifice subdiaconum
vel acolitum ius
habere faciendum,
nec prorsus addubitet, si
quicquam ad episcopale
ministerium specialiter pertinens suo motu putaverit exsequendum,
continuo <P9629, f. 154rb> se presbyterii dignitate
et sacra communione privari. Quod fieri necesse est, censeamus, si eius
praesule deferente
huiusmodi fuerit
praevaricatio comprobata, nec
ipso eius episcopo a culpa conhibentiae
et ultione vacatur,
si immoderata
faciente dissimulaverit vindicare.
UT
DIACONI
MENSURAM PROPRIAM
IUXTA DECRETUM
PATRUM CUSTODIANT
VIIII
Diaconos
quoque propriam
constituimus servare
mensuram
nec ultra
tenorem paternis canonibus
deputatum
quippiam temptare
permittimus,
nihil eorum
suo ministerio
penitus applicare, quae primis
ordinibus proprie decrevit antiquitas. Absque
episcopo vel presbytero baptizare non praesumant,
nisi praedictis fortassis officiis longius constitutis necessitas
extrema compellat, quod et laicis christianis facere plerumque
conceditur.
<W411,
f. 290v> QUOD
DIACONI IN
PRESBYTERIO RESIDERE NON POSSINT
X
Hos non in presbyterio
residere,
cum divina
celebrantur vel
ecclesiasticus
celebratur
quicumque tractatus.
Sacri corporis prorogationem
sub conspectu pontificis seu presbyteri, nisi his
absentibus ius non habeant exercendi. Cum
enim decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere
custodire nitamur ac sine eorum dispendio etiam illa, quae pro alicuius
utilitatis fortasse compendio videantur laxanda cedamus.
QUOD
APOSTOLICA SEDES
PATERNOS CANONES PIO
STUDIO DEVOTOQUE
CUSTODIAT
XI
Cumque
nobis contra
salutarium reverentiam regularum <V1341, f. 175rb>
cupiamus
temere nihil licere, et cum sedes
apostolica superior
his omnibus favente
domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, <N442, f.
186rb>
pio
devotoque
studeat
tenere proposito,
satis indignum est quemquam
vel
pontificum
vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare,
quam beati Petri sedem <V630, f. 256vb> et sequi
videat et docere,
satisque
conveniens
sit,
ut totum corpus ecclesiae sibimet
in hac observatione concordet, quam illic vigere conspiciat,
ubi dominus ecclesiae totius posuit principatum dicente scriptura:
Ordinate
in me caritatem. Et
item:
Omnia cum ordine
fiant. Atque iterum psalmista
praedicante: Circumdate Sion et complectimini eam, narrate in turribus
eius, ponite
corda vestra in
virtute eius et distribuite gradus
eius, ut enarretis in progenies
alteras, quoniam hic est deus,
deus noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula. Hic procul
dubio, qui in ecclesiasticarum narratur altitudine dignitatum
et in cuius virtute <P9629, f. 154va> bonis
operibus corda
ponenda sunt,
gradibus utique distributis, cunctis deus noster et rector populis
praedicandus est christianis, ubi nemo sibimet aliquid iam
aestimet
imminutum, cum et
uniuscuiusque gradus perfectione
nihil deperit et convenienter
retinendo, quod caelesti dispensatione collatum est, pariter nobis et
cognoscibilem deum
fieri et tribuit
esse rectorem. Nam etsi,
quid
indulgetur
de temporum quantitate, moribus aggregata
et strenuitate
pensatur,
sive
ita
etiam proposito
continetur, quod protelata fuerat aetate
curandum, dummodo illa nullatenus dissimulata subripiant, quorum
quodlibet inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem
convincat esse personam. Et si illa nonnumquam sinenda sunt, quae, si
ceterorum constet
integritas, sola nocere non
valeant. Illa tamen sunt magnopere
praecavenda, quae recipi sine
manifesta decoloratione non possunt. Ac si ea ipsa, quae nullo
detrimento
aliquoties
indulgenda credentur
vel rerum temporumque cogit
intuitus vel acceleratae provisionis
respectus excusat, quanto magis illa nullatenus mutilanda sunt,
quae nec ulla necessitas nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas?
<W411,
f. 291r> UT
PRAETER PASCHALE
TEMPUS VEL PENTECOSTEN NEMO BAPTIZARE PRAESUMAT NISI EOS TANTUM, QUOS
AEGRITUDO EXTREMA COMPULERIT
XII
Baptizandi sibi quispiam passim quocumque tempore nullam
credat inesse
fiduciam praeter
paschale festum et
pentecosten
venerabile sacramentum excepto dumtaxat gravissimi
languoris
incursu, in quo
verendum
est, <N442, f.
186va> ne morbi
crescente
periculo sine remedio salutari
fortassis aegrotans <V1341, f. 175va> exitio praeventus
abscedat.
DE
PRESBYTERORUM ET DIACONORUM ORDINATIONIBUS CERTIS CELEBRANDIS TEMPORIBUS
XIII
Ordinationes etiam presbyterorum et diaconorum nisi certis temporibus
et diebus exercere
non debeant,
id est quarti mensis ieiunio
septimi et decimi, sed etiam quadragesimalis initii ac mediana
quadragesimae
die
sabbati ieiunia
circa
vesperam noverint
celebranda
nec cuiuslibet
utilitatis <P9629, f. 154vb> seu
presbyterum seu diaconum his praeferre, qui ante ipsos
fuerint
ordinati.
DE
VIRGINIBUS SACRIS,
QUANDO VELENTUR
XIIII
Devotis quoque virginibus nisi aut in epiphania
aut in
albis
paschalibus aut
apostolorum natalibus
sacrum minime velamen imponant,
nisi forsitan, sicut de baptismate dictum est, gravi languore correptis,
ne
sine hoc munere
de saeculo exeant,
<V630, f.
257ra> implorantibus non negetur.
UT
VIDUAE NON VELENTUR
XV
Viduas autem velare pontificum
nullus attemptet,
quod nec auctoritas
divina deligat
nec canonum forma
praestituit,
non est ergo
penitus usurpandum eis,
quia sic
ecclesiastica
sint
conferenda praesidia, ut nihil committatur illicitum.
UT
SERVI SUB OBTENTU RELIGIONIS NON SUSCIPIANTUR IN CLERO
VEL IN MONASTERIIS
XVI
Generalis
etiam querelae
vitanda praesumptio est, qua
propemodum causantur universi, passim servos aut
originarios dominorum iura possessionumque
fugientes, sub religiosae conversationis obtentu vel ad monasteria sese
conferre vel ad ecclesiasticum famulatum conhibentibus quoque
praesulibus indifferenter admitti. Quae modis omnibus est amovenda
pernicies, ne per
christiani
nominis institutum aut aliena pervadi aut publica videatur disciplina
subverti, praecipue
cum nec ipsam
ministerii clericalis hac obligatione fuscari conveniat dignitatem
cogaturque pro statu
militantium sibi condicioneque iurgare aut videri, quod absit, obnoxia.
Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis quisquis episcopus,
presbyter et
diaconus vel eorum,
qui monasteriis praeesse noscuntur,
huiusmodi personas apud se tenentes non restituendas <W411, f.
291v> patronis aut deinceps vel ecclesiasticae servituti vel
religiosis congregationibus putaverint
applicandas,
nisi voluntate
forsitan dominorum, sub scripturae testimonio primitus absolutas
vel legitima transactione
concessas,
periculum se
honoris proprii non ambigant communionisque subituros, si super hac re
cuiusquam
verax
nos <N442, f. 186vb> querela pulsaverit. Magnis
quippe studiis secundum beatum apostolum praecavendum est, ne
fi<V1341, f. 175vb>des et
disciplina domini blasphemetur.
<P9629,
f. 155ra> UT
CLERICI NULLAS
NEGOCIATIONES INHONESTAS VEL
TURPIA LUCRA SECTENTUR
XVII
Consequens fuit, ut, illa quoque quae
de
Phyceni
partibus nuper ad nos
missa relatio
nuntiavit
nec
praetereunda
putaremus,
id est plurimos
clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus imminere nullo
pudore cernentes evangelicam lectionem, quam
ipse dominus negotiatores e
templo verberatos flagellis asseritur expulisse, nec apostoli
verba recolentes, quibus ait: Nemo militans deo
implicat
se negotiis
saecularibus, psalmistam
quoque David surda dissimulantes aure cantantem: Quoniam non cognovit
negotiationes, introibo in potentias domini. Proinde huiusmodi et
ab indignis postea
quaestibus
noverint abstinendum, et ab omni
cuilibet
negotiationis
ingenio vel cupiditate cessandum, aut in quocumque gradu sint positi,
mox a
clericalibus
officiis abstinere cogantur, quoniam domus dei,
quae
domus orationis et
esse debet et dici, ne officina
negotiationis et spelunca potius sit latronum.
UT
NEMO LITTERAS NESCIENS
VEL ALIQUA PARTE CORPORIS
IMMINUTUS AD CLERUM
PROMOVEATUR
XVIII
Illitteratos quoque et nonnulla parte corporis imminutos sine ullo
respectu ad ecclesiasticum didicimus venire servitium. Quod simul
antiqua
traditio
et apostolicae sedis vetus forma non recipit, quia nec litteris carens
sacris esse potest aptus
officiis et vitiosum nihil deo
prorsus
offerri legalia
praecepta <V630, f. 257rb> sanxerunt. Itaque de cetero
modis
omnibus haec
vitentur, nec
quisquam talis suscipiatur in clerum. Si quis vero vel temeritate
propria vel
incuria
praesidentium tales ante suscepti sunt, in his,
in quibus constituti sunt locis, hactenus
perseverent, ut nihil unquam promotionis
arripiant satisque habeant, hoc ipsum sibi pro nimia
miseratione permissum.
DE
HIS, QUI SE IPSOS
ABSCIDUNT
XVIIII
De his autem, qui se ipsos abscidunt, paterni canones evidenter
sequenda posuerunt, <P9629, f. 155rb> quorum tenorem
sufficiat
indidisse. Dicunt enim talia perpetrantes, mox, ut agniti fuerint, a
munere
clericali debere
eos secludi. Quod modis omnibus custodire
nos
convenit, quia fas
esse nulli
suppeditat praeter
illa quicquam, quae memorabilis
decrevit forma, censere.
DE
CRIMINOSIS, UT AD CLERUM NON PROMOVEANTUR
XX
<W411, f. 292r> Comperimus
etiam horrendis quibusdam criminibus implicatos tota
discretione submota non solum de factis atrocibus necessariam
poenitudinem non habere, sed nec
aliqua correptione
<N442, f.
187ra> penitus succedente ad
divinum ministerium honoremque contendere
<V1341, f. 176ra> nonnullos
autem in ipsis ordinibus constitutos gravius
delinquentes
facinoribus non repelli, cum
mandet
apostolus,
nemini cito manus imponendas
neque communicandum peccatis alienis. Et maiorum veneranda
constituta pronuntiant,
huiusmodi etiamsi forte subrepserint, tam qui ante peccaverunt
detectos oportere depelli quam sacrae professionis oblitos
praevaricatoresque
sancti propositi
procul dubio submovendos.
QUOD
DAEMONIIS ALIISQUE PASSIONIBUS IRRETITIS MINISTERIA SACRA TRACTARE NON
LICEAT
XXI
Usque adeo sane comperimus illicita quaeque
prorumpere, ut
daemoniis
aliisque
passionibus irretitos
ministeria sacrosancta
tractare tribuatur.
Quibus
si in hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat, quis de
sua ac
fidelium salute
confidat, ubi ministros ipsos curationis humanae tanta
perspexerit
calamitate
vexari? Atque ideo necessario
removendi sunt, ne quibuslibet, pro
quibus Christus est mortuus, scandalum generetur infirmis. Postremo si
corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam sancta contingere lex
divina permittit,
quanto magis doni
caelestis
dispensatores
esse non convenit, quod est deterius, mente percussos.
<P9629,
f. 155va> QUOD
HI, QUI SE
SACRIS VIRGINIBUS
SOCIANT ET FOEDERA INCESTA COMMISCUNT,
COMMUNICARE
NON POSSUNT,
NISI PUBLICAM POENITENTIAM GESSERINT
XXII
Virginibus autem sacris temere
se quosdam sociare cognovimus et post dicatum deo propositum incesta
foedera sacrilegaque miscere. Quos protinus aequum
est a sacra communione retrudi
et nisi per publicam
probatamque poenitentiam omnino
non recipi, aut
his certe viaticum
de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint,
non
negari.
QUOD
VIDUAE, UT SUPRADICTUM EST, NON VELENTUR,
ET
SI PROFESSAM
CONTINENTIAM PROPOSITO MUTATO CALCAVERINT, IPSAE PRO
SE RATIONEM DEO REDDANT
XXIII
Nam de
viduis sub nulla
benedictione velandis
superius late sufficienterque praediximus. <V630, f.
257va> Quae
si propria voluntate professam pristini coniugii
castitatem mutabili
mente calcaverint,
periculi eius intererit, quali
deum
debeant
satisfactione placare, quia iuxta apostolum primam fidem irritam
fecerunt.
Sicut enim, si se
forsitan continere non poterant,
secundum apostolum nullatenus nubere vetabitur,
sic habita
deliberatione
promissam deo pudicitiae fidem debent
custodire. Nos autem talibus nullum <W411, f. 292v>
laqueum
debemus <N442, f. 187rb> inicere,
sed solas
adhortationes
praemii
sempiterni poenasque proponere
divini iu<V1341, f. 176rb>dicii, ut et nostra
sit absoluta conscientia et illarum pro se deo rationem reddat intentio.
Cavendum est quippe, quae
de earum
moribus actibusque
beatus Paulus
testatur
apostolus, quod plenius exponere praeterimus, ne sexus instabilis
non tam
deterreri quam
admoneri videatur.
QUOD
SECUNDA CONIUGIA SAECULARIBUS NON NEGENTUR,
QUIBUS TAMEN AD CLERUM PRO
HOC FACTO MINIME VENIRE
CONCEDITUR.
XXIIII
<P9629, f. 155vb> Secundas nuptias sicut saecularibus
inire
conceditur, ita post eas
nullus ad clericale
sinitur
venire collegium.
Alia est enim
humanae fragilitati
generaliter concessa
licentia, alia debet esse vita divinarum rerum servitio dedicata.
UT
SI QUIS SUSCEPERIT ECCLESIAE PROPRIAE DESERTOREM ET
ALIQUA PROVEXERIT DIGNITATE, UTRIQUE
SUBIACEANT
SENTENTIAE, QUAM
CANONES PRAEFIXERUNT
XXV
Quisquis propriae desertor ecclesiae
nullis
exstantibus
causis ad aliam
putaverit transeundum
temereque
susceptus fuerit et
promotus, reverendorum
canonum vel ipse vel
receptor eius atque provector
constituta
non effugiet,
quae de
huiuscemodi
praesumptoribus
praefixere
reservanda.
DE
LAICIS VEL MONACHIS, QUI PER PRAEMIUM
ORDINANTUR, UT DANTEM ET ACCIPIENTEM SIMONIS MAGI CRIMEN INVOLVAT
XXVI
De monachis vero
laicisque in prima
copiosius praeceptionis huius parte digestum
est, quae
vel quatenus his pro
rerum temporumque necessitate concessa sint vel quemadmodum, ubi
nullius necessitatis interesse probatur,
non nisi vetus institutio debeat custodiri.
Quos vero constiterit indignos meritis
sacram mercatos esse pretio
dignitatem, convictos
oportet arceri, non sine
periculo facinus tale perpetrantes,
quia dantem pariter
accipientemque
damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur, involvit.
UT
NULLA BASILICA SUB
DEFUNCTORUM
CONSTRUCTA NOMINE DEDICETUR
XXVII
De locorum consecratione sanctorum quamvis superius strictim fuerit
compraehensum, nobis quoque patefactum est, quod absque praecepto sedis
apostolicae nonnulli factas ecclesias vel oratoria sacrare praesumant.
Hoc sumus tamen indicio detestabiliore <P9629, f. 156ra>
permoti,
quod in quocumque nomine defunctorum et
quantum dicitur, nec omnino fidelium
constructiones aedificatas sacris
professionibus
<N442, f.
187va> audacter
instituere
memorantur. Quae
quoniam tam acerba,
tam dura sunt, ut eadem vix noster ferre
possit auditus, si verae
christianitatis affectus in illis regionibus
certus et fixus est, et districtius
ista quaerantur, et a quibus <V1341, f. 176v> fuerint
gesta,
prodantur, quoniam sicut <V630, f. 257vb> latentibus
in hac
atrocitate nominibus
non exstat, in quem sententia debita proferatur,
ita cum manifestis
fuerit
documentis expositus,
quam sceleris <W411, f. 293r> tanti poscit
immanitas, non vitabit
ullatenus ultionem.
DE
FEMINIS, UT SACRIS ALTARIBUS NON MINISTRENT VEL ALIQUID
EX HIS, QUAE VIRORUM
SUNT, OFFICIIS DEPUTATA PRAESUMANT
XXVIII
Nihilominus impatienter audivimus tantum divinarum rerum subisse
dispectum, ut feminae sacris altaribus ministrare firmentur,
cuncta, quae non nisi virorum famulatui deputata sexum, cui
non competit
exhibere, nisi quod
omnium
delictorum,
quae singillatim
perstrinximus
noxiorum
reatus omnis et
crimen eos respicit sacerdotes, qui vel ista committunt
vel committentes
minime publicando
pravis excessibus se
favere significant, si tamen sacerdotum iam sint
vocabulo
nuncupandi,
qui delegatum
sibi religionis officium sic prosternere moliuntur, ut
in perversa quaeque profanaque
declives
sine ullo respectu
regulae
christianae
praecipitia
funesta sectentur.
Cumque scriptum sit: Minima qui spernit, paulatim decidit,
quid est de talibus existiman<P9629, f. 156rb>dum
,
qui
immensis ac multiplicibus pravitatum molibus
occupati ingentem ruinam multimodis
impulsionibus ediderunt, quae non solum ipsos
videatur
obruere sed et
ecclesiis universis mortiferam, si non sanentur,
inferre perniciem? Nec ambigant, qui haec ausi sunt exercere, sed
etiam, qui
hactenus cognita
siluerunt sub honoris proprii se
iacere dispendio, si non, quanta possunt, celeritate festinent, ut
letalia
vulnera competenti
medicina sanentur.
Quo enim more
teneant iura pontificum, qui pontificalibus excubiis
eatenus iniuncta
dissimulant, ut
contraria domui dei, cui praesident, potius operentur? Quantumque
apud deum possent, si
ei
convenientia
procurarent,
quantum,
quid mereantur, aspiciant, cum exsecrabili studio sectentur
adversa. Et quasi magis haec regula sit, qua
ecclesiae debeant gubernari, si quicquid est ecclesiasticis inimicum
regulis perpetratur,
cum etsi
cognitos
habet
canones unusquisque pontificum intemerata debuerit tenere custodia.
Etsi forsitan
nescie<N442, f.
187vb>bat consulere fidenter oportuerat
ignorantem, quanto
magis excusatio
nulla succurrit ignorantibus,
quia nesciens
proposuit servare,
quod noverat, nec
ignorans
curavit
nosse,
quod
gereret.
QUOD
DE REDITIBUS
ECCLESIAE VEL OBLATIONE
FIDELIUM
QUATTUOR PORTIONES
FIERI DEBEANT
<P9629,
f. 156va> XXVIIII
Quattuor autem tam de reditu
quam de oblatione fidelium, prout cuiuslibet ecclesiae facultas
admittit, sicut dudum <V1341, f. 178vb> rationabiliter
est
decretum, <W411, f. 293v> convenit fieri portiones.
Quarum sit
una pontificis, altera clericorum, pauperum tertia, quarta fabricis
applicanda.
De quibus sacerdotis,
sicut intererit, integram
ministris ecclesiae memoratam dependere
quantitatem, sic
clericus
ultra delegatam
sibi summam nihil
insolenter noverat
expetendum.
Ea vero, quae ecclesiasticis aedificiis attributa sunt, huic operi
veraciter praerogata locorum doceat instauratio
manifesta sanctorum, quia nefas est, si
sacris aedibus
destitutis in lucrum
suum praesul impendia his
designata convertat. Ipsam
nihilominus adscriptam pauperibus portionem, quam
quis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur,
tamen iuxta quod scriptum est: Ut videant opera
vestra <V630, f. 258ra> bona et glorificent patrem
vestrum, qui in
caelis est, oportet etiam praesenti testificatione praedicari
et
bonae famae
praeconiis non taceri.
UT
EPISCOPUS,
PRESBYTER ET
DIACONUS, QUI CONTRA HAEC CONSTITUTA FECERIT, SUI HONORIS PERICULUM SIT
SUBITURUS
XXX
Quapropter nec clericorum quispiam se huius offensae futurum confidat
immunem,
si in his, quae
salubriter sequenda
deprompsimus, sive
episcopum sive presbyterum sive
diaconum viderit excedentem,
non protinus ad aures nostras deferre curaverit, probationibus dumtaxat
<P9629, f. 156vb> competenter
exhibitis, ut transgressoris
ultio fiat
ceteris interdictio
delinquendi.
Sui vero modis
omnibus erit unusquisque pontificum ordinis et honoris elisor, si
cuiquam clericorum vel ecclesiae totius auditui haec putaverit
supprimenda.
Data
V
Id.
Mart. Asterio
et
Praesidio vv. cc. conss.
P9629,
f. 156vb; V630, f. 258ra; N442, f. 187vb, W411. f. 293v; V1341, f. 176vb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 8.7.2005
|