Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Symmachus an Bischof Caesarius
P9629,
f. 158va; V630, f. 266ra; N442, f. 189rb; W411, f. 296v; B132, f. 47ra;
V1341, f. 178ra
CX
EPISTOLA PAPAE SYMMACHI AD CAESARIUM EPISCOPUM.
I
Ut res ecclesiae non alienentur, sed clericis vel
monachis aut peregrinis in
usum
tantummodo largiantur.
II
Ut nullus honorem
praemiis accipiat.
III
Ut raptores viduarum vel virginum ab ecclesiae
communione pellantur.
IIII
Ut viduae vel virgines professae
continentiam
ultra non nubant.
<W411,
f. 296v> V
Ut nullus
per ambitum ad episcopatum accedat.
Dilectissimo
fratri Caesario Symmachus.
Hortatur
nos aequitas postulationis desiderio
fraternitatis tuae gratanter <P9629, f. 158vb> annuere,
quia de
singulis, quae ab
apostolica sede
concedere
supplicas, <V1341,
f. 178rb> quod a
patrum cautela et
provisione non discrepat. Et quamvis
ecclesiasticae pene
regulae omnia
compraehendant, tamen superfluum esse non credimus
nunc, quae sunt saepius interdicta, repetere.
I
Possessiones igitur, quas unusquisque ecclesiae propriae
dedit aut reliquit
arbitrio, alienare
quibuslibet titulis atque distractionibus vel sub quocumque argumento
non patimur, nisi
forsitan
aut clericis honorum
meritis aut
monasteriis religionis intuitu aut certe peregrinis, si necessitas
largiri
suaserit, sic
tamen, ut haec ipsa non perpetuo,
sed temporaliter perfruantur.
II
Illud magnopere
commonens, <B132,
f. 47rb> ut hi, qui non dei gratia, sed promissione rerum
ecclesiasticarum praemissa ad sacerdotium
conantur acce<N442, f. 189va>dere,
desideriorum talium reprimantur
effectus.
Qui autem
ab huiusmodi se
intentione non
cohibent,
vindictis canonum sciant
se sine dubitatione subiciendos,
ne facile ad sacerdotium permittantur accedere,
quibus et gradus et tempora constituta sunt, per quae
ad hanc dignitatem debeant adspirare,
<V630, f. 266rb> quia, quicumque sine statuto
promovetur,
non facile caret
offensam
et sine experimento
non potest quis electionis obtinere sententiam.
III
Raptores igitur viduarum vel virginum ob
immanitatem
tanti facinoris
detestamur, illos vehementius persequendo, qui
sacras virgines vel volentes
vel invitas matrimonio suo sociare temptaverint, quos pro tam
nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi praecipimus.
IIII
Neque viduas ad nuptias transire patimur, quae
religioso proposito diuturna
observatione permanserint.
Similiter virgines nubere prohibemus,
quas annis plurimis in monasteriis aetatem peregisse contigerit.
V
Nullus itaque per ambitum ad episcopalem
honorem
<P9629, f.
159ra> permittatur
accedere. Nam cum hic excessus in laica conversatione culpetur, quis
dubitat, quod religiosis et deo servientibus inurat
opprobrium? Si
quis episcopatum
desiderans
data pecunia potentes
personas minime suffragatrices adhibeat, nec ad decretum sibi faciendum
clericos vel cives subscribere adhibito
cuiuslibet generis timore compellat vel praemiis aliquibus hortetur.
Decretum sine visitatoris praesentia nemo conficiat, cuius testimonio
clericorum
ac
civium possit
unanimitas
<W411, f. declarari.
Hortamur itaque ut pro catholicae religionis intuitu et
ecclesiarum pace haec
universi
fideles
devota mente custodiant, quia non est dubium praevaricatores
interdictorum talium iuxta venerandos canones propriae communionis
subire iacturam. Haec tamen ad omnium episcoporum volumus
offerri notitiam.
Deus
te
incolumem custodiat,
frater
carissime.
Data
VIII
Id. Ian. Probo v. c.
P9629,
f. 159ra; V630, f. 266rb; N442, f. 189va; W411, f. 297r; B132, f. 47va;
V1341, f. 178rb
©
2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 9.7.2005
|