Die
Auflösung der Handschriftensiglen und
Hinweise zur Edition finden Sie hier.
Synode des Papstes
Symmachus vom 23.
Oktober 501
P9629, f.
162vb; V630, f.
269ra; N442, f.
192ra
RUFO MAGNO,
FAUSTO AVIENO, VV.
CC. CONSS. SUB DIE
X. KALENDARUM NOVEMBRIUM. QUARTA
SYNODUS HABITA ROMAE
PALMARI.
Sancta synodus
apud urbem Romam
ex praecepto gloriosissimi regis
Theoderici
ex diversis regionibus
congregata
in Christi nomine
dixit: Cum ex
diversis
provinciis
ad urbem Romam
convenire
sacerdotes
regia praecepisset auctoritas, ut
de his, quae venerabili
papae Symmacho
apostolicae
sedis praesuli ab
adversariis
ipsius dicebantur impingi
sanctum concilium
iudicaret,
Liguriae,
Aemiliae
vel Venetiarum episcopos, quos
ad praesentiam principis
spes itineris ductos
attraxit,
consulimus
regem incubuit necessitas
consulendi,
qua hos
voluisset
aetate fractos, debilitate
corporis
invalidos causa
congregari.
Respondit
praefatus
rex piissimus bonae
conversationis
affectu: Plura
ad se de
papae Symmachi actibus
horrenda
fuisse perlata et
in synodi oportere,
si vera esset inimicorum
eius obiectio iudicatione constare. Memorati
pontifices,
quibus allegandi imminebat
occasio,
suggesserunt
ipsum, qui
dicebatur impetitus,
debuisse
synodum convocare scientes,
quia eius sedi primum
Petri apostoli meritum, deinde
secuta <P9629, f.
163ra>
iussione
domini, conciliorum venerandorum auctoritas
singularem
in ecclesiis tradidit
potestatem,
nec antedictae sedis
antistitem
inimicorum subiacuisse iudicium in
pro<N442,
f. 192rbpositione simili
facile forma aliqua
testaretur.
Sed potissimus princeps
ipsum quoque papam
in colligenda synodo
voluntatem suam
litteris
demonstrasse
significavit. Unde
a mansuetudine eius
paginae postulatae sunt,
quas ab eo
directas
constabat,
has dari sacerdotibus sine
tarditate
constituit
vel quicquid in
eodem negotio actum scriptis
Romam ex diversis
terrarum
vel regionum partibus
dei prosecutione perventum
est. Et dum
venerabili
collectione
de incipiendo haberetur
negotio,
prout poscebat causa
tractatus,
sanctus papa
Symmachus
basilicam
Iulii, in qua
pontificum
erat congregatio, prout
habuit cura, caelestis
ingressus est
et de evocatione
synodali
clementissimo
regi gratias retulit <V630, f.
269rb>
et rem desiderii
sui evenisse testatus
est. Causa ergo
de sacerdotum animis,
quae de concilio
nondum firmato tristitiam
ministrabat
abscissa
est, auctoritatem ordini
colligendo,
sicut poscebant, ecclesiastica statuta
in omnium, qui
ibidem convenerant episcoporum praesentia, se
dare professus est sperans,
ut quasi visitator, qui
contra religionem, contra statuta
veterum vel contra
regulas maiorum a
parte cleri vel
ab aliquibus laicis
fuerat postulatus, ex
ordinatione
antistitum, sicut
decebat sanctum propositum, prima
fronte cederet, et
omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum
amiserat,
potestati
eius legaliter ab
honorabili
concilio
redintegrarentur, et
tanti loci praesul
regulariter prius
statui pristino redderetur, et
tunc veniret
ad causam, et
si ita recte
videretur,
accusantium
propositionibus
responderet.
Digna res visa
est maximo sacerdotum
numero atque mereretur
effectum.
Decernere
tamen aliquid synodus
sine regia notitia
non praesumpsit, sed
suggestio
iusta per legatorum
neglegentiam non
meruit secundum vota
responsum.
Iussus est regiis praeceptionibus papa
Symmachus
ante patrimonii ecclesiarum, <P9629, f.
163rb>
quas amiserat, praeceptionem cum
impugnatoribus
suis in disceptatione confligere, qui
potestatis suae
privilegia,
et quae pro
conscientiae,
quantum iuste aestimamus, emendatione submiserat, nec hac
voluit vice resumere,
sed dum esset
synodus in Hierusalem
basilica sessoriani
palatii constituta, aliquibus
sacerdotibus
visum est, ut
libellus, quem
accusatores
paraverant,
qui cotidie
seditionibus
appellabant,
susciperetur
a synodo. In
quo suscepto duo
erant, quae vel
veritati
inimica essent vel
ipsi, quantum ostenditur
conventui, ecclesiastico praeposito repugnarent. Unum,
quia dicebant crimina
memorati
superius
Symmachi
papae apud regiam
constituisse notitiam.
Quod falsum esse declaruit, non
enim quasi novam
causam audientiae commisisset, si
eius conscientia convictum
de errore solam
se sciret exspectare
sententiam.
Aliud est, quod
per servos de
his, quae obiciebant, se
eum loquebantur posse
convincere
addentes,
quod ipse mancipia
traderet,
quibus, quantum illi
asserebant,
possit in iudicatione superari.
Quae res canonibus
et <N442, f.
192va>
ipsis publicis erant
legibus inimica, cum
patrum statuta sanxissent, ut, quos ad
accusationem
leges saeculi non
admittunt,
his dicendi in
cognitione
vel assequendi aliquid
deneganda esset licentia.
Et dum inter
ista, quae essent
facienda,
tractabatur, praefatus
papa, ut causam
diceret,
occurrebat,
qui veniens ab
irruentibus
turbis aemulorum suorum
ita tractatus est,
ut multis presbyteris, qui
cum ipso ierant, per caedem
ipsam mortis
fuisset occasio, et
cum recentium
adhuc vestigia vulnerum
illustris
vir comes Aligernus
et sublimes viri
Gudila <V630, f.
269va>
et Vedeulfus maiores domus
regiae perspexissent, quos secum, unde
egressus
fuerat, ad beati
Petri apostoli septa
convexerit. His
ita actis et
rebus varia confusione turbatis,
iterum nos ad
iustitiam
contulimus
principalem
scientes
divinitatem propriam
regere dominum, quem ad
Italiae guber<P9629, f.
163va>nacula
ipsa providerat, cuius
mansuetudini
omnia per relationis seriem,
sicut res poscebat,
ingessimus.
Intimantes
etiam saepe nominatum
papam post caedem,
cui subiacuerat cum
suis, si voluntatem rursus
haberet exeundi ad
iudicium,
fuisse commonitum, sed
alligasse eum
per directos episcopos,
mandatis
canonibus sibi
concessisse
affectu purgationis suae
culmen humiliat,
quantis periculis
pene fuisse oppressus. Domnum
regem habere, quod
vellet faciendi, se
interim iustitiae renitentem
statutis
canonicis
non posse compelli.
Ad haec serenissimus rex
taliter deo aspirante
respondit:
In synodali esse
arbitrio
in tanto negotio sequenda
praescribere
nec aliquid ad
se praeter reverentiam de
ecclesiasticis
negotiis
pertinere,
committens
etiam potestati pontificum, ut
sive propositum vellent
audire negotium sive
nollent, quod magis
putarent
utile, deliberarent, dummodo
deliberandi provisione
concilii
pax in civitate
Romana christianis omnibus
redderetur, quae
cum iuste offertur
dei mandata complentur; Italiae
suae dare rectorem,
cognoscentes
nullum nobis
laborem alium remansisse, nisi
ut dissidentes cum
humilitate
praepositi nostri
ad concordiam hortaremur, quia
unum tantae rei
restabat, unde
deo pareremus, ut
sanctae principis
voluntati
invitemus senatum
amplissimum,
quali oportuit legatione
destinata
monentes
et instruentes, causas
dei ipsius esse
iudicio committendas, qui valet
corpus occidere et
animam mittere in
gehennam,
qui dicit mihi
vindictam
et ego retribuam,
apud quem
conscientia nuda
est, cui non
abscondentur
occulta.
Cogitare
prudentes
viros oportere, quanta
inconvenienter et
praeiudicialiter
in huius negotii principi contigissent, et
nos viam
per hanc, quam
ipsi vocabant, remissionem peccatis
non aperire <P9629, f.
163vb>
sed claudere, qui,
quod dicebatur, <N442, f.
192vb>
maiori iudici servamus
instruentes
eos, quia per
nos illis Christus
innotuit,
non esse
ovium lupi insidias
praevidere
sed pastoris, maxime
quia in causa
praefata
multos, qui se
dignabantur cognoscere
et deo satisfacere error
involverat,
et quia non
poterant
plura sub hac
occasione
ecclesiae
membra dispergi, sed
magis per mansuetudinem sustineri,
sicut boni nos
operis Paulus magister
instruxerat,
dicens sanandos esse
plurimos
per patientiam et
doctrinam.
Et quicumque putantur
rei et gravibus
peccatis
involuti,
quamvis nullus est,
qui delicto careat,
sicut Iohannes testatur
apostolus: Si
dicam, <V630, f.
269vb>
quia peccatum non
habeo, mendax sum.
Hos tamen magis
pressuris
hominum sustentari et
perterreri
hasque passiones,
iudicio divino
suspendi,
maxime cum illa,
quae praemisimus, inter
alia de auctoritate sedis
obstarent,
quia, quod possessor
eius quondam beatus
Petrus meruit, in
nobilitatem possessionis accessit,
et claritatem veterem
vobis dat, de Christi
dote rectoribus clamantibus scriptum
esse per prophetam
ex persona dei:
Numquid non valet manus
mea ad consumendum eos,
qui erraverunt? Haec
eadem saepissime, sicut
oportuit
commonentes,
ut habita intentione
discederent
et factum nostrum,
quod deus inspiraverat iuxta mandatum
principis non
discuterent, sed
sequerentur,
sicut decebat ecclesiae
filios, nec sub
hac intermissione contenderent et
crescerent
ecclesiae
detrimenta.
Quae res poscebat
cum festinatione succurri nobis
huius celeritatis et
illis oboedientiae necessitas
imminebat,
maxime pene
plebem cernimus eius
communioni
indissociabiliter
adhaesisse,
cuius nos non modica
cura stimulabat, <P9629, f.
164ra>
ne in aliquo
laberetur
errore. Quibus allegatis cum dei
nostri obtestatione decernimus, harum
necessitatum
vel religionum consideratione adstricti et
caelesti perpensis
omnibus,
quae in causa
erant, inspiratione secretis
Symmachus
papa sedis apostolicae praesul
ab huiusmodi propositionibus impetitus,
quantum ad homines
respicit,
quia totum causis
obsistentibus
superius
designatis
constat arbitrio divino
fuisse dimissum. Sit
immunis et liber
et christianae plebi sine
aliqua de obiectis ablatione in
omnibus ecclesiis suis
ad ius sedis
suae pertinentibus et
tradat divina mysteria,
quia eum ab
impugnatorum suorum
petitione propter
superius
designatas
causas obligari non
potuisse
cognovimus.
Unde secundum principalia praecepta,
quae nostrae hoc
tribuunt
potestati,
ei, quicquid ecclesiastici intra
sacram urbem Romam
vel foris iuris est,
reformamus,
totam causam dei
iudicio reservantes universos
hortamur, ut
sacram communionem, sicut
res postulat, ab
eo percipiant et
dei et animarum
suarum meminerint, quia
ipse et
amator pacis est,
et ipse pax
est, qui <N442, f.
193ra>
monet: Pacem
meam do vobis,
pacem meam relinquo
vobis. Et in
quacumque
civitate
pacem esse confirmandam affirmans
beatos esse pacificos.
Haec quicumque ex
instructione nostra,
quod non
aestimamus, vel
non admitti vel
retrectari
posse crediderit, videat,
quia in divino
iudicio contemptus
sui rationem est,
sicut de deo
confidimus,
redditurus. De
clericis
memorati papae,
qui ab
episcopo suo
ante tempus alicuius contra
regulas discesserunt et
schisma fecerunt, hoc
fieri decrevimus, ut eos
satisfacientes
episcopo
suo misericordiam consequantur et
officiis
<V630,
f. 270ra> ecclesiasticis se
gaudeant
restituti, quia
dominus et redemptor
noster oves <P9629, f.
164rb>
perditas
ab errore laetatur
inventas
et super prodigum filium
paternam
liberalitatem
caelestis
medicator accommodat. Quisquis
vero clericorum post
hanc formam a
nobis prolatam quocumque
sacrati deo loci
in ecclesia Romana
missas celebrare
praesumpserit
praeter conscientiam papae
Symmachi,
dum vivit, statutis
canonicis
velut schismaticus percellatur. Ista sufficiant
cum dei notitia
sincere protulisse.
EPISCOPORUM
SUBSCRIPTIONES:
Laurentius episcopus
ecclesiae
Mediolanensis
huic statuto nostro,
in quo totam causam dei
iudicio commisimus, subscripsi. Petrus
episcopus
ecclesiae
Ravennatis
huic statuto nostro,
in quo totam
causam dei iudicio
commisimus
subscripsi.
Felix Terramnensis, Bonifacius
Aquaevivensis,
Maximus Bleranus, Aemilianus
Suranus,
Maximus Ticinensis, Cassianus
Mutinensis,
Gerontius
Ficudensis,
Stephanus
Benusinus,
Laurentius
Boensis,
Fortunatus
Fulginensis,
Mercurius
Sutrinus, Stephanus Neapolitanus, Hilarius Tepraesanus, Maximilianus Perusinus,
Innocentius
Fortunatus, Concordius
Mesitanis, Vitalis
Fuidanus, Castus
Pornensis, Asterius
Aquinatis,
Gresogonus Abbinensis, Amantius
Potentinus,
Romanus Numentanus, Ursus
Reatinus,
Cresconius
Tudentinus, Innocentius Mavanatis, Iohannes
Spolitanus, Eustasius
Cremanensis,
Laurentius
Vergomatis, Eucarpius Meresape,
Rufentius
Agnatinus,
Serenus Nolanus, Marcianus
Acanus, Euticius Tranensis,
Fortunatus
Agninus,
Pascasius Vulturnensis, Innocentius Forsimproniensis, Felix
Nepesinus,
Hilarus Tempranensis, <P9629, f.
164va> Innocentius Direntium Tiberinorum, Severinus
Tundaritanus,
Silvanus
Veliternus,
Sebastianus
Suranus,
Mercurius
Gavinati,
Felix Atellunus, Rusticus
Uxentinus, Propinquus
Tribensis, Adeodatus
Formanus, Bonifacius
Camaeritanus,
Iustus Signatinus, Vindemius
Anteatinus,
Augustus Liparitanus, Valentinus
Amiterninus,
Fortunatus
Sivestanus, Lucundus Augustanus, Trigridius Tauriganus, Vitiganus Celeniensis, Iohannis Arimensus, Proculeianus Sepinatis,
Candidus
Tiburtinus, <N442, f.
193rb>
Aprilis Laterianensis, Asellus
Populienensis, Memor
Casinus, Colonicus Sorododiensis, Helpidius
Voloterinanus, Iohannes
Turritanus,
Adeodatus
Silvae Candidae, Venerius
Pallensis,
Rogatus Tauromenitanus, Servusdei
Ferenensis,
Probus Carmeianensis, Dulticius Sancti
Antonini.
EXPLICIT.
P9629, f.
164va; V630, f.
270ra; N442, f.
193rb
|