P9629, f.
164va; V630, f.
297ra; N442, f.
193rb
IN NOMINE
PATRIS ET FILII
ET SPIRITUS SANCTI
INCIPIT VTA SYNODUS
A CCTIS XXXTA
EPISCOPIS
IN CONSISTORIO LATERANENSI XVMO
KALENDARUM
NOVEMBRIUM
DIE AUCTORITATE ET
PRAESENTIA
SYMMACHI
PAPAE ROMAE HABITA
ET AB ENNODIO DIACONO
PRAECEPTO
ET AB AUCTORITATE MEMORATI PAPAE
ATQUE OMNIUM EPISCOPORUM, QUI
IN EANDEM SYNODUM
CONVENERUNT,
SCRIPTA ET POSTMODUM
IN CONSPECTU EORUM
OMNIUM RECITATA ATQUE
APPROBATA DIGNAQUE
AB OMNIBUS LAUDE
ROBORATA ADVERSUS
EOS, QUI CONTRA
SYNODUM SCRIBERE PRAESUMPSERUNT, UT
NEC DE APOSTOLICAE SEDIS
PRAESULE
NEC DE ULLO
UMQUAM TEMPORE <P9629, f.
164vb>
POST TALIA
PRESUMANT, QUALIA
DE IAM DICTO
DOMNO SYMMACHO PAPA PRAESUMPTA
SUNT.
INCIPIT PRAEFATIO
SYNODI
Solet dicendi
affectum
multarum
rerum ardor
exigere,
sicut avarus laudis
est animus et
favorem desiderat sudore
mercari aut per
blandimenta
gloriae crucem narrantis
ignorat,
aut lucri adstructus compedibus
linguae vendit obsequium,
ut, dum animus
habendi cupidine subiugatur praesumptum aestimat
iam tenere compendium, sic
ingruentia
per stili exercitium
nescit timere discrimina
aut necessitate conclusus
profert eloquium sine
quacumque
lima captivum, et
nesciam pudoris frontem
monstrat
in medium,
ut, dum intentioni
famulatur,
diligentiam
decoris abiuret, quia
dicendi ornamenta non
sunt intentionis negotii,
sed quietis, nec
militiae
sunt picta verba,
sed otii. Campus
fortem postulat, pax
profunda
redemit ornatum,
qui profutura asserit,
loquelam,
quae pereniculo artis
est colorata, contemnit.
His ergo ita
se habentibus causam
narrationis
insinuo,
et coactam vocem
pravorum
latratu religiosis mentibus
commendo
scriptum
esse reminiscens: tempus
tacendi, tempus
loquendi,
ut post
fidem prophetici oraculi
cuiusdam
oratoris
exemplum,
qui refert, nisi
cum necessariam dicendi
nimis ineptam esse
condicionem.
Oris ergo <N442, f.
193va>
ministerium
pro ingenii valitudinis sacerdotibus dedo,
adversus
quos sibilantium effusa
sunt venena linguarum,
licet scuto munita
fidei spiculorum <V630, f-
297rb>
imbrem patientia religiosa
non timeat, et ad auctorem
redeant tela, quae
sine bellandi arte
diriguntur.
Quibus enim pro
lorica Christus est,
vim non metuunt
et inimicos longa
expectatione
prosternunt.
Quisquamne tamen
in hac <P9629, f.
165ra>
acie proelium putet esset
formidini,
in qua deo
et pontificibus infertur
sine virium aestimatione certamen? Quisquamne
fluxum et lacescentem hostem videat, et
proeliorum
causis adversarium debilem
expavescat?
Invidet sibi ipse
victoriam,
qui conscientia vulneratum
aggredi cessat inimicum.
Ad lucrum hostis sui
procedit,
qui in conflictibus non
prius causas quam
aliud expendit.
Dat vires iaculis
innocentia,
et mucronem addunt ex
aequo venientia vota
bellandi.
Percutiendi
impetum plus iustum
dolorem scimus dedisse
quam brachia, inde
paucorum
telis multitudo non
subsistit.
Dicente ergo mecum
propheta: Plures
nobiscum
sunt quam
cum illis, placiturum
bonis, quantum aestimo,
opus incipiam.
HAC IN
SYNODO, OPTIME LECTOR,
REGULAREM
SYNODI INTELLEGE RATIONEM
EIUSQUE OBIECTORUM DISCERNE
LATRATUM, LICET
ENNODIUS
IN PERSONA DOCTOR
EPISCOPORUM OMNIUM AD
HOC CONCILIUM CONVENIENTIUM SCRIPSERIT ROGITUS.
Sufficeret quidem
schismaticam
imperitiam
propositione
cecidisse,
maxime cum secum
habeant obiecta responsum
et mereatur titulus
sine lectionis discussione cum
auctoritate
damnari,
cum in praenotatione ipsa significatio significantia operis
innotescat
immundi dicentum adversus
synodum absolutionis incongruae. Ego
tamen nunc sic
agam, quasi opus
sit alieno ense
perire mala proponentem. Istud praeloquium potest
dementissimo hominum
tantum inscientiae adscribi?
Estne aliquis praeter
vos sic inter
oves ulcerosas
deputandus
et erraticas, qui
magnum gre<P9629, f.
165rb>gem
potuisset
lacescere pastorum
dicente propheta: Filios
nutrivi et
exaltavi, ipsi
autem spreverunt me.
Et domino de
apostolis:
Qui vos spernit,
me spernit. Quos
episcopos
fuisse propheta testatur
de Iuda dicendo:
Et episcopatum eius
accipiet
alter. Apostolo aeque Paulo
proclamante: Oboedite
praepositis
vestris,
quoniam ipsi exorabunt
pro vobis. Sed
redeamus
ad gravem et
venerabilem
non solum ex
ala productam,
sed mysticam propositionem. Non
omnes, inquiunt,
sacerdotes
regis ad concilium
adscivit
auctoritas
nec omnes <V630, f.
297ra> in iudicatione senserunt.
Mancipia
tartari et liquido
satanae ministri, quoscumque
non evocavit scriptum
principis
<N442,
f. 193vb> novis nexibus
et actuum vestrorum
involutionibus
serpentis
spiris causa pertraxit.
Nolo dicere, in
quo fuerint voto,
in qua deliberatione discedentes, quibus
taedium illa peperit
exspectatio,
cum viderent venerabilem papam
longas in vita
contra fas suum
inducias
accepisse.
Videbant
aether tantum directis
a se iaculis
verberari.
His ne diceret
infelicibus
in malorum actuum consolatione secreto
delitescere, abscondere? Libris
vestris nudantur
absconditi, et
per vos in
turpi facto habere
solitudinem
non sinuntur, dicente
domino in evangelio:
Omnis malus odit
lucem. Post haec
assentis adversarios papae
Romani dici
non debuisse, qui
praedictum
prolatis
petitionibus
accusabant.
Dolose videlicet hoc
agentes
eo, quod
adversarios
suspectosque
canonica synodalibus clamante
in decretis auctoritate in
suam recipi ac<P9629, f.
165va>cusationem
episcopos
minime oportuisse vos
non latuisset ad
assertionis fidem
iungentes,
quod eos isto
nomine praecepta regia
non vocassent. O
homines omni artis
lima compositos et
caminis fabrilibus excoctos,
qui ad stipulationem doctorum
desudata
invenere
testimonia!
Amamus reverendi viri
sententiam
vestram, et,
ut aiunt, in
ipsam pedibus imus.
Cognoscimus
errata, quae dicitis.
Inimicum
vocet aliquis accusantem
et tragico nomine
repellit, appellet contumeliam non
merentem?
Dehinc subiunctam quaestionem retorica
argumentatione
fibula momordistis allegando: Testis
est Romana civitas,
si omnes episcopi
senes et debiles
convenerunt,
ecce orationem veri
nervis nitentem, et
ipsi Cepasio praeferendam nitore
sermonum. Ergo
quia se
aetate valentes et
corpore imbecillos esse
dixerunt,
ipsi se ineptos
iudicio esse testantur, quoniam
membrorum
se dixerunt iam
sustinere
dispendia,
maxime si hoc
in<V630,
f. 297vb>gerere clementissimi domini
auribus praesumpserunt. Vos
putatis ab universis
dei conspectibus pulsi
illo vestrorum
more congressuum ubique
narranda
confundi,
et apud principem
de collectione pontificum
alios protulisse sermonem,
nisi quos aetatis
maturitas
ordiendae loquelae
fecit auctores, quibus
anni veteres reverentiam contulerunt, qui
putabantur
bonorum meritorum suffragio
in longum fuisse
servati.
Ipsos ergo de
gravidae
aetatis fati<P9629, f.
165vb>gationibus
quaeri decuit, quos
aetas iusserat allegare. Viri
optimi, subdidistis, ex
praeceptis
regiis evocationis causam
fuisse iam cognitam,
et Italiae summa
moderantem non
fuisse, quasi de
novo negotio consulendum, plus
chartae et scriptioni
religionis
debitum quam praesentiae principali. Nullus
ergo in praedicto
negotio titulus remanserat, ad
cuius inquisitionem pergentes
illud iure praeloquerentur exordium.
Ex hinc digressi
bonarum rerum in
rege laudatis affectum,
et colitis verbis
innocentiam
quam actibus ignoratis.
Si tamen cultus
<N442,
f. 194ra> est
in loquela vestra,
quam scabro, quo
vomere velut agentes
per devium aratra
persindiotis marcentis zizania lolia commendantes, recepturi
pro tali impendio
paleas, quibus gehennae in perniciem
vestram ignis
animetur.
Sed nunc ut
quidam fertur dixisse,
quae quibus anteferam?
Contra apostolum dicitis impugnatores summi
pontificis
non auditos, qui
caelestis
mandati memores partem
suam a consortio
adulteris subduxerunt. Hic
non incesso, increpo
ignorantiam, rimosam memoriam
non accuso. Nolo
dicere quod prophetae
verba apostolo contulistis, quia
novi et ipsos
apostolos
recte vocari, quos
missos esse non
nescio. David enim
dicit: furem videbas
et currebas cum
eo, et cum
adulteris
portionem
tuam ponebas. Deinde
quis se
de illa vestra enodem
faciat quaestionem, qua
dicitis in criminibus
obiectis,
quod non excluditur, approbatur? En vocem
Romanae ecclesiae militibus
congruenter, in
qua nescias, utrum prius
nitorem praedices an
saporem.
Putasne,
audistis
legi, quod iustum
est, <P9629, f.
166ra>
iuste exsequeris? Audistis
de malefactis hominum,
si tamen aliquando
con<V630,
f. 298ra>versatio humana
vos tenuit, quicquid non suis
ordinibus
approbatur
excludi?
Ubi est illud
prophetae:
Dominus ad iudicium
veniet cum
senibus populi sui?
Et de vobis
dictum: Peccatum suum
quasi Sodoma praedicaverunt, vae
animabus eorum?
Sed quid facto
opus est, quotiens
nulla desperatis medela
succurrit,
nisi implorandus est
dominus,
qui promisit prophetam
futurum se super
omnem superbum et
excelsum
et super omnem
arrogantem,
ut humilietur? Sed
fetidum opus vestigiis
insequar
et ferrata, si
valeo, calce contundam.
Ut vere dicam
res cum re,
causa cum causa,
ratio cum ea,
quam putant, ratione pugnabit.
Oblocutos
sacerdotes
praeceptionibus
regiis allegatis, et
quoddam sacrilegium creditis,
mali aliquid cum
caelestem
nesciatis
de terreni domini
iussione sentiri,
opponendo
quis regi debuit
dicere, papam
oportuisse
synodum convocare? Certe
quod in hac
parte constat exemplum?
Illum praecipue, qui
criminosis
multorum
propositionibus
iam iacebat, quem
hoc fuerat damnare,
quod argui, cui
praerogativam
caelitus
adscriptam
hostium suorum oblocutio
iam tulisset? Ad
hanc vos dementiam malorum
actuum per gradus
suos incrementa traxerunt,
ut hoc credatis
esse lacessere, quod
convincere,
nec apud vos habeant
a veritate differentiam odia
quae plerumque contra
meritum impetiti studiis,
non rationi obsequentia vota
concinnant?
Ubi est illud:
Priusquam
agnoscas,
ne adiudices quemquam?
Olim vos accepit
grex positus in
sinistra
collegas,
apud quos ex
praeiudicio
excepisse
sententiam creditur,
qui meruit ad
examen adduci et
hoc est
reum <P9629, f.
166rb>
exsistere
quod libram disceptationis intrare.
Praelocutioni
tamen optime divi<N442, f.
194rb>num
subdidistis
exemplum,
quod ita quadratis
constat alloquiis, ut
ipsum in eo
Archisippum tenere
lineam putes. Peccatori
dicit dominus: Quare
tu enarras iustitias
meas? Huic dicto conserentes quasi
ad sacerdotes apostropham conversio in
se ipsum, quia beati
Petri apostoli vicarius
aestimatur,
prohibetis
archimedicum atrii eius
corpori afferre medicinam.
Quomodo vos animae
eius curationem exhibere
renuetis? Magnum
per divina ridiculum,
an maxima lamenta
sint, nescio. Vos
alienae febri
curam quaeritis, vos
fatiscenti animae
medelam <V630, f.
298rb>
adhiberi
cupitis,
et in leti proximitate positi,
vestri immemores, de
alterius
salute tractatis. Quid
si illud vere
vobis a propheta
dictum sit: Numquid
parum est, quod
molesti estis hominibus,
molesti estis et
deo meo. Et
iterum: Medice, cura
teipsum?
Sed hinc alias.
Novimus,
quia sanari non
potest conclamatus et
improbus
in profundum deveniens
mira temeritate contempnit. Sed
credo, vivit in
istis et in
malae conversationis suae
morte consilium,
et potest optare
quis alteri,
quod ipse iam
perdidit.
Nunc recte vobis
cum propheta dicam: Omnia
quae loquitur populus
iste, coniuratio est,
et timorem eius,
ne timeatis neque
formidetis.
Facessat procul a
nobis, a nobis,
qui in vobis
est pruritus iste
linguarum,
quos vere idem
propheta
arguit: Scribentes iniustitiam scripsistis. Non
nos beatum <P9629, f.
166va>
Petrum, sicut dicitis,
a domino cum
sedis privilegiis vel
successores
eius peccandi iudicamus
licentiam
suscepisse.
Ille perennem meritorum
dotem cum hereditate
innocentiae
misit ad posteros.
Quod illi concessum
est pro actuum
luce, ad illos
pertinet,
quos par conversationis splendor
illuminat.
Quis enim sanctum
esse dubitet, quem
apex tantae dignitatis
attollit?
In quo, si
desint bona acquisita
per meritum sufficiunt, quae
a loci decessore
praestantur.
Aut enim claros ad
haec fastigia erigit
aut, qui eriguntur,
illustrat.
Praenoscit
enim, quid ecclesiarum fundamento
sit habile, super
quem ipsa moles
innititur.
Sed in actibus
vestris caelestem potentiam
putatis esse suffragio,
quod ad praesidium
beati apostoli adiutricem, ut
dicitis,
dexteram
commodatis.
Nescitis,
stolidi,
solem facibus non
iuvari, nec
ad paesidium diurnae
lucis lychnos accendi?
Scriptum
est enim: Scrutatur
corda et renes
deus. Sed in
illa parte, quis
argumentis
vestris audeat respondere, nisi
quia sine arte,
dicitur verum et
fides mendacio sermonum
tegnis, fraus vel
calliditas assuitur?
Cur, inquiunt, ad
principem
convenistis,
si audiri non
licebat impetitum? Sic
vos in stuporem
pecualem
peccati nebula aut
divinus horror oblimat,
ut verecundam excusationem aut
fraude mens vestra
<V630,
f. 298va> transeat
aut belluarum pressa
hebitudine non
agnoscat?
An forte aliud
putatis fuisse, quod
dictum est, ipsum
debuisse
synodum convocare, cuius
<N442,
f. 194va> opus
erat officio? Ut
vos videlicet <P9629, f.
166vb>
per pontificale
examen sententia
divina percelleret, quos
a capitis sui
compage in salutis
detrimento
insanus furor absciderat. Postes augmentationem operi
vestro, nescio, verbis
an latratibus indidistis, comparantes ei
antistitem
vestrum, qui senioris
naturae beneficium unius
cibi commutatione perdiderit, et
primogeniti
canam dignitatem amiserit
faucibus
obsequendo.
Ad ista, quid
referam,
qui ex omni
obiectorum
parte concludor? Quis,
rogo, vestrum Symmacho
benedictionem,
dum patri plus
deservit,
eripuit?
Cui tantorum munerum
Iacob voce est
collata nobilitas?
Quis ex vobis
caeci parentis desideriis
pariturus
occurrit?
Quis vestrum devotione
sua genitorem venerabilem captum
oculis nulla fecit
lucis damna sentire?
Nonne collatione
tenebrarum
vestrarum vel
serenum nox putat per sudum rutilans
iubar ostendere et
omnis obscuritas actibus
vestris collata decorem
solis assumit? Praeterea
tunc Iacob quamvis
congruentem
moribus filii benedictionem tamen
contulit
iam promissam. Numquid his
longius immoramur, cum
docendi non sint,
qui calces stimulis
intulerunt?
Credite mihi, pacis
inimica sunt, impugnationi non
sunt idonea quae
profertis. Sed sequitur
vinculum
cum enigmate, quod
nescio, qua replicationis arte
solvamus.
Tullianae enim
profunditatis
pelagus ingressi combula nostram sterilitatem quaestionum flatibus
per littorum incerta transmittunt. In
qua tamen Christo
clavum tenente gubernaculum portum
ingrediar,
et singillatim de
turbinibus
vestris <P9629, f.
167ra>
universa
discutiam,
habiturus
in ductu illorum
facultatem,
non meam. Aiunt
enim: Si vera
est episcoporum assertio,
sedis apostolicae praesulem
minorum numquam subiacuisse sententiae, cur
ad iudicium districta
conventione
perductus est?
Multum quidem annosa
hinc in
nobis laborat infantia,
cui ille advocandus
est, qui ineluctatae nobiscum
semper pondus propositionis exsuperat,
<V630,
f. 298vb> cum
manifeste
pro sacerdotibus cum
propheta
clamitem:
Numquid gloriabitur securis
contra eum, qui
secat in ea,
aut exaltabitur serra
contra eum, qui
trahit eam, ut
sit mihi illud
suffragio
divinum oraculum: Quomodo
si cessavit exactor,
tributum
quiescit,
ita contrivit dominus
baculum impiorum. Tribue,
domine, quod praedixisti in
illis, ut, sicut
errat ebrius et
vomens, ita pereat
incredulus,
qui infideliter agit.
Propter hoc propheta
vobis insultans vociferat: Audite
verbum domini, viri
illusores.
Quisquamne
causarum
ex praecognitione sancit eventum
et rapidis terminum
positura
conflictibus
sic metitur, ut
pernix decisio, dum
inquisitione
esse senior anticipat, innotescit, famam cessentis <N442, f.
194vb>
accuset?
Nunc paulisper ore,
actibus,
annis indignas, pontificali voce
vos arguam. Nos
qui statuta nostra
non una apud
nos volumus lance
constare,
quibus de impugnatorum qualitate
lati sunt canones,
apud quos nefas
est cana patrum
definita
transcendere,
quibus scriptum est
in Carthaginensi concilio,
quod apostolicae sedis
per Faustinum episcopum
qui tunc ab
ea missus interfuit,
<P9629,
f. 167rb> probavit auctoritas, accusatoribus de
inimici domo prodeuntibus non
credendum,
in quibus odio
succensa
vicinitas
per nutrimenta arida flammam
persecutionis exsuscitat
et universam doli
fabricam
sumptu et machinis
cohaerentibus
secreta dispositione componit
istos. Quae domus evomeret,
qui scire potuisset
nostra collectio nisi
praesentes?
Et impugnationis qualitatem, unde nisi
ex scripta propositione didicisset? In
quibus sentinam criminum,
dum simulato ferunt
persecutionem
se debere criminibus, agnovisset? Post
illa, quae de
accusatoribus prolata
sunt, addidistis: Cur
personae
iussae sint praesentari, quas
saepe imperialis flagitasset auctoritas, ad
defraudationem
genii pertinere eius,
qui nunc in
sede apostolica quasi
in quadam arce
consistit.
Vere vobis dicit
sapientia:
Homo infirmus et
exigui temporis ad
intellectum
non perveniet, sed
laboret,
ut sciet, quid acceptum
sit apud dominum.
Et iterum dicunt
proverbia:
Odit se, qui
neglegit
studia, imperitis enim
obviat mors. Quid
illam quae ex
viperina scientia
descendit,
ignoran<V630,
f. 299ra>tiam fingitis?
Quid adhibetis mira
latrocinandi
arte falsitatem vel
dolositatem
praestigia,
simplicitatem
fronte monstrando? De
vobis vere dictum
est: Qui loquitur
mendacium,
ex propriis loquitur.
Istam laetitiae faciem
ex iudiciorum censura
venientem
callida provisione
sacerdotis
vestri oculis abstulistis, ut
eum talibus adversus
acies vestras instructum
munitionibus
et innocentiae in
testimonio
orbis tela deferentem
ab ipsis <P9629, f.
167va>
iudiciorum
aditis pelleretis providentes, ut
nec sine impugnatione insons
viveret,
nec haberet solacium
de incorrupta iudicium
inquisitione
pulsatus. Vos
praefato
et dedistis et
invidistis
examen, cum uno
eodemque
itinere a vobis
disceptationum dubia
subire et prohibetur
et cogitur et
per singularem calcem ad
causam arcendus evocatur,
non manifestam salutem
aut non
lacessitus situs
obtineret
aut subriperet absolutus.
Adolescentiae
meae me memini in ime
legisse temporibus de
quodam dictum: Exuli
exilium imperas
nec das. Vos
impetit prophetae sententia:
Isti sunt viri,
qui conturbaverunt terram
<N442,
f. 195ra> et
qui concusserunt regna.
Et iterum: Excidentur
ramusculi
eorum falcibus, et
quae derelicta fuerint,
abscidentur.
Et rursus: Dum
non speratis veniet
contritio
vestra et comminuetur multitudo
vestra sicut laguena
figuli. Necnon propheta
ad hanc
causam specialiter locutus
intonuit:
Dominus inclinabit manum
suam et corruet,
qui fert malis
auxilium,
et cadet, cui
praestatur
auxilium,
simulque
omnes consumentur. Redeo
tamen post vetusta
exemplorum
suffugia ad
novellas
canonum definitiones. Clamat
in alio loco
Carthaginense concilium:
Quascumque
ad accusationem personas
leges publicae non
admittunt,
his impugnandi alterum
et nos licentiam
submovemus,
et nullac accusationes a
iudicibus
audiantur ecclesiasticis, quae
legibus saeculi prohibentur. Quaero a
vobis viri, quibus
indita est ad
unguem polita perfectio,
cuius condicionis fuerint
ista mancipia, quae
postulata
scriptis
principalibus
intimastis?
<P9629,
f. 167vb> Si
ea servilis adhuc
in potestate alterius
catena retinebat et
nulla ab obscenae
obligationis compedibus
vestigia
in liber<V630, f.
299rb>tatem
missa laxabant, vel
vobis disceptantibus fidem
aliquam praedictorum verba
portassent?
Sed, credo, replicabitis: Veritatem,
quam sponte
prolata in illis
vox habere non
poterat,
hanc diversis
cruciatibus e
latebris
suis religiosus tortor
exegerat,
ut, dum poenis corpora
solverentur,
quae gesta fuisse
noverat,
anima non celaret. Sed,
quaeso, primum ad
leges publicas deinde
ad iudices ora
convertite,
qui possunt in
defensione sua
sic eloqui: Nos,
quos dei servitium
post istarum rerum
abiectionem fecit
ingenuos,
qui servulorum insultantium contumelias aut
despicimus aut
ridemus, quibus
scriptum
est de famulis
per apostolum: Mementote, quia
vester et illorum
dominus in caelis
est: ad haec
saeculi mala revocabimur? Faciendum
a nobis est, quod
facientem
alterum profanum esse
contendimus,
quod per ministerium iussionis
et manus alienae
incestaret aspectum, nostro peragetur
imperio? Nolite
hanc ad universas
ecclesias
mentem rapacium luporum
more et natura
servare,
quia, postquam nos maculasset
forte pro desideriis
vestris cruenta discussio,
effectum
in his, quo tenditis, non
haberet. Sed
dicente vobis propheta:
Ponamus circulum in
naribus vestris et
frenum in labiis
et reducamus vos
in via, qua
venistis.
Qui eodem propheta
asserente
impugnamini,
qui dicit: Erunt
quasi non sint,
et peribunt viri,
qui contradicunt vobis.
Hoc etiam novo
adversus
nos subdidistis invento
ipsum dominum et
redemptorem
nostrum servorum subisse
iudicia et caeli
operatorem
particulae
cuidam sponte <P9629, f.
168ra>
subiacuisse
terrenae,
dum testatur et
loquitur:
Homo Iuda
et, qui habitatis
Ierusalem,
iudicate
inter me et
vineam meam. Hoc
etiam beatum Petrum,
hoc Paulum apostolum
non horruisse narratis,
et illam vestram
elegantiam ad
ius pertrahitis exemplorum
nexibus praecedentem quasi
vobis in hac
parte remanserit cum
renitente
contentio
<N442,
f. 195rb> et
validis facundiae vestrae
digitis exigantur oblata.
Samuelem
etiam prophetam mirificum
de conscientiae suae
serenitate
vulgi dicitis implorasse
<V630,
f. 299va> testimonium. Quid
enim Samuel dixit?
Scire dominum, quod
nullius umquam
substantiam,
nullius pecus abegisset,
adversatum
se muneribus et,
quod est supra
hominem,
sponte venientia dona
vitasse,
providens
scilicet,
ne per suspicionum praeiudicia opinionis damna
pateretur.
Postremum
sub divina attestatione patefecit innocentiam, ne
humanum subiret examen.
Redemptor
noster iudicium,
quod inter se
et vineam suam
optat evenire, dum
vestra in praesenti
negotio mala respicit,
magis implorat. Sanctus
Athanasius
Alexandrinae
urbis episcopus, dum
participum
vestrorum
argueretur
invidia,
agnoscens
sibi per contumeliarum multitudinem exercitium
contingere
non timorem, vere
ad coronae pretium
iungit, quod
de dignitate submisit
et ante caelestem
de absolutione sententiam
personam
rei innocentiae bonus
aestimator
implevit.
Sic enim milites Christi
sudore suo
honorum sibi incrementa
parturiunt,
dum concessa fastigia
celsiore
humilitate
castigant,
inde laudum cumulos
mercaturi,
unde indepta culmina
sublimi parcitate moderantur. Sed
quamvis beatum <P9629, f.
168rb>
Athanasium
Romano antistiti,
quantum nosse datur,
imparem locus ostendat,
facto tamen in
negotiis
comparantur.
Ille praesto fuit
iudicibus,
iste quantum et
vos dicitis, advocavit,
ille intentatam discussionem ut
dei famulus non
refugit,
iste triumphi sui
in discussorum collectione constituit. Sed
quid his longius
collationibus
immoremur?
Iudicia et iste
voluit, amavit, attraxit,
ingressus
est, et quod
posset fidelium corda
doloris iusti aculeis
excitare
venerando
concilio
auctoritatem etiam contra
se, si mereretur,
indulsit.
Quis in hac
allegationis
ipsius fronte nesciret,
fultum ad coepiscopos puritatis
testimoniis convenisse, qui hoc,
quod districtionem eorum
minus licebat, exhorruit
aestimans illud
magis quolibet modo
labefactandum,
quod statuisset censor invalidus.
Quid praefatum incessitis canina
loquacitate? Quid
laeditis
non merentem? Votum
eius est, quod
<V630,
f. 299vb> vestrum
putatis esse terrorem.
Sed astutior in
vobis quam in
Athanasii
adversariis
novelli virus serpentis
insibilat.
Illi nescierunt, quod
vos optime calletis,
qualiter
triumphus
tolleretur
impetito,
illi provocatum, ne
audiendus
non occurreret, formidabant. Vos
moram, quam habebant
examina non ferentes,
venientem
iaculis repulistis, et
taedium vobis de
sententia
praeparatum
armorum ultricium
assumptione
commutastis.
O malorum commemoratio, quae
vocem et praestat
et subruit, dum
illos, quos in
clamorem
coegerit,
eorum etiam gravitate
facti verba <N442, f.
195va>
confundit!
Quis patiatur vos
aequo animo garrientes? Ergo nos
secundum
assertionem
vestram novellae
utilitatis
commoda non
amamus, dum
definitis <P9629, f.
169ra>
senioribus
praestamus obsequium?
Hic tota ingenii
vela suspenditis, hic
resupinae
cervicis
ex secessu pectoris,
quicquid
habuit spiritus, flaminis
ructus evomuit. Aiunt enim:
Moysi a vobis
ieiunia et Elisaei
miracula,
quae egit, dum
mortuum suscitavit, si
annosa tantum sectamini,
condemnantur.
Quid hic rationis
invenit scrutator idoneus?
Non si auri
pallidus
inquisitor
occurrat
in sensibus vestris
latentium
venarum motus inveniat,
et insuetis lucem
latebris
sermonum
fossor admittat. Idcirco
ergo cana
miracula
non probamus, si
iuvenilibus
consensum
non probemus excessibus? Si
servum domino, discipulum
magistro
evangelii memores
subiugamus, quicquid
potuit, prodesse neglegimus? Alia
sunt improbissimi hominum,
quae ad usum
recentem
sine iniuria vetustatis
adhibemus.
Novam deinde
culpam, et quam investigatio nostra
transierat,
reclusistis:
quare papa sine
exempli instituto praecedentis synodum
convocavit,
ut de criminum
eius obiectione cognosceret. Post
haec nos falsitatis
arguitis,
cur a
principe,
quae in praefato
negotio scripta sunt,
dicimus postulata. Praesta,
domine, ut labyrinthi huius
sine errore sinuosos superemus
anfractus. Dirige
semitam,
quam flexibilis coluber
iuxta fabricam <V630, f.
300ra>
proprii corporis aut mentis
operatur,
ut vere dicamus:
Deus virtutum
nobiscum,
adiutor noster deus
Iacob, et cum
Salomone
exultemus
dicente:
Equus paratur
in diem
belli, apud dominum est
autem omne
praesidium.
Supervacuum quidem
est absurdis respondere
propositionibus,
dicente propheta: Ne
respondeas
imprudenti
ad imprudentiam eius.
Sed si quid
contemptus
transierint,
vereor, ne quasi
validum putetur non
tetigisse
formido.
Melius nobis est
cum beato Paulo
insultationis
causas incidere et
plena voce testari:
Factus sum insipiens,
vos me coegistis.
Hoccine ergo nullo constabat
exemplo,
ut sacerdotum papa
<P9629,
f. 169rb> concilium
convocaret,
cuius arbitrium est
collectio
synodalis?
Aut parva erant,
quae de vestris
cum hac multitudine facinoribus damnarentur? Nonne directa
verba sunt canonum:
Quicumque
clericorum ab episcopo
suo ante sententiae
tempus pro dubia
suspicione
discesserit,
manifestam
eum manere
censuram?
Ad huius rei
ministerium
devotum deo oportuit
agmen occurrere, ut
perditi et profligati
gregis ulceribus medicorum
exercitus
subveniret,
quia quotiens morborum
violentia
celeri <N442, f.
195vb>
gressu ad animae
secreta festinat, obvias
manus afferre non
potest salutare consilium,
nisi ex collatione
multorum.
Nam et hoc a
rege nostra poposcit
allegatio,
ut abscisis clericorum
praeiudiciis
de accusatorum papae
merito per manum os
supernum
iudicaret
imperium.
Videamus
tamen, si placet,
et illas disputatoris didascalici libelli
nostri relegamus
argutias
habentibus
etiam nobis ante
oculos patrum sanctiones, quibus
excessuum
vestrorum
sentina ponderetur. Lex
ecclesiastica
pontificem
ab aliis accusatum,
priusquam
sub luce obiecta
constiterint,
exigit non relinqui.
Vos vero divini,
ut puto, iuris
memores,
qui levia errata
despicitis, qui
peccati nobilitate
gaudetis,
ne una vos
ex desertione sacerdotis
culpa respiceret, accusatis cum
incrementis
delictorum.
Ad hanc vos
valetudinem,
ille, qui est
praevius
vester, adduxit, <V630, f.
300rb>
ut post desolatum,
post impetitum pontificem
sine ullius vigore
sententiae
totius pene Italiae
improbandam
antistitem crederetia
esse censuram, quomodo
quidam dixit de
cohorte vestra: Festinantem animam
morti credidit
uni. Potestne mens eius indocilis
criminum
iam ditata
successibus
a detestabili proposito
velut effeta feriari? Ille
vos his locupletos malis
efficit, cui
elationum <P9629, f.
169va>
copiae opes angelicas
sustulerunt,
et divinum censum
nocendi,
quod exuberat thesaurum invidit.
Sed promissi memores
universa, quae
operi ipsorum recolimus
inserta,
tangamus.
Arguitur
stilo splendidissimo papa
Symmachus,
quare conventionem praeveniens cum
populorum
coetibus
examen intravit, et
postea iudicia, cum
evocatus
quater fuisset, spreverit. Sic
a vobis veri discessit
affectio,
ut mendaciorum nebulis
urbis testimonium putetis
involvi et
fallaciae
peniculo
depicta verba plus
virium credatis habere
quam veritatem Roma,
quam retinet? Ergone ille
disceptationem
vel importunus adiit
vel expectatus aufugit?
Ergone illam
multitudinem
devotae deo plebis
non pro fidei diligentia
christiana
magis exspectatio, quam
furor evocavit?
Quisquamne
ad inferendam violentiam
currens lacrimas comites
habet, et qui
studet esse formidini
vultum timentis ostendit?
Multitudo
illa iuncta sacerdotis
officiis
attulit ad nos
lamenta,
non iacula,
nec venit telis
minax, sed fletibus
miserabilis,
una tantum intentione vestram
ostentationem gravatura,
quia ab uberibus
oculorum
fluminibus
demonstrabat,
quam esset per
acerbitatem
vestram condicio dolenda
pulsati et
in sobrietate venerandi
examinis
afflictione
propria commendabat, quem
voce non poterat.
Sed habetis manifestum
ex hac re
qui bilem furor accendat,
qui pene absolutus
ad iudicia venit,
pro quo orbis
illacrimat,
et dum rebus
extraneam
in praedictum invidiam
sermone colligitis, paulisper
reverentiae
nostrae diu <V630, f.
300va>
cervix superba submittitur. Sacram <N442, f.
196ra>
enim congregationem tunc
vocatis,
quando exstinctorem nostrum
Symmachum
vultis asserere, et
crudeli pietate honori
nostro putatis accrescere, quod
residens
in ecclesiarum arce
perdiderit.
Nos ita non
solum non sensimus,
sed diversa sentimus.
Ad alios magis
tutelae vestrae
venena convertite. Non
habet testimonium defensoris, qui
repugnanti
<P9629,
f. 169vb> impendit oris
obsequium.
Perdit quam esse
putat beneficii gratiam,
qui aliquid praestat
invito, quia
non est munus,
nisi quod velis
accipere.
Nunc longa
non opus est
admonitione
iam perditis. Odium
debemus operi, de
cuius iam non
superest,
quod damnetur auctoribus. Mulierum
turbas asseritis urbanis
coloribus
cum praefato ad
iudicia convenisse et
illa vestra subtilitate ostenditur
sexus, qui maiorem
antistiti
debuisset
affectum.
Profanissimi
hominum scriptum retineo:
Aliud est maledicere, aliud
accusare.
Et prophetam dixisse:
Reprobantes
verbum sperastis in
calumnia
et in tumultu
et estis in
eo. Propterea erit
vobis iniquitas haec
sicut interruptio, quia
pro nobis dicit
deus: Eos vero,
qui iudicant vos,
ego iudicabo. Et ad
servos suos dicit:
Nolite timere opprobrium
hominum et blasphemias eorum,
ne metuatis. Rursus
etiam vobis clamat: Accedite huc
semen adulteri et
fornicarii,
super quem lusistis,
super quem dilatastis, os
et eiecistis linguam?
Numquid non vos
filii scelesti estis,
semen mendax? Quae quibus
copulatis
advertite
dicentes: Indicta
causa derelictis defensoribus papa
discessit:
fori nobis in
negotio praesenti
et platearum, quarum
estis hypocritae exempla
proponentes.
Nobis scriptum est
per Paulum apostolum:
Quibus crucifixus est
mundus, quid illis
cum foro? Sed
ista nescitis aut,
quod est gravius,
nota contemnitis. Peregrinum
credo aliquid et
a ratione separatum
postulans
papa discessit. Nonne
hoc speravit pro
statu labentis
ecclesiae
pastorali
cura constrictus, quod
et religiosa providentia et
causae ipsius ordo
flagitabat?
Quae enim iudiciorum
forma praecesserat, ut
vobis hostiliter disruptis
etiam per suggestionem <V630, f.
300vb>
vestram sublatis ecclesiae
opibus, qui, dum ferat cibus
esurientium,
famis mancipium videretur
effectus,
dum alimentis distributor egebat,
ut fieret in
dominatu
servitus
et in servitute
dominatus?
Usque hoc
qualitas
praecedentis
aevi per memoriam in
medium transacta reddebat?
Qualis habuit
effici ex censura
convictus, in
quo causam adiudicatio praecedebat? Non
fuit privilegium, quo spoliari
potuit iam nudatus.
<P9629,
f. 170ra> Unum
vobis putastis residere
in sacra collectione subsidium, ut
ad tuendorum immanitatem criminum
sacerdotes
vobis comites iungeretis
et fieret impunitum
facinus pollutione
multorum.
Numquam convenienti tempore
censor adsciscitur, qui
ad decisum
pene negotium convocatur. Criminosi,
etsi est meritum,
tollit accusator, qui
in eo plus
furori suo
vult licere quam
iudici. Dicit enim
vos impe<N442, f.
196rb>tens
propheta:
Haec est pars
eorum, qui vastaverunt nos,
et sors diripientium nos.
Ite angeli veloces
ad gregem convulsum
et dilaceratum et
populum terribilem. Ad
vos angelus missus
est, scilicet per
sacerdotes,
quorum voce atque merito
perferenda
Christo dona suscipiunt
et placato
dominante impetrata mortalibus
vota concedunt, per
quos vobis oblata
sunt munera repudiata
concordiae;
qui poenam merentibus
delectationis praemia
detulerunt,
qui, dum se
considerant,
in nullo, quod
merebamini,
respexerunt. Quis
eum, inquiunt, vidit
cum accusatoribus suis
aperta, ut aiunt,
pugna confligere? Imprudentissimi omnium,
quem, cum quibus
vultis decertare, respicite, et
utriusque
partis, si
quid salutis in
vobis resedit, loca,
tempora,
personas
attendite,
et si vos
nefarie congesta cordis
adhuc pravi non
subegit opulentia, oculos
ad deum paulisper
attollite
et vel brevi
tempore sinistri monitoris iussa
contempnite.
Agnoscitis summi
regis praeceptionibus vos
in his, quae
merito plectenda sunt
non muniri, <V630, f.
301ra>
quia, quamvis responsi
qualitatem
dictent dogmata
postulati
et petitio, dum
exsistit
praevia, quae
sint secutura, describat.
Numquam tamen cassibus
vestris libera
regnantis
verba cepistis, numquam desideriis
per aucupia calliditatis imperialia
vobis scripta militarunt. Quotiens
vanis hiatibus
nocendi inefficax
morsus increpuit? Quotiens de
accusato
quicquid
spe tenuistis effugit
et vacuos imago
praesumptione
occupata
deseruit?
Deo gratias, qui
hanc providentiam indidit
ei, cui rerum
humanarum
summa commisit. Spes certa quietis
est et salutis
perfecta
in gubernatore sapientia.
Puppis, cuius magister
ad clavi regimen
intellectus
dote praeparatur, ubique
stationem
ubique portum habet
in fluctibus. Certa
generalitatis
securitas,
quando rempublicam nobilibus
regit artibus institutus. Scit imperatoris nostri
caelo infusa dispensatio <P9629, f.
170rb>
obviam manum famosis
in fallendum ingeniis
exhibere.
Labore apud eum
non opus est,
quem sortita
est olim nuda
veritas defensorem. Cessent
impia commentitia apud illum simplicitatem fraude
mentiri,
quicquid
se adversus iustitiam moverit, mox
tenetur.
Nihil apud praedictum
tutius innocentia
est, legatione valida
utitur, quia aequitati
res congruenter insinuat.
Quae gravis est
plerumque
principibus
impugnatio
minus fidelium blanditiis
non utuntur , legatione non
legatur. Sed
haec deo melius
narrantur,
a quo frugis huius
planta descendit.
Ad vos
me reducit propositi
operis non amica
condicio,
quia melioribus
hactenus
operum volui
pernavare sermonibus, dum
captivam
orationem exigit
imperiosa
necessitas.
Dixistis
enim: Quomodo de
causa vel qualitate
eius primitus
<N442, f.
196va>
tractabatis,
cum necdum haberet
synodus firmitatem? O
frontem dictionis immundae
et faciem libelli,
quam non sola
maculavit
imperitia.
Tractatus
nostri provinciam
et narratis et
quaeritis.
Hinc eramus nempe
dubii, quia quem<V630, f.
301rb>admodum
loquimini,
non habebat synodus
firmitatem,
transibat
negotii qualitas audituros
et plus adhuc
remanserat
in reverentia pulsati,
quam esset in
nostri integritate collegii.
Deinde pro quaestionum tormentis venerabilem Laurentium
et Petrum episcopos
a communione papae
se suspendisse replicatis, et
quicquid
providit
cautio convocatorum ducitis
ad crimen impetiti.
Ullone ergo tempore,
dum celebrarentur ab
his sacra missarum,
a nominis eius
commemoratione
cessatum
est? Umquam pro
desideriis
vestris sine ritu
catholico
et cano more
semiplenas
nominati
antistites hostias
obtulerunt?
Aliquando,
quod capiti vestro adscribatur, facta est apud
deum offensa per
gratiam et exstitit
nutrix veniae, peccati
mater oblatio?
Fuerunt quidem corporis
tantum conventione separati,
quos loqueris, animarum
tamen praesentiam non
vitarunt.
Si eos putas
a consortio mutuo dissociatos, quos
fibula religionis
pio mordens dente
coniungit
procul te ab
aestimatione
catholica
culparum
duxit affectus.
Mandati caelestis habitationes aut
miscet aut separat. Non
interest,
quae inter ulla nos
segregent,
<P9629,
f. 170va> si
uno in superna
mansione
conclave retinemur. Vere
hinc conicimus esse
vos servos ventris
et corporis et
per hanc sententiae vestrae
vilitatem
declaratis mancipia
vos esse terrena.
Scriptum
est enim: Animalis
homo non percipit,
quae sunt spiritus.
Post haec
versis in fugam
ordinibus
lymphatici
more sermonis addidistis: Ergo
concilia
sacerdotum ecclesiasticis legibus
quot annis
decreta per provincias, quia praesentiam papae
non habent, valitudinem perdiderunt? Legite,
insanissimi,
aliquando
in illis praeter
apostolici
apicis sanctionem aliquid
constitutum,
et non de
maioribus
negotiis
ad collationem, si
quid occurrit, praefatae
sedis arbitrio fuisse
servatum.
Sic enim habes:
Si quis episcoporum iudicio
provinciali
de<V630,
f. 301va>positus fuerit, Romanum papam,
si placet, rursus
appellet,
et ipse, si videtur,
reparet iudicia in
opitulatione
damnati.
Ecce enodum est
quod ad laqueum praeparastis, nisi
forte artissimis in
illa parte nexibus
adstringamur,
et replicationum nobis
itinera non
patescant,
dum callis ante
pervius dum et
his novella interclusione vestitur.
His enim
nos eloquii
vepribus
dum gradimur per
plana, retinetis, cum
dicitis laesum principem,
quare attributum <N442, f.
196vb>
visitatorem
contra ecclesiasticas regulas
prima voluimus fronte
discedere,
et nihil amplius
liceret hunc vitiis,
ne duresceret lolium,
ne profana messis
nulla disciplinae ante
maturitatem
succisa falce decumberet
et putaretur licere,
quod iudices non
vetabant. Unde
ex aperto constat
nulla vos extra
praestantiam piissimi
regis quam frustra
desideratis noxae
copulari,
exemplorum
auctoritate
fulciri.
Superest ut
et ipsum doceam
in his excessibus, quod
bono universitatis contigit
non teneri, quia
directum
non occasionem litis
nec fomentum iurgii,
sed causam voluit
esse concordiae, praevidens
scilicet
quod nisi simplicem
iussionum suarum
tutela vallaret, cito
in escam discidii
toxica vestra subreperent. Scriptum
est enim: Vir
simplex credit omni verbo.
Idcirco mandati limitem
<P9629,
f. 170vb> fixit,
quem nulla liceret
transgressione
violari.
Praefatum
ad beati Petri
basilicam
mox Romam perductus
fuisset,
mandavit
occurrere
faciens de sacerdotis
voto regis imperium.
Quis enim non
putaret pontificem sponte
pariturum
in ea parte,
quam licere sibi
princeps
non credidit, etiamsi
vetaret?
Ibique papam ab
eo salutatum suo ore
iussit affari, ut
traderet
coepiscopo
mancipia
nullis subdenda tormentis,
servanda
profecto ad
disceptionem
synodalis
examinis.
O castitatem praecepti,
quae, dum faciem
praesentibus
praefert temporibus, in
umbram cogit antiquam,
quae rapit lumen
veteribus
inauspicato
splendore
novitatis!
Quis hoc lingua
dives cuiquam <V630, f.
301vb>
merito pauperi vel
opinionis
fabricator
adiunxit? Quis
taliter commendatitiis laudibus
locupletavit
fama dominum actuum
suorum veritate mendicum? Non
derogo vobis de scriptoribus, quorum
beneficio
contigit
ornata ad nos
maiorum gesta perduci,
sed dei beneficia
non tacebo, quia
princeps
noster rebus superat
decora sermonum. Obnoxiam
linguis gloriam venerabilis causarum
trutinator
inspexerit,
ut cum petitioni
vestrae effectus artifex
praestaretur,
in omnibus tamen
iura ecclesiastica custodiret. Quae
ad hanc aestimationem, quamvis
acutiora
ceteris corda sufficiunt? Uno
tempore,
una scriptione sine
aequitatis
detrimento
desideria
vestra supplentur et
eadem carta ad
ministerium
religionis
et vestrum destinatur
ad gaudium. Boni
enim praevidit principis
inquisitio
servilem
assertionem
innocenti
examine non probandam.
In electione enim
venerandorum
iudicum ipse
accusantes extra
ordinem repulit, ipse
ad spem retulit
accusatum.
Videamus tamen
ista, si
facta sunt,
si dei inimici
etiam terreni domini
non fuistis, <P9629, f.
171ra>
dum Christum et
regem parili temeritate
despicitis, et
unus vobis ad
utramque
contumeliam
ductus est criminum.
Destinatus
antistes
ab ipso complendae iussionis
confinio
oris vestri spiris
abripitur
et ad incentivam confusionis aptatur,
qui paci militaturus advenerat.
Invisis beati apostoli
liminibus,
ad usum <N442, f.
197ra>
furoris vestri iam
nescius sui advocatur
et illud, quod
ex omnibus orbis
cardinibus
devotos attrahit, positum
in vicinitate transitur.
Ecclesiarum
fundamentum
adire non permittitur structura mediocris. Tunc
spem bonorum, fructum
perdidit
a radice separatus.
Dicatis forsitan apostoli
genio decerpi, si
putatur caeli civis
terrarum
locis includi. Tamen
quamvis benedictio poscentibus ubique
praestetur
et exigat praesentiam martyris
fides et devotio
supplicantis,
negare non potest
diligentiae
natalis volo
plus tribui
et maiorem affectum
<V630,
f. 302ra> loca impetrare,
de quibus ad
superna transitur. Quam
fidem allegationi curationum
multitudo
iam praestitit et
utimur post obsidionem
diabolicam
testibus
iam sanatis. Haec
licet per redemptorem nostrum
in toto orbe
celebrentur,
est tamen non
modica monumenti illius
per frequentiam comparata nobilitas,
quia per eum,
qui hominem mutavit
in angelum, illustrari
potuit natura telluris. Hanc
visitatori
vestro invidistis gratiam
aestimantes,
quia errorum vestrorum
sectator
esse desisteret, si
reverendae passionis
penetralia
contigisset.
Ecce non habetis
in regia auctoritate subsidium. Ecce
post <P9629, f.
171rb>
caelestem
commotionem
iuste vos et
principalis,
quam sperni fecistis,
censura percellit.
Videamus si
superest
aliqua de regulari propositione defensio.
Visitatores,
inquiunt,
et aliis episcopis
ipse dedit, et
iustum est, ut
facti sui lege
teneatur.
Non vos in
hoc titulo falsitatis
incesso.
Diu mendaciis adhaerentia verba
non arguo. Dico
tamen latorem iuris
definitionis
suae, nisi velit,
terminis
non includi, et
nisi princeps fastidii
summa moderetur, frustra
ad illud dederit ius,
quod deterius vocatur.
Lex probitatis et
mentis est quae hominem
viventem
sine lege castigat:
proprie moribus impendit,
quia necessitati non
debet disciplinam. Aliorum
forte hominum causas
deus voluerit per
homines terminare, sedis
istius praesulum
suo sine quaestione
reservavit
arbitrio.
Voluit beati Petri
apostoli
successores
caelo tantum debere
innocentiam
et subtilissimi discussoris indagini
inviolatam
exhibere
conscientiam.
Nolite aestimare eas
animas de inquisitoribus non
habere formidinem, quas
deus prae ceteris
suo reservavit examini.
Non habet apud
illum reus de
allegationis nitore
subsidium,
quando ipso factorum
utitur teste quo
iudice. Dicas forsitan,
omnium animarum talis
erit in illa
disceptatione condicio.
Replicabo
uni dictum: Tu
es Petrus, et
super hanc petram
aedificabo
ecclesiam
meam, et quaecumque
<V630,
f. 302rb> solveris
super terram, erunt
soluta et in
caelo. Et rursus sanctorum
voce pontificum dignitatem
sedis eius factam
toto orbe venerabilem, dum
illi, quicquid fidelium
est, ubique submittitur, dum
totius corporis caput
esse designa<N442, f.
197rb>tur,
de qua mihi
videtur dictum per
prophetam:
Si haec humiliatur, ad
cuius fugietis auxilium
et ubi relinquetis gloriam
vestram ?
Quid si
immunda mihi labia
habenti et; nulli succensi carbonis, ut
Isaiae concessum est,
undis abluta
ipsum ad possessionis suae
<P9629,
f. 171va> tuenda
privilegia
Petrum apostolum liceret
evocare, quod
ait, precibus humana
voce loqueretur? Quem
si audiretis, haec
diceret:
Filii hominum
usquequo graves corde,
ut, qui diligitis
vanitatem
et quaeritis mendacium?
Scitote,
quoniam mirificavit dominus
sanctum suum. Quid
stabilita Christi
manibus cupitis fundamenta
subruere?
Quid canum possessionis genium
illius, qui per
culpas iuvenescit ariete
pulsatis
et divulsione ecclesiastici gregis
novissime
et post carnem
passionibus
subiugatis.
Inauditum
sacrilegii
genus est, quod
mentitae
religionis
honore coloratis. Dehonestat
venerandi
reverentiam
nominis,
qui adiutorem se
in his, quae
in deum iactat
commissa,
pollicetur.
Contumeliae
genus est quasi
in solacio adesse
sublimi iuxta
apostolum: Tu
quis es,
qui iudices alienum
servum? Quid auribus
imperitis
illuditis
et graviorem vindictae
speciem facitis esse
quam culpae? Si
odium debetis excessibus, vos
mundate.
Cur liberius condemnatis scelera
quam vitetis? Sui
impugnator
est, qui fornicationis officiis
urget adulteria et
per animarum stupra carnis
accusat.
Scriptum
nempe retinetis: Maledicti
omnes, qui fornicantur abs
te. Foeda ergo
a nitore domini
sui obligatione dissolvitur, qui
statutis
caelestibus
minus mera fide dependit
officia.
Possessionis
vestrae vobis,
ut video, claritas
movit invidiam, quam
simulata
in malis possessoris indignatione transfertis, dum
desudatis
impendiis.
Arcem, qua fuistis
conspicui, crebris
labefactatam
ictibus,
nisi obsisterem, <V630, f.
302va>
proposuistis
subruere
et caelo stabilitam
machinam,
quanta sit ostendere
per ruinam. Nolite
praestolari
de clade vestra
victoriam.
Nolite triumphum superando
perdere meis laboribus,
meo sudore <P9629, f.
171vb>
quaesitum.
Quicquid
ad trophaeum ducit, obtinui. Quicquid
vos illustres faceret,
in sede congessit. Vobis
tribuit claritatem fax ista,
quam viperino liquore
putatis exstingui. In
perniciem
propriam
accenditur,
qui sic saevit
in gratiae suae
germina,
ut plantas abscidat,
liberior
iuste ira, cum
plus quam alios
lacessit auctorem.
Symmachi,
quos vocatis excessus,
si sunt
illa, et
vos exspectatione sustineo.
Nefas est peccantem
patientiam
iudicis non amare.
Quid nisi ultionem
flagitat,
qui, dum reus
et ipse sit,
vindictae
in altero <N442, f.
197va>
mores accusat? Haec
illis a me
vox debetur studiis,
quia deum dixisse
teneo pronum esse
hominem in malicia
et omnem
carnem amicam esse
peccatis.
Nolo occasione personae
innumeris
datura dignitatem, fiat
in abiectione possessio,
ne, dum homo
incessitur
lex divina frangatur.
Mihi credite, si
sunt ista, quae
dicitis,
respicio,
quia et in
illis, quibus nil tale
dicebatur,
quid fuisset,
inspexi.
Errat, qui falli deo
proximum
credit: Mihi vindictam,
ego retribuam, dicit
dominus.
Vos potius olim
filii, de quibus
spiritalis
ventrem partus onerabat,
ad abiuratam
redite concordiam. Pio
vos sinu, sicut
habuit hactenus ecclesia mater
accipiat.
Numquam est sera correctio. Scit
diu exspectare immodico
labore quaesitos. Nescit
pro vilibus dispicere
magno pretio comparatos. Multis
gradibus
recursus
est ad salutem.
Praeter desperantem nullus
excluditur,
fructus veniae proximus
est coronae. Nolite
Symmachum
papam pressuris vestris
iuvare. Si reus
est, mihi credite,
cum cessaverit humanae
impugnationis
ministerium, divinum
mox succedet arbitrium.
Nonne in splendidissimi cognitoris
lance praedicto aut
poena debetur aut
praemium?
Syllogismos
a me sermonum
et schemata non
quaeratis.
Antiquo adhuc utor reti
post hominem, <P9629, f.
172ra>
et irrisam a
sapientibus
saeculi cumbulam non
relinqui. Illa
me per mundi
freta sustentat, ditat
<V630,
f. 303vb> probatum
in captionem hominum
rete, quod cernitis.
Redite ergo, quia
fuga vos, necdum
essetis agrestes, eripuit.
Currite ad ovile,
ne luporum vos
exponatis
insidiis,
ne per moram
amittatis
gratiam sponte venientium, quia
contemptam
invitationem gehenna
subsequitur.
Ego, si quid
dulcedinis
ut pater debui,
si quid districtionis ut
attributus
a deo
magister
implevi.
Providete,
ne diutius qualemcumque crucis
meae angelum rara
levitarum
corona circumdet, ne
dolenda etiam extraneis
in longum solitudo
dominetur,
ne labor uteri
mei sterilitatis vice
hostilem
peperisse familiam
et numerosa proles
per sinistros actus
infecunditatem
parentis
ostendat.
Pauca sunt,
quae asserui, sed
quanta ex his
pendant,
aestimate.
Venite, filii, audite
me, timorem domini
docui vos. Romam
respicite,
quam ab idolorum
servitute
sine auri, sine
argenti pretio liberati sanguinis
Christi fecit effusio,
cui etiam meam
servuli sui
mortem iussit
impendi,
quae per multa
tempora famosis cultum
delubris
exhibuit,
quae diu venerata
est in imaginibus
daemonum,
quem laborante
censu indiderat manus
magistra
terrorem, quae
suspexit
potestatem
numinum emptam pretio
metallorum,
cui sublimiores deos
peperit exercitatior
manus artificis
et <N442, f.
197vb>
divinitatem,
quam homo per
fabricam
contulit
apud homines dei
habuit forma maiorem.
Ecce iam Christo
propitio
ad novas fornaces
simulacra
redierunt.
Ecce iam de obsoleta superstitione usus
vester accipit, quod
laetetur,
dum de veteri
tonante nova merito
vascula praeparantur. Quid
hanc adnitimini interrumpere quietem?
Quid ludere vanis
intentionibus
felicitatem?
Excusationem
non habet furor
iste, si creditis.
Non interest, quibus
in itineribus
ad mundi principem
currat, qui a
sancta unitate
discordat. <P9629, f.
172rb>
Pingues,
hostias litat diabolo
qui contristat ecclesiam.
Vanas ergo repudiate
tendiculas,
simplicem
habet defensionem pacis
affectus.
Nimis armatus est,
qui illa, quae
adver<V630,
f. 303ra>sarius concordiae
ministrat,
tela contempnit. Sufficit
contra omnia iacula
iurgiorum
fidei nuda oppositio. Quid
Eulalii et Bonifacii
tempora,
dum malorum solacium
quaeritis,
revocatis in
medium? Quid incrementis excessuum
praesentatis
vetusta contagia et
per iniquam voluntatem
senectuti
in operiendis delictis
facitis nil licere?
Alia tunc fuit
causa discordiae, et
nisi errando congerer sustinere
transacta,
ostenderem vobis
nullum evenire solacium
de comparatione factorum,
quia illos, quos ad
pontificale
fastigium
intentione
obsequens fervor
evexerat,
utrosque
repuli. Hunc elegi,
quia de illis
teste exitu nemo
mihi placuit. De
istis contra regulam nitentem
profugum
feci, provectum legitime
mundo impugnante servavi.
Scitis ista, nec
nova sunt,
quia, dum ille
truditur,
iste firmatur, vester
mihi militavit assensus.
Deinde cur in
perniciem
vestram laeditis sacerdotale concilium?
Cur laceratis sententiam, in
qua inspirante Christo
oracula superna patuerunt, et
inter deum atque
homines interpres exstitit
lingua pontificum? Quid generalis
ecclesiae
dolorem facitis, quamvis
in principali, tamen
in una commissum?
Illa enim caeli
curia variarum dotibus
aucta curulium et multo redemptoris nostri
auro ostroque decorata,
nihil in illa discussione auctore
se protulit, sed per
humanae linguae ministerium divino
militavit
imperio.
Intellexit
non esse suum,
quicquid
impulsa constituit, nihil
habet in illa
sententia,
nisi unde de sola devotione
gratuletur.
Peregrinum
stilus sensit eloquium
inde sumens solam
gloriam,
quod infusa sibi
et servavit et
coluit. Quid his
de exemplis evangelicis praeparastis <P9629, f.
172va>
calumniam? Sicut
de vobis scriptum
est: Erraverunt in
ebrietate,
nescierunt
videntem,
ignoraverunt
iudicium.
Nam profanis
memoratos
verbis creditis et
inscitiam proditis
et livorem. Isti
ergo resurrectionem corporis,
quam praedicant non
credentes,
hereticis
se miscuere contagiis?
Isti, quod abiurant, linguis
corde sectantur? Ergo
quia dixerunt <V630, f.
303rb>
eum timendum esse
qui potest corpus occidere
<N442,
f. 198ra> et
animam mittere in
gehennam,
ideo a fide
aliena texuerunt? Ecce
profundam
imperitiam!
En beatum
Lucam, cuius
potestatis assertione
convinci,
quid clamat: Timete eum,
qui, postquam occiderit
corpus, habet potestatem
animam mittere
in gehennam. Quis
hic locus erroris,
ubi congruentia pari
ductu exempli et
historiae
verba concurrunt, nec
diversum
est ab intellectu
catholico
et lectionibus, profertur?
Numquam bene nodus
in scirpo quaeritur,
non involvit nebula
praedicatae
lucis auctores. Resurrectionem ergo
carnis non credunt,
quia posse corpus
confitentur
occidi, quia peccatricem animam
gehennam
mancipari?
Densis cor vestrum
vepribus
suffocatur
et interna vitia
aliis certat adscribere. Iohannis
etiam apostoli iactatis
scripta violari, quia
ex verbis eius dictum
est: Si dicamus,
quia peccatum
non habemus, nos ipsos
seducimus,
et veritas in
nobis non est.
De codicum diversitate nihil
quaeror.
Ideo ergo corrupta
sunt apostoli
monita, quia non
iunxerunt:
nos ipsos seducimus, et
quia iunxerunt
mendaces
sumus? Non solum
divinae,
sed etiam humanae
rationis
ignari, qui veritatem
non habet, mendax recte
censetur
<P9629,
f. 172vb> nec
alia re, nisi
falsitate
plenus est, qui
integritate
vacuus innotescit. Sed
haec in vobis
non curanda sunt
linguae oratione, sed
gemituum, nec
magis sunt vobis
exhibenda
verba quam lacrimae, quia
liquido nocens est,
qui insontibus aut
meritum culpabilis aut
nomen opponit.
Reliqua obiectionum vestrarum
capita non revolvam,
praestat
silentio
damnanda
sepeliri.
Nobilitatem
dat facinoribus, qui
venitilationem
ipsorum multiplici ad
aures posteras relatione
transmittit.
Beati Pauli est
sequenda
sententia,
qui monet per
discipulum
cunctos et clamat:
Inanes quaestiones evita.
Multa enim sunt
in propositionibus vestris,
quae ita faculentis ulnis peccandi
amor amplectitur, ut
fiant indigna
memoratu.
Plura levitas dehonestat, dum
subductis eviscerantur verba
vestra ponderibus et de
religionis
causis elocutio ventosa
componitur,
auris congruem sortita
gravitatem,
quae in palearum
<V430,
f. 303va> abundantia
nihil est horreis
illatura
de tritico, dum
infecundam frugibus
culmorum
parturit
ubertatem
et spem de
herbae luxuria mentitur
agricolis.
De quibus nihil
lucri ventilabra reperiunt
igni debita incendioque peritura.
De his scriptum
est: Dormierunt viri somnum
suum et nihil
invenerunt.
Nihil est, carissimi,
pace dulcius, si
tamen saporem eius
non plenum amaritudine pectus
excludat.
Breviorem
quidem admonitionem debueram, quam
prolixam
non parva vestri
consideratio
et <N442, f.
198rb>
diu in
vobis iurgiis excitata frons protulit.
Usus est multa
peccantium,
stricta allocutione non
corrigi et effusionem
plurimi,
quam in delictis
habuerunt, in monitoris
sermonibus
hanc requirunt. Me
satis est et
diligentiae
vestrae et iussis caelestibus obsecutum.
In his, quae
<P9629,
f. 173ra> secutura sunt
locum sermonibus non
relinquam,
quia haec refero.
Mundi caput Romam
per vestras intentiones esse
prostratam et
nutricem
pontificii cathedram quasi
ultimum videre sedile
despectam. Cuius
vocem beatus Paulus excepit
et illa, qua
semper usus est
eloquii intonuit libertate.
Apostolorum
principem
lenitatis
incessens, quod
fluxis et
profligatis
mentibus
parentis
adhuc servaret
affectum nec in
profundum
ductis ulceribus ferro
medicante
succurreret.
Rescindenda
docens laminis secreta
morborum
et manifestae desperationi salutiferum esse
vulnus adhibendum, ne, dum
manus medici per
impietatem
a sectione
carnis corruptae suspenditur, de
abstinentia
teli invitetur exitium,
quia, dum parcit
aegris dextera curandos
interficit. Nec
grandis est differentia, utrum
letum inferas, an
admittas,
mortem languentibus, qui,
cum possit, non
excludit,
inflixit. His
ergo adversus eos
oris ianuam patefecit
alloquiis. Omnis,
qui iudicas, in
quo alium iudicas,
teipsum condemnas. Eadem
enim agis, quae
iudicas.
Scimus, quia
iudicium
dei est secundum
veritatem
in eos, qui
talia agunt. Et
iterum: Beatus, qui
non iudicat, in
quo probat seipsum.
Quae malum, ratio est,
ut praedicet <V630, f.
303vb>
non furandum, qui
furatur,
et prodigiam verecundiae frontem
nube vestiat impugnationis alienae?
Nemo recte monitoris
personam
suscipit,
nisi qui actibus
suis errata condemnat
et amorem innocentiae conversatione demonstrat. Nam
adiacet etiam publicanis amica
moribus vitia damnare
sermone et
sceleratioribus linguae
officiis
punire, quod diligunt.
Quasi non quoddam
genus sit maiorum
excessuum
dare rei affectum
labiis quam mente
despicias et
ingenii virus colloquii
melle vestire. Haec
sic ago, quasi
si vobis
esset pudor, pudicitia
venustas affectui;
liceret accusare doctorem
et adversus electum
oris lividi morsus
aptare, cum ante
futuri praescius
per epistolam ad
vos datam plena
voce monuissem: Quis
accusabit
adversus
electos dei? Deus,
qui iustificat. Quis
est, qui condemnet?
Et iterum: O
homo, qui iudicas
eos, qui
talia agunt, et
facis illa, putas,
quoniam effugies iudicium
dei? An divitias
bonitatis
eius et patientiae
et longanimitatis contempnis? Accusatis
maliciam
repleti iniquitate, fornicatione, immundicia, avaritia,
nequitia,
invidia,
homicidiis, condemnatione, dolo,
malignitate,
<N442,
f. 198va> superbi,
elati, inventores malorum,
parentibus
<P9629,
f. 173rb> non
oboedientes,
insipientes,
incompositi, sine
affectione,
sine misericordia. Docetis
fornicantibus
neminem esse miscendum,
adulteri
Laurentii
aut sequaces aut
pervii, per
quos ille aut
exercuit,
quae habebat toxica,
aut quae
effundens
monstravit, accepit.
Post illam illecebrosae communionis maculam
et pestem toto
orbe exsecrabilem sacerdotes dei
quasi obsoleta comparatos
communione
culpatis,
reos putatis esse,
qui subire consortium
nullo teste convicti,
et sectamini hominem
toto ecclesiasticae inscriptionis, non
dicam stilo, sed
ense perfossum. Quod
licet, non licet;
et quod non
licet, licet. Quemadmodum Iamnes et
Mambres restiterunt veritati,
sic et vos
mente reprobi
circa fidem proditores
protervi,
<V630,
f. 304ra> inflati,
amantes voluptatem magis
quam deum, habentes
speciem quidem pietatis,
virtutem autem ipsius
abnegantes.
O vim doloris
interni,
qui nequit expedire,
quod concepit, qui
profundis
ingestum
visceribus
loquendi
affectum,
quem imperavit, irrumpit. Nihil
vobis ultra
plus eloquar, quod
de oratione remanet,
lamenta supplebunt.
Post haec
si inter manus
medicorum
curatione aegrestitis, nec
aliqua coepto salutis
consideratio
vos reducit, saltim
orbis parentem urbem
vestram respicite. Ipsa
vos post defensores
suos apostolos merens
aggreditur,
ipsa compellat, et
si quid est
pietatis,
in reliquum, orditur
impetratura sermonem.
Me quam dei
summi templa repudiatis
fanorum cultibus et
novae lucis nitore
gaudente
fecerunt
esse conspicuam, quam
post sacella sordentia, et
multo pecudum tabo
polluta ab hostiarum
cruore dominici et
apostolici
sanguinis
effusione
purgavit,
quam reducta post
longum sanitas febrium
fecit delubra
contempnere,
quam a victimis
liberavit
oblatio,
quae pacem Christi
per idolorum inimicitias acquisivi, cui
non fuerunt pene
numerosiora
dona quam numina, quam
religio sua reddebat
varia devotione mendicam,
quam egestas oppresserat frequentia
a diis suis
beneficia
postulantem, quae Curios, Torquatos, Camillos, quos
ecclesia
non regeneravit et
reliquos
misi, plurimae prolis
infecunda
mater ad tartarum,
dum exhaustis emarcui
male feta visceribus; quia
Fabios servata patria
non redemit, Deciis multo
sudore gloria parta
nihil praestitit. Profugata
est operum sine
fide innocentia, criminosis
iunctus est aequi
observantissimus,
quia Christum ignoravit
Scipio. <N442, f.
198vb>
Per totam vellem
stilum ducere, si orbatae
pectus sustinere pateretur
infantiam.
Sed <P9629, f.
173va>
quisquis
lamentationis
transacta
relegit,
lacrimarum
tempora videtur optare.
Nemo creditur non
odisse quorum relatione
non laeditur, qui
siccam <V630, f.
304rb>
faciem de
filiorum
funeribus
referens
servat, certo teste
crudelitatis
arguitur.
Illa posteritas plus
meroris attulit perdita,
quam iucunditatis acquisita.
Relegamus
tamen, quibus mutata
sint ista successibus. Ecce
iam in illo
sacrario
libertatis
nihil servile de
idolorum
cultibus
invenitur.
Ecce honorum
corona, orbis genius, flos
Romanus,
quae diu venerata
est plena sanctitate
calcat altaria. Ecce iam
curia mea ad
caelum vocatur, laudatur,
accipitur.
Nec possum dicere
perdidisse
me sobolem post
gratiam baptismi, quem vel
repentina
mors abstulit. Multos
trabearum et
curulium possessores supremus
regnator
sine dispendio cultus
aut dignitatis amplectitur. Pene
iam terreni munificentia triumphi
divinum mercatur affectum,
et hoc ad
Christi gratiam proficit
quod mundo studetis
esse venerabiles. Mentior, nisi
egena agmina consulatus vestri
in subsidio miseriarum
praestolantur adventum.
Etenim purpura vestra,
quo anni
vocabulum
nobilitatis
subripientem
miseris vestimentorum largitate
pellit algorem. Prope
iam iterum necessitatibus ferunt auxilium
decora fastorum, et
veteri infidelitate deposita
in tali praeparatione census
dispendia
efficiuntur
lucra animarum. Ecce
nunc ad gestatoriam sellam
apostolicae
confessionis
vel amittunt limina candidatos
et uberibus gaudio
exactore
fletibus
collata dei beneficio
dona geminantur. Quis
tempore,
quo pretiosis siccamus ubera
partibus,
quo prolem nostram aeterna
genitrix rursus
paritura nunc suscipit,
cuius post primam
nativitatem
grandaevis
fetibus alvus impletur,
quae mihi prolem
regenerando
dulcem facit esse
quam peperi, quae
ad se venientes
senium facit exuere et
ad vitae principia
redire confractos? Quis
hanc felicitatem, rogo,
interpellatione commutat?
Quis per
discordiam!
viperina
mente compositam aurei
mihi saeculi iubet
perire beneficia? Quis
in renovatione mea
occasum clandestinus inspirat
et per blandae
frontis <V630, f.
304va>
speciem inimicitiis vires
acquirit?
Generosam
in tali negotio
prosapiem
non agnosco. Si
qui sunt tamen
summorum,
quos vilibus tempestatis huius
procella
sociavit
aliis auctoribus facinorum
participatione maculantur. Splendor
sanguinis,
et si communionem criminum
incurrit,
nescit tamen ducem se
praebere
peccantibus.
Habet forsitan reatum
de neglecta cautione,
<N442,
f. 199ra> non
habet dignum supplicium
de scelerum <P9629, f.
173vb>
principatu.
Sub quadam verecundia
iungitur
delinquentibus,
qui ad adulta
iurgia convocatur. Non
meretur desperationem perditi,
in quo facilis
tantum credulitas improbatur. Vos
potius video triviorum
germina.
Vos agnosco in
quibus naturae vilitas convenientes sibi
mores peperit, quos
degenerasse
claritas
fuerat, qui per
mentitae
titulum religionis gaudetis impunitate
vitiorum,
quorum labia numquam
aut honorum sapor
tetigit aut quietis,
qui fas omne origini
parendo violatis, quos de
latebris
et specubus productos
praesens
causa monstravit. Quis ante
concinnationem
mali huius, qui
essetis,
agnovit? Fovistis
secreta,
quibus vos nox
generationis
abdiderat.
Redite potius ad
amicam caecitatem, nobis
serenam et
diurnam lucem relinquite. Concordiam
ecclesiae
aut absentia
aut correctione praestate.
Si tamen vultis
vos numerari inter
splendidas
prosapies, actuum emendatione cognoscam. FINIT
P9629, f.
173vb; V630, f.
304va; N442, f.
199ra