Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
5.
Synode unter Papst Symmachus
P9629, f.
173vb; V630, f.
304va; N442, f.
199ra
ACTIO V
SYNODI CCXVIII EPISCOPORUM PRAESIDENTE SANCTISSIMO PAPA
SYMMACHO
ROMAE TEMPORIBUS TEODERICI
REGIS.
Post consulatum
Avieni cum
in unum annuente
domino ante confessionem beati
Petri apostolorum principis
resedissemus,
sancta synodus dixit:
Libellus,
qui synodali auctoritate contra
eos, qui adversus
quartam nostram
synodum quae habita
est Romae palmari
mutilare
praesumpserunt
ab Ennodio conscriptus est,
coram oranibus deferatur
et in praesentia
omnium legatur atque
roboretur.
Quo recitato et
ab omnibus consona
voce roborato sancta
synodus dixit:
Haec futuris temporibus
con<V630,
f. 304vb>serventur atque
ab omnibus
teneantur et in
omnibus serventur. Hic
libellus
integerrime
synodaliter
ab omnibus teneatur
atque inter IIIIor et
Vta synodorum nostrarum
actiones
interpolatur et
ita sicut
harum synodorum decreta
habeatur,
quia synodali auctoritate conscriptus est
et roboratus. Ad
quae beatissimus papa
respondit:
Iuxta vestram omnium
fiat voluntatem, et
ut iudicatis apostolica
habeatur
auctoritate
et inter apostolica, quo dicitis,
interpolatur
decreta et sicut
cetera apostolica ab
omnibus teneatur decreta.
Ad quae omnes
ter una
voce responderunt dicentes:
Ut fiat, rogamus,
ut fiat, rogamus,
ut fiat, rogamus.
Post quae acclamatum
est ab omnibus
episcopis
et presbyteris: Illi,
qui papam Symmachum
accusaverunt
et damnationem ei
inferre temptaverunt, et
illi, qui eum
iudicaverunt
aut contra nostram synodum
garrire aut scribere
praesumpserunt,
ut damnentur, rogamus.
Et paulo post
omnes episcopi et
presbyteri
voce magna clamantes
dixerunt:
Exaudi, Christe, Symmachum papam
<N442,
f. 199rb> vita.
Dictum est VIII.
Cuius sedem et
annos, dictum est
X. Ut fiat
rogamus,
dictum est XII.
Quibus cessatis
Symmachus
episcopus
ecclesiae
catholicae
urbis Rome dixit:
Quoniam fraternitas vestra
curam professionis nostrae
suis exhortationibus incitavit
et parilem circa
ecclesiae
tranquillitatem domini nostri
contemplationem animi
praestat,
flagitamus,
ut circa insidiatores et
persecutores
nostros mitius agatis
et, licet iuste
damnentur,
propter misericordiam tamen
conserventur
ut in nobis
illa domini declaretur
sententia,
qua praecipitur, ita
fratribus
dimitti,
sicut sibi a
domino cupiunt dimitti.
De cetero vero,
<P9629,
f. 174ra> ne
usquam talia non
solummodo
in apostolicae sedis
praesule
a quoquam praesumantur, sed
nec in ullo christianorum episcopo
usurpentur.
Non ergo est
necesse super his
nova cudere, sed
vetera recitare atque
firmare.
Est enim a
multis antecessoribus nostris
synodaliter
decretum
atque firmatum, ut
oves, quae pastori suo
commissae
fuerunt,
eum nec repraehendere, nisi
a recta fide
exorbitaverit,
praesumant,
nec ullatenus pro
quacumque re
nisi pro
sua iniustitia accusare
possunt, quoniam pastoris
actus gladio
oris non sunt
feriendi,
quamquam
rite repraehendendi aestimentur, nec
ullos episcopos
suis rebus exspoliatos vel a
sedibus vi aut
dolo aut <V630, f.
305ra>
quocumque ingenio
pulsos, sicut
et vos de
nobis iudicatis aut
ad synodum tam
provincialem
quam generalem posse
convocare
aut in aliquo
iudicare,
antequam
cuncta, quae eis
ablata sunt, legibus
potestati
eorum pacifice per
omnia redintegrentur. Prius
ergo oportet omnia
illis legibus redintegrari et
ecclesias,
quae sibi sublatae
sunt, cum omni
privilegio
suo restitui et
postmodum
non sub angusto temporis
spatio, sed tantum temporis
spatium eis indulgeatur, quantum
exspoliati
vel expulsi esse
videntur,
antequam
ad synodum provocentur et
ab omnibus quisque
suae provinciae episcopis
audiatur.
Nam nec convocari
ad causam nec
diiudicari
potest exspoliatus vel
expulsus,
quia non est
privilegium,
quo exspoliari possit
iam nudatus. Unde
et antiquitus decretum
est: Omnes possessiones et
omnia sibi sublata
atque fructus cunctos
ante litem contestatam praeceptor
vel primas
possessori
restituat.
Et alibi scriptum
habetur:
Ille, qui violentiam
pertulit,
universa
in statu, quo
fuerant,
recipiat
et, quae possedit,
securus teneat. Et
alibi in synodalibus patrum
decretis et
regum edictis
legitur statutum: Redintegranda sunt
omnia exspoliatis vel
eiectis episcopis praesentialiter ordinatione pontificum
et in eorum,
unde abscesserunt, funditus
revocanda, quaecumque condicione temporis
aut dolo aut
captivitate
<N442,
f. 199va> aut
virtute maiorum aut
per quascumque iniustas
causas res
ecclesiae
vel proprias aut
substantias
suas perdidisse noscuntur,
ante accusationem aut
regularem
ad synodum
vocationem
eorum, et reliqua.
Est etiam in
antiquis
ecclesiae
statutis
decretum,
ut qui aliena
invadit,
non exeat impunitus,
sed cum multiplicatione omnia
restituat.
Unde et in
evangelio
scriptum
est: Quod si
aliquid defraudavi, reddo
quadruplum.
Et in legibus
saeculi cautum habetur:
Qui rem subripit
alienam,
illi cuius res
direpta est, in
undecuplum, quae
sublata sunt, restituat.
Et in lege
divina legitur: Maledictus
omnis, qui transfert terminos
proximi sui; et
dicit omnis populus:
Amen. <V630, f.
305rb>
Talia ergo non
praesumantur
absque ultione nec
exerceantur
absque sua damnatione. Accusatoribus vero
inimicis
vel de inimici
domo prodeuntibus, vel
qui cum inimicis
morantur,
aut suspectis nec
credatur,
ne irati nocere
cupiant,
ne laesi se
ulcisci velint.
Quid ad
haec vobis, karissimi
fratres,
videtur prudentia vestra
pro ecclesiastica quiete
vel indemnitate universi edicite. Universa
synodus dixit: Episcopalem persecutionem et
ecclesiarum
abscisionem
vel vastationem atque
servorum
dei insectationem fulti
praedicta
auctoritate
et omnium sanctorum
patrum <P9629, f.
174rb>
prohibitione
vestraque
consolatione
communi tractatu pariter
in futurum robuste
ac veraciter amputantes sanctorumque patrum
statuta firmantes expressis sententiis
sancimus,
ne talia
a quoquam umquam
nostris aut futuris
temporibus
praesumantur.
Et silentio
facto Symmachus episcopus
ecclesiae
catholicae
urbis Romae dixit:
Quod si aliqui
haec transgressi fuerint et
talia praesumpserint, quid
super his vobis
videtur,
pari adunatione manifestate. Cumque
surrexissent
et paulo post
iterum consedissent, una
voce dixerunt: Si
quis haec,
quae hodie hac
sancta synodo prohibita
sunt, infringere praesumpserit aut
voluntarie
transgredi
temptaverit,
si clericus est,
gradu proprio penitus
careat, si vero
monachus
aut laicus fuerit,
communione
privetur
et, si non
emendaverit
vitium, anathemate
feriatur.
Secretas
vero insidias vel
manifestas
pontificibus
a quibuscumque illatas
vel ea, quae
huius sanctae synodi
sententia complectitur, si
quis ad ecclesiasticam pertulerit
notitiam,
potiatur honore,
et hi, qui
adversa eis moliuntur,
sicut a sanctis
patribus
dudum statutum est
et hodie synodali
et apostolica auctoritate firmatur, penitus
abiciantur
et exilio suis omnibus
sublatis
perpetuo
tradantur. Haec
vero, quae in hac
sancta <N442, f.
199vb>
synodo statuta sunt,
et ea, quae
in libello, quem
Ennodius
nostra auctoritate conscripsit, sicut
in nostra praesentia
relecta sunt, ut
propriis
<V630,
f. 305va> manibus
roborentur,
rogamus atque in
perpetuum
conserventur,
sicut praedictum est,
vestra apostolica auctoritate firmentur.
Symmachus
episcopus
ecclesiae
catholicae
urbis Romae dixit:
Acclamationes
vestras synodique iudicia praesentia suscipient
gesta. Adiecitque et
dixit: Ea, quae
ad suscipiendos veternosae praesumptionis errores vel
infensae
pontificibus
praesumptionis
morbos, quibus status
affligi solet ecclesiae
servorumque eius
deliberatione
religioni
congrua pacique
constituit,
perpetua
socientur
firmitate,
ut annuente domino,
quem custodem rerum
constat esse bonarum, synodalis
ordinatio
vigeat atque omnis,
qui sine personae
alicuius
distinctione venire
praesumpserit,
imposita
superius
districtione
plectetur.
Universa
synodus dixit: Ut
fiat rogamus, dictum
est X. Ut
scandala
amputentur
et insidiae atque
detractiones
erga episcopos vitentur, rogamus,
dictum est XII
Et facto silentio
universi
in sancta synodo
congregati
clamantes
dixerunt:
Exaudi, Christe, Symmacho
vita, dictum
est VIII. Hic
pax cum Symmacho,
dictum est VIIII.
Cuius sedem et
annos, dictum est
X. Ut de
praesentia fiat,
dictum est XII.
Et paulo post:
Dum resedissent, facto
silentio
universa
synodus dixit:
Quisquis
clericorum
aut monachorum vel
laicorum
tam maioris
ordinis quam etiam
inferioris
post hanc
formam a
nobis prolatam his
decretis
contraire
praesumpserit,
statutis
canonicis
velut scismaticus percellatur.
Et subscripserunt: Caelius
Symmachus
episcopus
sanctae ecclesiae huic
constituto
a nobis <P9629, f.
174va>
inspirante
domino peracto subscripsi. Laurentius
episcopus
ecclesiae
Mediolanensis
huic constituto a
nobis inspirante domino
peracto subscripsi. Petrus ecclesiae
Ravennatis
huic constituto a
nobis inspirante domino
peracto subscripsi. Eulalius
episcopus
ecclesiae
Syracusanae
huic constituto a
nobis inspirante domino
peracto subscripsi. Felix
ecclesiae
Teranensis huic constituto
a nobis inspirante
domino peracto subscripsi. Stephanus
ecclesiae
Cordobensis huic constituto
a nobis inspirante
domino peracto subscripsi. Furtunatus episcopus
ecclesiae
Vasensis
huic constituto
a nobis
inspirante
domino peracto subscripsi. Benignus
Equivensis subscripsi. Iohannis Spolitanus
subscripsi.
Romulus Pelestrinus
subscripsi. Stephanus
Venusius
subscripsi. Candidus
Tudertinus
subscripsi. Valentinus
Amiterninus subscripsi. Fortunatus
Fulgenatus subscripsi. Grissogonus Abinensis
<V630, f.
305vb>
subscripsi.
Euticius Tranensis subscripsi.
Amandus Poturanus
subscripsi. Laurentius
Bobianensis subscripsi. Clorensis
Calestinensis subscripsi. Eusebius
Fenestris subscripsi. Romanus
Numentanus subscripsi. Propincus
Trebeatis subscripsi. Asterius
Aequinatis subscripsi. Silvanus
Voliterninus <N442, f.
200ra>
subscripsi.
Iustus Simiensis
subscripsi. Arenton
Ostensis subscripsi. Augustus subscripsi
Liparitanus subscripsi. Rusticus
Bersentinus subscripsi. Venantius
Sinagoliensis subscripsi. Victor
Dunensis subscripsi. Innocentius Tifernatius subscripsi.
Bonifacius
Foroflominiensis subscripsi. Sebastianus Siraninus subscripsi.
Ansellus Populinitanus
subscripsi. Empilius
Voliterninus subscripsi. Proiectus
Forinovi subscripsi. Venerius
Pellensis
subscripsi. Colonius
Forocludiensis subscripsi. Probus
Carmelanensis
subscripsi. Vindemius
Anteatinus
subscripsi. Proculeianus Sepinatis subscripsi.
Furtunatus Abenignus
subscripsi. Vascasius
Vulturinensis
subscripsi. Martianus
Ecaniensis subscripsi. Basus
Mitinensis subscripsi. <P9629, f.
174vb>
Pacatianus
Coraniliensis
subscripsi. Maras
Codrolonensis subscripsi. Macedon
Maidonensis subscripsi. Marcellinus Isidonensis
subscripsi. Paulus
Progloriensis subscripsi. Diodorus
Listiniensis. Necun
Simisu. Teodorus Adriasu.
Epiphanius
Pergensis,
Levausa Anforiensis, Alcimedeseides Graconicensis, Dionisius
Ananensis, Andreas
Satalenus,
Amaxasius Salconensis, Cinctus
Gerohensis, Helias
Benedicanus, Paulus
Triponitanus, Policarpus
Gabalens, Patricius
Crassensis,
Menecratis
Carosensus, Florentius
Sardonensis, Iulianus
Ippepoptanus, Paulinus
Perperentinus,
Noemius Nissenis,
Petronius
Mirineus,
Esperos Epitanensis, Esaias
Eleas, Olimpius Evatitonatis, Rufinus
Brionolitanus, Filippus
Neasletanus,
Basilicis Peleasitanus, Prodo Salgizonus, Quintinus
Focensis,
Leentinus
Manisias, Mamas
Aminetii, Quiriacus
Eleas, Valerianus
Basionensis,
Foninus Zitrenus, Feticius Archonomensis, Didimus
Lapitensis,
Steros Prodosianensis, Eliodorus
Ametunos,
Eprafoditus Camasenus,
Didimus Lapidensis
Olimpius
Canensis,
Barachos Laxensis,
Eufrotius Hui, Florentius
Motilensis,
Iohannes Rudii, Gemnadius
Mosenensis,
Evandros <V630, f.
306ra>
Diupoleas, Iohannes Trapotutanus, Filippus Ageresitanus, Thomas
Thilensis,
Gemnadius Amonensis, Caris
Dioplotanus,
Paulus Aristensis, Mathias
Themessianensis,
Eulalius Fibriensis, Amphilotius Sidesensis, Gaios Suedronensis, Eudoxius
Eletenensis, Marcianus
Corallensis,
Eusebius
Coctinensis,
Obremus Corticesiensis, Romanus
Myrrensus, Aristoditos Olimponensis, Eudoxius
Comatensis, Palladius Capalalensis, Cirinus Patarensis, <P9629, f.
175ra>
Stephanus
Limmirensis,
Zenodotus Telinisu, Cronon Pasitidonensis, Philippus
Barbarensis,
Theodorus
Antipollenus,
Leontius
Araxenus, Antipatros
Caumenus, Gratirios Panormutanus, Andreas
Ptholontanus, Nicolle Sacrasutanus, Romanus
Bebonensis, Oniforus Iconsis,
Neoptholomeus Cronsis,
Paulus Deruensis, Plutharcos
Listron,
Eugenius
Canen, Rufos
Sides, Tyrannos Linadianensis,
Ascholias Lalandensis, Pergamius
Attichenus, Eutropius
Adadomensis, Paulus
Philomedensis,
Longinus
Appamenus,
Teoctistos
Tyreu, Eorticius Metropolitanus, Cyros
Simondensis, Libanus
Palatonensis,
Dolestos
Sebastensis,
Danielus
Cadonensis,
Nunechius Laodicias, Trimitanus, Stragimus Polibatensis, Aquila
Aurodenus,
Basilius
Nachoriensis, Eustochius
Docimiu, Quiriacus
Eucharpensis, Abirtius Iaraspolitus, Epipanius Mardagensis, Philippus
Liciados,
Mocimus Epsu, Muros
Baladensis, Eusebius
Durileu,
Marianus
Sinalidensis, Calandion
Alicarnasensis,
Iohannis
Enidiensis,
Teodoretus
Alabandensis, Tiganius Appollonensis, Iohannis
Amizonensis,
Eupitichius
Sitrachonensis, Menandros
Eracleos,
Dionisius
Latomenus,
Panias Eristodensis, Placalus
Lassu, Iohannis Alisdonensis, Dioffisius Antiocenus, Cretonianus Afrondisius, Maximinus Zotilonensis, Musenius
Limensis,
Florentinus
Andrianipolitanus, Bassones Necaspilitanus, Mesalim Laudicensis, Fotianus
Salagessuensis, Olimpius
Sozopolites,
Alexander
Seleucensis,
Valerianus Afrus,
Apafroditus Camassens, Barachos
Naxensis,
Charis Dionisiipolites, V630,
f. 306rb> Eusebius
Clazomenus et
Banentianupolitanus, Thomas
Arliocomenus, Etercus
Smyrnensis, Stephanus
Ephesinus,
Patritius
Adrianopolites,
Danihel Lampsacenus, Erimas Adibensis, Teusebius
Iliu, Stephanus Pimanemi, Pionius Troadensis, Eulalius
Pionensis, David
Adriensis, Thalasius
Parius, Petrus
Dardanensis,
Diogenis
Giticuntos, Olimpius
Prudisiadensis, Theophilios Adrianopolitano, Apramonius
Titanos,
Theodorus
Eradensis, Calegorus Cladiopolites, Theoderos Seronnensis, Policronius Didinersinti, Renosi Iulliopolites, Etthericus
Pampiu, Petrus
Gagrotanus,
Antiocus
Synoponus,
Acticos Zelonensis, Uranius
Iborensis,
Paralios
Adripo<P9629,
f. 175rb>nensis, Cleudadius Minzutanus, Eustasius
Galatiniensis,
Misterus
Amorriu,
Aquilas Eudoxiados, Quiriacus
Troonadensis,
Pios Petenissensis.
EXPLICIT QUINTA
SYNODUS SYMMACHI PAPAE
INDICTIONE
NONA.
P9629, f.
175rb; V630, f.
306rb; N442, f.
200rb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 14.7.2005
|