Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
6.
Synode unter Papst Symmachus
P9629, f.
175rb; V630, f.
306rb; N442, f.
200rb
INCIPIUNT REGULAE
SEXTAE SYNODI
SYMMACHI
PAPE SUB TEODERICO
REGE ROMAE HABITAE
SUB DIE KALENDARUM
OCTOBRIUM
Cum in
unum apud beatum
Petrum apostolum sancta
sexta synodus canonice
a beato Symmacho
Romae congre<N442, f.
200va>gata
resedisset,
Symmachus
praedictus
episcopus
ecclesiae
catholicae
urbis Romae eidem synodo
praesidens
dixit: Quoniam religiosus
spiritu sancto congregante conventus
ortatur,
ut quaecumque pro
disciplina
ecclesiastica
sunt necessaria cura
diligentiore
tractemus.
Nos enim et
apostolicae
sedis moderamine compellimur et
ecclesiasticarum
rerum dispositione constringimur, sic
canonum paternorum decreta
librare et
retro praesulum antecessorumque nostrorum
decreta metiri, ut
quae praesentium necessitas
temporum
restaurandis sunt
ecclesiae relaxanda
exposcit,
adhibita
diligenti
consideratione,
quantum fieri potest,
auxiliante
domino temperemus, quia
nos, qui potissimi
sacerdotis
administramus
officia transgressionum culpa
respiciet,
si in causis
dei desides fuerimus
inventi,
quia meminimus. quod
timere debemus, <V630, f.
306va>
et qualiter comminetur dominus
neglegentiae
sacerdotum.
Sane reatu maiore
delinquit,
qui potiore honore
perfruitur
et graviora facit
vitia peccaminum sublimitas
dignitatum.
Ideo tacere non
debemus sed ea,
quae necessaria fore
cognoverimus, viriliter
corrigere
et emendare satagamus,
et ea, quae
nova sunt,
stirpare, prout
dominus dederit, non
neglegamus.
Ab universis
episcopis
et presbyteris acclamatum
est: Exaudi, Christe,
Symmacho
papae vita,
dictum est VIes.
Haec confirmamus et
haec docemus, dictum
est VIIIes. Doctrinae
vestrae gratias agimus
ingentes;
dictum est Xes.
Ista teneantur et
ista observentur, rogamus,
dictum est XIIes.
Dignus papa, dignus
doctor.
Et facto
silentio
Symmachus
episcopus
dixit: Communis dolor
et generalis est
gemitus,
quod intra ecclesiam
nostris et retroactis
temporibus
de invasione rerum
ecclesiarum et
vexatione
sacerdotum
cognovimus,
quae res non
nos solos, sed
omnes domini tangit
sacerdotes.
Et licet haec a
praecessoribus nostris
iam prohibita sunt et
tales praesumptores <P9629, f.
175va>
damnati et a
sanctis canonibus anathematizati, ne tamen
denuo praesumantur, est
enim super
eis promenda sententia,
ut, qui eorum
casum non timent,
timeant saltem perpetuam
eorum damnationem, et
quod saepe presumitur, saepius
ut inhibeatur, necesse
est.
Sancta synodus
dixit: Haec, ne
fiant denuo synodali
conventu
provida beatudinis vestrae
sententia enervari
convenit
et, ne in
exemplum
remaneat
praesumendi,
funditus
exstirpari.
Symmachus episcopus
dixit: Modo quia
deus praesentiam vestram
votivam mihi concessit,
necesse est rem
fieri firmam, quam
credo ecclesiasticis facultatibus convenire,
ut agnoscant <N442, f.
200vb>
omnes, quos vanus
furor et avaritia
excitavit,
talia absque ultione non
posse praesumi.
Sancta synodus
dixit: Scimus provisionem nostram necessariis studere,
et ideo in
vestra est potestate
sequenda
disponere.
Symmachus episcopus
ecclesiae
catholicae
urbis Romae dixit:
Magna quidem venerando
<V630,
f. 306vb> et
sacerdotali
debetur cultura proposito,
cui imminet
de studio, quae
recta sunt, non
de necessitate disponere.
Sed quoniam in
aliquibus
aliena postulantibus vitiorum
mater avaritia repudiatis
honestatis
refrenis pagulis,
totum putat expedire,
quod libet, et
ita, dum praedae
inhiat, patientia supernae
civitatis
abutitur
exspectantibus
correctionem
caelo moderante iudiciis
se existimant non
teneri, cum clarum
sit, quod apud
certos in occasione rapiendi
procedat
divinae mora sententiae. Sed
nobis, quos pastoralis
cura et ecclesiastica adstringit, pro
dispensatione
certa ratio reddenda
substantiae
opus est, ut
sollicitudinem
vestram nan solum
ad praesentia, sed
etiam ad secutura
saecula porrigamus, ne
ad animae nostrae
detrimenta
contingant, si
hi, qui possunt
statutis
debere innocentiam praesumentes de
libertate
deliquerint, cum
religiosa possint
et nostra et
successoris nostri
potestate fulciri, legibus
ecclesiasticis
servientes.
Sancta synodus
dixit: Scimus spiritu
domini cor
vestrum esse succensum
et instinctu dei
vos ita loqui.
Quapropter
omnibus summopere convenit
observare,
ut oblationes fidelium
a nemine presumantur et
absque consensu et
voluntate
episcopi,
in cuius dinoscuntur esse
parrochia, possidere
vel dominare temptentur; quoniam
nonnulli
memores sui pro
remissione
peccaminum
suorum <P9629, f.
175vb>
et pro aeternae
vitae mercatione de
facultatibus
suis tam rerum
immobilium
quam et
mobilium
quaedam vero per
scripturas ecclesiis
tradiderunt
et deo creatori
suo perpetualiter habenda
dederunt,
quae econtra a diversis
deum minus timentibus
eatenus mortifera calliditate tenentur,
ut aliorum oblatio
illis pertineat ad
ruinam. Nec intueri
corde possunt diem
iudicii et dum
nimiae cupiditatis delectantur ardore.
Unde precamur, ut
antiquorum
patrum regulas, quae
modo propter iniuriam quorundam
quasi oblitae habentur,
renovetis,
et tale
iudicium
super eos fiat,
ut aut manifeste
heretici,
qui ecclesiam
dei scindunt et
anathematizati atque
ab ecclesia dei
extorres
habeantur
et per satisfactionem ecclesiae
ad poenitentiam et
demum iuxta regulas ecclesiasticas ad
reconciliationem
et, si
digni inventi fuerint,
ad communionem, recipiantur.
<V630, f.
307ra>
Symmachus
episcopus
ecclesiae
catholicae
urbis Romae dixit:
His ergo rite
perpensis,
ne illi in
ruinam cadant et perpetuo damnentur
exitio <N442, f.
201ra>
et sancta ecclesia
pretioso
Christi sanguine redempta restauretur eique
pie famulantes non
opprimantur,
sed releventur mansuro cum
dei nostri consideratione una
cum nostro iudicio
sancimus,
ut, quicumque immemor
aut memor interitus
sui res ecclesiae
delegatas et
domino oblatas absque
proprii episcopi iussu
possidens
praesumpserit
deinceps
tenere, quocumque in
loco et veritate
comperta
res dei servis suis dissimulaverit aut
renuerit
reformare,
liminibus
ecclesiae
ab episcopo eiusdem
loci prius arceatur.
Indigne enim ad
altare domini properare
permittitur,
qui res ecclesiasticas audet
invadere
aut iniuste, id
est sine licentia
episcopi,
possidere
aut iniqua vel
iniusta defensione in
eis perdurat. Necatores
enim pauperum iudicandi
sunt praefixo tenore
et, si non
emendaverint
vitium, exstirpandi. Debet
tamen esse provisio,
ut vindictam admonitio manifeste praecedat,
et res usurpatas
iniuste,
qui abstulit aut
iniuste ablatas retinet,
aequitate
patrocinante
legibus restituat. Quod
si neglexerit et
necessitas
compulerit,
demum praedonem sacerdotalis districtio
maturata percellat, <P9629, f.
176ra>
neque quisquam per
interna domini res
defensare
nitatur,
quia dei potentia
cunctorum
regnorum terminos
singulari
dominatione
concludit.
Quod si praesumpserit, et
ipsius offensam et
praedictae
damnationis
periculum
sustinebit.
Competitoribus
etiam huiusmodi frena
districtionis
imponimus,
qui facultates ecclesiae
sub specie largitatis
regiae vel cuiuscumque potestatis
improba subreptione pervaserint. Sera
namque de his
rebus poenitudine commovemur, cum
iam transactis temporibus
contra huiusmodi personas
canonum suffulti praesidio
se sacerdotes domini
erigere debuissent, ut
non mansuetudo indulgentiae ad
similia perpetranda improborum
audaciam
adhuc cotidie provocaret. Nunc
tarde iniuriarum mole
depressi
damnis quoque dominicis
compellentibus
excitamur.
Quod si is,
qui res dei
competit,
in aliis, quam
ubi res agitur,
maxime solet territoriis commorari,
sacerdotem
loci ipsius, ubi
habitat,
episcopus
illi <V630, f.
307rb>
huiusmodi
pravitate
contentus,
neglectu
personae
litteris
reddat instructum. Tunc
antistes
ipsius fratris anxietate
comperta
aut pervasorem rerum
dominicarum
admonitione
corrigat
aut praetaxata districtione condemnet.
Unde et in
canonibus
in Gangrensi ecclesia
apostolica
auctoritate
conditis
de fructuum oblationibus, quae
ministris
ecclesiae
debentur,
et de his,
quae in usus
pauperum
conferuntur,
scriptum
habetur:
Si quis
oblationes
ecclesiae
accipere
vel dare voluerit,
praeter episcopi conscientiam vel
eius, cui huiuscemodi sunt
officia commissa, nec
cum eius voluerit
agere consilio, anathema
sit Et iterum
in eodem concilio:
Si quis oblata
deo dederit vel
acceperit
praeter episcopum vel
eum, qui constitutus est
ab eo ad
<N442,
f. 201rb> dispensandam misericordiam pauperibus, et
qui dat, et
qui accipit, anathema
sit. Valde ergo
iniquum et
ingens sacrilegium est,
ut, quaecumque vel
pro remedio peccatorum
vel salute aut
requie animarum suarum
unusquisque
venerabili
ecclesiae
contulerit
aut certe reliquerit, ab
his, quibus maxime
servari convenit, id
est christianis et
deo timentibus hominibus
et super omnia
a principibus et
primis regionum, in
alia transferri
vel converti. Propterea
qui haec non
praeviderit
et aliter quam
scriptum est,
praedia ecclesiis tradita
petierit
vel acceperit aut
possederit
vel iniuste defenderit
aut retinuerit, nisi
se cito <P9629, f.
176rb>
correxerit,
quo iratus deus
animas percutit, anathemate
feriatur,
sitque accipienti et
danti vel possidenti anathema
et institutae poenae
contubernium
assiduum.
Nec aliquo se
ante tribunal Christi
obstaculo
muniat, qui a
religiosis
animabus
ad substantiam pauperum
derelicta
contra fas sine
aliqua pietatis consideratione dispergit.
Ab universis
episcopis
et presbiteris acclamatum
est: Ut haec
penitus abscindantur, rogamus;
dictum est Ves.
Ut haec amputentur, precamur;
dictum est VIes.
Ut res ecclesiae,
quibus traditae sunt,
intemerato
iure serventur, rogamus;
dictum est VIIes.
Ut sedum hoc,
quod persecuti synodali
estis conventu, per
omnia fiant, unanimiter deprecantes rogamus;
dictum est VIIIes.
Ut in praesumptoribus <V630, f.
307va>
vindicentur,
rogamus;
dictum est Xes.
Ut disciplina servetur,
rogamus;
dictum est XI.
Quae male admissa
sunt, per vos
corrigantur;
dictum est XIIes.
Ut illicita facta
amputentur,
ita ut deinceps
non fiant, rogamus;
dictum est XIIIes. Apostolica
illibata
ordinatio servetur;
dictum est XVes.
Exaudi, Christe, Symmacho
vita; dictum est
XVIes. Dignus, quod
non licet, non
fiat; dictum est
XIIII. Ut
canones custodiantur, rogamus;
dictum est XVes.
Ut ordinatio apostolica, dignus
papa, dignus doctor;
dictum est XVIIIIes. Haec
omnes unanimiter confirmamus et unanimiter
serventur, rogamus;
dictum est XX.
Haec tenenda sunt,
haec servanda sunt,
dictum est XX.
Per domnum Petrum,
ut in perpetuo serventur
rogamus,
dictum est XX.
Ut haec praesumptio numquam
fiat, dictum est
XX. Qui haec
violaverit,
in se iuxta
in praetaxatum modum
inveniat;
dictum est XX.
Et facto
silentio
Symmachus
episcopus
ecclesiae
catholicae
urbis Romae dixit:
Praesentis
definitionis
formam, quae iuxta
sanctorum
patrum est statuta sententias
in omnium ecclesiarum notitiam
pervenire
decernimus,
ne cuiquam
pro sua
possit ignoratione licere,
<N442,
f. 201va> quod
non licet, et
qui talia
praesumpserint, sciant se
praetaxato
condemnatos
esse modo. Similiter
et hoc ad omnium
ecclesiarum
notitiam
vestra cunctorum exhortatione et
iudicio censemus pervenire,
et ab omnibus firmiter
tenere, quia episcoporum res
ecclesiae esse non dubitantur, si
in eorum facultatibus simili
fuerit crudelitate crassatum,
pervasores
rerum memoratarum praedicta
canonum distriction feriantur
vindicta,
ut, qui moribus
propriis
ac nulla conscientiae castigatione <P9629, f.
176va>
corrigantur, saltim
ecclesiasticae
et canonicae vindictae
perfodiantur
aculeis.
Generaliter
vero, quicumque res
ecclesiae
confiscare
aut competere aut
pervadere
periculosa
aut sua infestatione praesumpserit, nisi
se citissime
per ecclesiae, de
qua agitur, satisfactionem correxerit, perpetuo
anathemate
feriatur.
Similiter
et hi, qui
res ecclesiae iussu
vel largitione principum
vel quorundam potentum aut
quadam invasione aut
tyrannica
potestate
retinuerint
et filiis vel
heredibus
suis, ut a quibusdam
iam factum audivimus,
quasi <V630, f.
307vb>
hereditarias
reliquerint,
nisi cito res
dei admoniti a
pontifice
agnita veritate reddiderint, perpetuo
anathemate
feriantur.
Iniquum enim esse
censemus,
ut potius custodes
cartarum
quam defensores rerum
creditarum,
ut praeceptum est,
iudicemur.
Sanandum
est ergo, hoc
est celerius, ne
longius exsecrandus animi
morbus inserpat, ut
si medicus, cum
viderit huius terreni
corporis
aliquem esse languorem,
magnum suae artis
aestimat
documentum,
si cito
quis illius interventu desperatus
evadat, vel cum
posse vulnus aspexerit,
adhibet fomenta vel
cetera, quibus illud
posset, quod natum
fuerat vulnus obduci
ac, si id
manens sanari non
poterit,
ne corpus reliquum
sua tabe corrumpat,
ferro amputet, quod
nocebat,
quo reliquum integrum
et servat intactum.
Praecidendum
id ergo est,
quod velut puro
sanoque nimium
corpori vulnus obrepsit, ne,
cum tardius abstergitur, in
ipsis pene visceribus
huius mali non haurienda
praesentina considatur. Ferro
enim abscidenda sunt
vulnera,
quae fomenta non
sentiunt.
Similiter
et illi extorres
debent fieri ab
ecclesia,
qui sacerdotali admonitione non
corriguntur
dicente domino: Auferte
malum a vobis.
Universa synodus
surgens acclamavit: Ut
ita fiant, rogamus;
dictum est VIII.
Ita serventur, precamur,
dictum est X.
Ut in perpetuum
maneant et vestra
auctoritate
firmentur,
dictum est XII.
Exaudi, Christe, Symmacho
papae vita, <N442, f.
201vb>
dictum est XII.
Et facto
silentio
Symmachus
episcopus
ecclesiae catholicae urbis
Romae synodo praesidens
dixit: In hoc
cognoscimus
omnes, quia deum
diligimus, si
mandata eius faciamus.
<P9629,
f. 176vb> Haec est
enim caritas
dei, ut mandata
eius custodiamus, et
mandata eius gravia
non sunt. Iustus
enim est dominus
et omnia iudicia
eius iusta sunt
atque omnes viae
eius misericordia et
veritas et iudicium,
in manu dei
potestas
terrae, cui exsecrabilis est
omnis iniquitas. In
manu dei potestas
hominis,
et super fatiem
scribae inponet honorem
suum. Perdit deus
memoriam
superborum
et iniqua agentium, et
relinquit
memoriam
humilium
et bonorum hominum.
Hoc autem pro
certo habet <V630, f.
308ra>
omnis, qui recte
colit deum,
quia vita
eius, si in
probatione
fuerit, coronabitur, et
si in tribulatione, liberabitur. Si
vero in correptione fuerit,
ad misericordiam perveniat. Omne
enim, quod repraehensibile est,
catholica
defendit
ecclesia.
Non licet ergo
imperatori vel
cuiquam pietatem custodienti aliquid
contra mandata divina
praesumere,
nec quicquam, quod
evangelicis
propheticisque et
apostolicis
regulis obviatur, agere.
Iniustum
enim iudicium et
definitio
iniusta regio metu
vel iussu a
iudicibus
ordinata
non valeat, nec
quicquam
quod contra evangelicae vel
propheticae
aut apostolicae doctrinam
constitutionemve
eorum sive sanctorum
patrum actum fuerit,
stabit, et quod
ab infidelibus aut
hereticis
factum fuerit, omnino
cassabitur.
Nociva ergo
sancti praedecessores mei
damnare confidenter studuerunt, quorum
et pusillitas mea,
licet impar et
minima, pro suscepto
tamen divina dignatione
ministerio
pedissequa
cupit exsistere. Vae
enim erit nobis,
qui huius ministerii
onus susceptum habemus,
si veritatem salvatoris
nostri Iesu Christi,
quam apostoli predicaverunt, predicare
neglexerimus.
Vae erit nobis, si
silentio
veritatem
oppresserimus,
qui erogare nummulariis iubemur,
id est, christianos populos
imbuere et docere.
Quid in ipsius
Christi futuro dicturi
sumus examine, si
sermonum eius,
veritatem
confundimus praedicare? Quid
erit de nobis,
cum de commissis
nobis animabus et
de officio suscepto
rationem
<P9629,
f. 177ra> iustus
iudex Christus deus
noster districtam exegerit?
Ideo nos
oportet semper nociva
resecare
et auxiliante domino
profutura
erigere.
Unde obiurgando, hortando,
suadendo,
blandiendo,
consolando prodesse,
quibus possumus, festinemus. Lingua
nostra bonis fomentum
sit, pravis aculeus,
tumidos retundat, iratos
mitiget,
pigros exacuet desides
hortando
succendat,
refugientibus suadeat,
asperis blandiatur, desperatos
consoletur,
ut, quia doctores
dicimur, viam
salutis gradientibus ostendamus. Simus in
custodia
<N442,
f. 202ra> vigilantes, aditis contra
hostis insidias solliciti
mu<V630,
f. 308rb>niamur et,
si perditam
ovem de commissis
gregibus
error abduxerit, toto
illam adnisu ad
caulas revocare dominicas
contendamus,
ut de pastoris
nomine, quod habemus,
non supplicium, sed
praemium
consequamur.
Quia ergo in
his omnibus divinae
gratiae adiutorium opus
est omnipotentis dei
assiduis
precibus
clementiam
exoremus,
quatenus
ad haec nobis
operanda
et velle tribuat
et posse concedat,
atque in ea nos
via cum fructu
boni operis, quam
se pastor pastorum
esse testatus est,
dirigat,
ut, sine
quo nihil aspergimus, per
ipsum implere omnia
valeamus.
Universa synodus
surgens acclamavit: Placent
omnia. Ut perpetua
stabilitate
firmentur,
rogamus,
dictum est VIIIes.
Et adiecit: Exaudi,
Christe,
Symmacho
vita, dictum est
VIIIes. Ut haec
intemerata
serventur,
dictum est X.
Ut ista intemerato
iure custodiantur, precamur,
dictum est XII.
Qui haec sponte
violaverit,
perpetuo
anathemate feriatur,
rogamus,
dictum est XV. Ut
decreta nostra confirmes,
precamur,
dictum est XVIII.
Et facto
silentio
Symmachus
episcopus
ecclesiae
catholicae
urbis Romae dixit:
Acclamationes
vestras synodique iudicium
praesentia
gesta suscipiunt. Et adiecit: Ea,
quae ad sopiendos veternosae
praesumptionis
errores vel infensae rebus
ecclesiasticis
aegritudinis
morbos, quibus universalis afficiebatur ecclesia
deliberatio
religioni
congrua pacique constituit
firmitate
<P9629, f. 177rb> perpete socientur,
ut praestante deo,
quem custodem rerum
constat bonarum, synodalis
ordinatio
vigeat atque omnis,
qui sine personae
alicuius
districtione
venire presumpserit, indicta superius
districtione
plectetur.
Et subscripserunt: Caelius
Symmachus
episcopus sanctae
ecclesiae
catholicae
urbis Romae his
constitutis
synodalibus
a me probatis
atque firmatis annuens
subscripsi.
Laurentius episcopus
ecclesiae
Mediolanensis his
constitutis
synodalibus
a nobis probatis
atque firmatis annuens subscripsi. Petrus
episcopus
ecclesiae
Ravennatis
his constitutis synodalibus a
nobis probatis atque
firmatis
annuens subscripsi. Felix
Traonensis, Bonefacius Aquevivensis, Maximus
Bleranus,
Emilianus
Suranus,
Maximus Ticinensis, Cassianus
Mutunensis, Gerentius Sicculensis, <V630, f.
308va>
Stephanus
Benusinus,
Laurentius
Benensis, Fortunatus
Fulginensis,
Mercurius Sucrinus, Stephanus
Neapolitanus, Hilarus Temsanus,
Maximilianus
Perusinus,
Innocentius
Fertinatis, Concordius
Mesitanis, Vitalis
Fundanus,
Castus Portunensis, Aristus
Ostensis,
Martirius
Terracinensis, Victor
Lunensis,
Asterius
Aquinatis,
Grissogonus
Albinensis, Amandus Potentanus, Romanus
Numentanus,
Ursus Reatinus, Cresconius
Tudertinus,
<N442,
f. 202rb> Innocentius Mavanatis, Iohannis
Spolitanus,
Eustasius
Cremanensis,
Laurus Vergomatis, Eucarpus
Meresape, Rufentius
Agnatinus,
Serenus Nolanus, Martianus
Acanus, Euticius Tranensis,
Fortunatus
Agninus,
Pascasius Vulternensis, Innocentius Forsimpromensis, Felix
Nepesinus,
Hilarus Temperanensis, Innocentius Direntium Tiberinorum, Seveninus Tundaritanus, Silianus
Veliterninus,
Sebastianus
Suranus,
Mercurius
Gavinati,
Felix Atellunus, Rusticus
Buxentius, Propinquus
Tribensis,
Adeodatus
Formianus,
Bonifatius
Cameritanus,
Iustus Signatinus, Vindemius
Anteantinus, Augustus
Liparitanus,
Valentinus
Amiterninus;
Fortunatus
Suestanus,
Iucundus
<P9629,
f. 177va> Augustanus, Tigridius
Tauriganus,
Viticanus Celeniensis, Iohannes
Arimenensis, Proculeianus Sepinatis,
Candidus
Tiburtinus,
Aprilis Laterianensis, Asellus
Populiniensis,
Memor Cassinus, Colonius
Sorocludiensis,
Helpidius
Voloternanus,
Iohannes Turritanus, Adeodatus
Sivaecandidae, Venerius
Palensis,
Rogatus Tauromenitanus, Servusdei
Ferenensis,
Probus Carmetanensis, Dulcitius
sancti Anatoni, Leucadius
Murzytanus, Eufrasius Galitimensis, Theoctistos Pissinuntos, Helpidios Mirecenonternis,
Misterius Ammorius, Aquilas Eudoxiadidas, Quiriacus
Troenadensis, Pios
Petenissensis,
Longinus
Ortissu,
Talasius
Caesariensis,
Mussonius
Nissenis,
Firminus
Termis, Patritius Tranensis, Teodosius Mantiazensis, Aristomachus Cobonensis, Cyros
Cybostronensis, Iohannis
Sabastensis, Cecrupius
<V630,
f. 308vb> Sebastianopolites, Iohannis
Nicepolites, Constantinus Militinensis, Acatius Arimatheus, Adonius Cravissu,
Iohannis
Arcis, Dorotheus
Neocaesariensis,
Iohannis
Polemiacus, Gratia Dycerassutenus, Atarbius
Tazebuntis, Seleucos
Amassenus,
Antonius
Ammissenus.
Explicit sexta
synodus Symmachi papae.
P9629, f.
177va; V630, f.
308vb; N442, f.
202rb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 15.7.2005
|