Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Symmachus an Erzbischof Laurentius von Mailand
P9629, f.
177va; V630, f.
308vb; N442, f.
202rb
INCIPIT EPISTOLA
SYMMACHI
PAPAE LAURENTIO MEDIOLANENSIS ECCLESIAE
ARCHIEPISCOPO
DIRECTA.
Dilectissimo atque
carissimo
fratri Laurentio Mediolanensis ecclesiae
archiepiscopo
Symmachus
episcopus
in domino salutem.
Prodit religiosae
votum conscientiae mens
laudibus
devota pontificum. Assertio
ingenii est deo
obsequentibus
mancipare,
quod loquimur, in
quorum praeconiis forte
angustus
sermo vulget inperitiam, manifestat
tamen, si abstineatur, infantiam.
Quis mendicam narra<N442, f.
202va>tionem
aestimet,
quam vota locupletant? Saepe
in facundiae dotibus
pauper invenitur vena
praedicantis,
et e diverso
thesaurus
<P9629,
f. 177vb> cordis
irradiat
in egestate verborum.
Qui vice dei
iudicat,
non desiderat picta
colloquia,
sed quae infucatus
commendat
nitor ingenii, quia
in his etiam
sine amore blanditur
eloquentia,
in illis splendorem
suum veritas nuda
commendat.
Sine faleris est
omne, quod dictat
affectio.
Ad unguem fabricantur illa,
quae volumus notum
speciem recti habere
quam similitudinem. Ad
te, venerabilis mihi
antistes
maxime, sermo est,
cui in meritorum
testimonio
virtus coepit a vocabulo,
in quo actus
eloquitur,
qui nomen appellat.
Providam parentum
tuorum diligentiam prius
te eligi voluit
quam probari. Te
olim saecularibus inhaerentem titulis
castrensis
sudor excoluit, et
ad ecclesiae gubernacula pars
adversa solidavit, sicut deus
loquitur
per prophetam: Qui
in modico fidelis,
et in magno
fidelis est. Te
sacrum iudex et
consilii
comitem meruit et
laboris.
Bene venerandis initiandus
altaribus
et in
laica conversatione, quod
sacrum esset, elegisti. Tu
pudicitiae
in illa aetate
custos inventus es,
in qua et
lex obsequitur desideriis. <V630, f.
309ra>
Satis enim est
pueritiae
ambitum,
quam licentia fulcit
horreri. Christus
milites suos, quos
in personam
ducis attollat,
inter acies quaerit
hostiles.
Adscitus
ecclesiae
pontificem
actibus implesti ante
tempora dignitatis. Non
fuit advena benignitas, quae
naturae innixa radicibus
de cano flore
germen ostendit. Temporale est
omne, quod fingitur,
perpetuum,
quod cum aetate
maturescit.
Non tibi sacerdotium rem
doni credimus evenisse,
sed praemii. Alius vulgari a
gratia lenocinante commendat,
tibi rigida circa
culpabiles
districtio
dedit affectum. Manet te
singularis
sapientia,
quae licet generaliter optanda
est, tamen exsistit
in magistro necessaria. Frustra
monitoris
personam
suscipit,
qui in pacti
non praevalet aestimare
pondus officii, vilissimis
comparandus
est, nisi praecellat
scientia,
qui est
honore praestantior. Dedit
tibi apicem res
iudicii,
non favoris. Dignus
pontifice
amor est, <P9629, f.
178ra>
quem censura conciliat.
Devenustat
institutoris genium,
qui per solam
gratiam vult placere.
Tu his eruditus
et formatus caeli
beneficiis
plus agendo populum
institues
quam loquendo. Illa
monita discipulorum conscientiam erudierant, quae
praebentur
exemplo.
Sine pudore invitat
ad innocentiam, qui
illam non fuerit
ipse sectatus. Te
inter secreta
penetralium
quasi testem metuunt,
qui peccare disponunt.
Nascentibus
culpis <N442, f.
202fb>
metus et reverentia
tua negat affectum.
Qui inter exordia
occurrit
vitiis et occasionem
lapsum adimit et
concupiscentiae
purgat auctorem. Haec
beatitudini
tuae quasi strictim
pro linguae meae
commendatione
dedicavi.
Si precibus tuis
vitae successus arriserit,
gestorum
tuorum plena me
revelatione
consecrabo,
ut, quae universis
nota sunt,
mansuris
in posterum litteris,
quatenus
gaudeat aetas, secutura serventur.
P9629, f.
178ra; V630, f.
309ra; N442, f.
202vb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 15.7.2005
|