Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Symmachus an den Patricius Liberius
P9629, f.
178ra; V630, f.
309ra; N442, f.
202vb
ITEM EPISTOLA
SYMMACHI
PAPAE LIBERIO PATRICIO
DIRECTA.
Symmachus episcopus
ecclesiae
catholicae
urbis Romae Liberio
patricio
salutem.
Dum pro
veneranda religione
conscientiae
verba dirigitis in
Aquileiensis
electione
pontificis
<V630,
f. 309rb> et
divinis initiata lingua
cultibus
militat consecrando in
ignoti nos diligentia
sermonum
vincla tenuerunt, quia
nihil superat iudiciis, quotiens aliquid
probatus
extulerit.
Quid enim sententiae
sequacium
derelinquat,
quando iustitiae obsequitur, cuius
in examen definitio
non vocatur? Agitis
bono conscientiae, quod
vestro negaretur
imperio.
Exhibuit
inter arbitros Marcellini
venerabilis
collegam
maximus hominum humilitate
sublimior
et, ne potestati favor
per obliquos adscriberetur interpretes, quod
de proprio decerpsit
genio, laudati
iunxit ad pretium.
Egistis mediocrem, ne
praecelsi
esset suspecta praedicatio. Clarissimorum testimonia, ut
vires accipiant, culmina
castigantur.
Felix sacerdotium, cui
faciem praetulit plena
mens luminis. <P9629, f.
178rb>
Beata conversatio, quae
idcirco in discussionem deducta
est, ut tanto
viro affabulante superaret,
quae non didicisset
saporem victoriae, nisi
subiacuisset
incertis.
Semper innocentibus gloriam
adversa pepererunt, providet
defensores
fortissimos
mediocris
inpugnatio.
Sed quid epistolae
terminos
loquacitate
produxi,
coactas lege
paginas in humana
concinnatione
transgressus?
Iungo et ego
amplissimis partibus
nostris pro
modulo exiguitatis proprie
vobis caelo obsequente
consensum,
et, quod mirabile
inter homines habetur,
consideratione
vestri attrahor ad amorem.
Inspirata
mihi pro altero placet affectio,
dum manet caritas
imis inserta visceribus
peregrinante
persona.
Comitem se tamen
caelestis
gratia desideriis iungat
et, dum cupitis,
datur effectus aut
veniet bonum
pontificatus
aut faciat.
Data XVIII
Kalend. Novemb. die
indictione
VIII. Finit.
P9629, f.
178rb; V630, f.
309rb; N552, f.
202vb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 16.7.2005
|