Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Bischof
Iohannes von Konstantinopel an Papst Hormisda
P9629,
f. 179va; V630, f. 271rb; N442, f. 205va; W411, f. 299r; V1341, f. 179va
EPISTOLA
SIVE LIBELLUS
FIDEI
IOHANNIS
CONSTANTINOPOLITANI
EPISCOPI
DE GRAECO IN LATINUM
TRANSLATA DIRECTA AD SANCTUM HORMISDAM PAPAM URBIS ROMAE, IN QUA
ANATHEMATIZAT NESTORIUM ATQUE EUTICEN RELIQUORUMQUE
HERETICORUM BLASPHEMIAS.
Redditis
mihi litteris vestrae sanctitatis in Christo, frater carissime, per
Gratum
carissimum
comitem et
nunc per
Germanum et Iohannem reverentissimos
episcopos
et Felicem et
Dioscorum sanctissimos diaconos et Blandum presbyterum, laetatus sum de
spiritali caritatis
vestrae
sanctitate,
quod unitatem
sanctissimarum dei ecclesiarum <P9629, f. 179vb> secundum
veterem
patrum requiris traditionem
et dilaceratores
rationabilis
gregis Christi amore pulsare festinas. Certus igitur scito per omnia,
sanctissime, quia, secundum quod vobis scripsi,
tecum
cum
veritate sentiens omnes
a te repudiatos hereticos renuo et ego pacem diligens. Sanctissimas
dei ecclesias, id est superioris vestrae et
novellae
istius Romae unam esse
accipio, illam sedem apostoli Petri et istius augustae
civitatis unam esse definio.
Omnibus
actis
a sanctissimis quattuor synodis,
id est Nice<N442, f. 205vb>na, Constantinopoli
et
Ephesi et Calcidone de confirmatione fidei
instituta
ecclesiae assentio et
nihil
titubare de bene
iudicatis patior. Sed et conantes
aut nisos
usque ad unum apicem
placitorum perturbare
lapsos esse a sancta dei generali
et apostolica ecclesia scio,
et tuis verbis recte dictis
evidenter utens per praesentia scripta haec dico, quia prima salus est
<V630, f. 271va> rectae fidei regulam <W411, f.
299v>
custodire et a
patrum traditione
nullatenus deviare, quia non potest domini nostri Iesu Christi
praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus et super hanc petram
aedificabo ecclesiam meam. Haec, quae dicta sunt, rerum probantur
effectibus, quia in sede apostolica inviolabilis
semper catholica
custoditur religio.
Haec igitur fides non cadere cupientes, sed patrum sequentes in omnibus
constituta anathematizantes
omnes hereses et
praecipue
Nestorium <V1341, f. 179vb> hereticum, qui quondam
Constantinopolitanae urbis fuit episcopus damnatum in
concilio Ephesino
a beato Caelestino papa
urbis Romae
et a venerabili
viro Cyrillo episcopo Alexandrinae civitatis et
una cum illo anathematizamus et Euticen et Dioscorum Alexandrinae
civitatis episcopum damnatum in sancta synodo
Calcidonensi,
quam venerantes
sequimur et amplectimur,
quae sequens sanctam synodum Nicenam
apostolicam fidem praedicavit.
His
coniungentes
Timotheum parricidam, illorum cognominatum,
anathematizamus et huius discipulum et sequacem in
omnibus Petrum Alexandrinum similiter condemnantes. Anathematizamus
similiter Acacium quondam
Constantinopolitanae urbis
episcopum, complicem eorum et sequacem factum, nec non et perseverantem
eorum communioni et participationi. Quorum enim
quis
communionem
amplectitur, eorum similem
adiudicationem
in condemnatione
consequitur. Simili modo et Petrum Antiochenum
<P9629, f. 180ra> condemnantes
anathematizamus cum
consequacibus
suis et omnibus suprascriptis. Unde probamus et amplectimur epistolas
omnes beati Leonis papae urbis Romae, quas conscripsit de
recta fide. Quapropter, sicut
praediximus, sequentes in omnibus sedem apostolicam et praedicamus
omnia, quae ab ipsa
decreta sunt, et
propterea spero in una communicatione vobiscum,
quam apostolica
sedes
praedicat, me futurum, in qua est integra
christianae religionis et perfecta soliditas,
promittens
in sequenti tempore
sequestratos a communione ecclesiae catholicae, id est in omnibus non
consentientes
sedi
apostolicae, eorum nomen
inter sacra non recitanda esse mysteria. Quod si in aliqua professione
mea dubitare
temptavero, <N442,
f. 206ra> his, quos condemnavi
et per
condemnationem
propriam consortem me esse profiteor. Huic vero professioni
subscripsi mea manu et direxi per
scripta tibi Hormisdae sancto et beatissimo fratri
et papae magnae Romae per supradictos Germanum et Iohannem venerabiles
episcopos,
Felicem et Dioscorum
diaconos et Blandum presbyterum.
Et
alia manu: Iohannes misericordia dei episcopus Constantinopolitanae
novellae Romae huic
meae
professioni consentiens omnibus supradictis subscripsi.
Sanus in domino ora pro nobis, <V630, f. 271vb>
sanctissime et
beatissime frater.
Data
mense Martio, die XXVIII
indictione XII consulibus domno Iustino imperatore
augusto et Heraclio vv. cc. era
DLVII.
P9629,
f. 180ra; V630, f. 271vb; N442, f. 206ra; W411, f. 299v; V1341, f. 179vb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 17.7.2005
|