Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Hormisda an die spanischen Bischöfe
P9629,
f. 181va; V630, f. 272vb; N442, f. 207ra; W411, f. 302r; V1341, f. 180vb
ITEM HORMISDAE PAPAE AD EOSDEM HISPANIAE EPISCOPOS, IN QUA EIS IOHANNIS
CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPI PROFESSIONEM DIRIGIT <V1341,
f. 181ra> PROPTER
ORIENTALES CLERICOS, QUI EORUM COMMUNIONEM POPOSCERANT.
Dilectissimis
fratribus universis episcopis per
Hispaniam
constitutis
Hormisda.
Inter
ea, quae notitiae
nostrae studio
ecclesiasticae utilitatis ingessit, hoc
quoque pro affectu catholicae fidei et
apostolicae sedis veneratione consuluit,
quo ordine ex clero Graecorum venientibus tribui deberet sancta
communio propter causam
scilicet Acacii a praedecessoribus
nostris pro
hereticorum communione
damnati, in qua,
qui se ab eius
contagione non dividunt, a nostra communione habeantur
excepti. Laudo propositum viri hoc zelo circa fidem et apostolica
instituta ferventis, ut ne per ignorantiam quidem quemquam coeno erroris alieni pateretur
immergi. Digna
haec cura fidelibus, ut sollicito studio semper invigilent et inculpatos se ab omni perversitate conservent.
Ipsa est
enim fidei innocentia, ut praevideat, ne vel casu possit errare. Satisfacientes igitur et laudabilibus desideriis memorati viri et memores nostri,
sicut
oportet, officii documenta quoque de ecclesiae scriniis assumentes ad concilium vestrum pro
generalitatis
instructione direximus, ut ex illis plenius, quae sunt acta, discentes ab omni vos errantium cognitione separetis. <P9629, f. 181vb> Neque enim
personalis odii
causas in
impios transgressores dicta deo inspirante sententia, in qua quidem
causa neque praedicatione cessabimus et principi supplicando et sacerdotes et populos
admonendo, ut
transgressores absoluti ad rectam se fidem et affectu dei et iudicii timore converterent. Sed obstinatio miseranda eo perduxerat, <N442, f. 207rb> ut nullis modis mortifera venena vincantur, sed mala semina fixis in deterius pullulantur radicibus. Ergo, dilectissimi fratres, ad
omnia
competenter instructi servate vos et ecclesiam dei apostolo exhortante compuncti. Nos autem libellum misimus, sub
quo, si quis
communionem vestram de orientalibus clericis poposcerit, ad eam possit
admitti, secundum quam et de Thracia et Scythia Illyricique partibus vel Epiri veteris, sed et, secundum quod de Syriae multos iam constat esse susceptos gaudentes ad recta confluere et
devia
declinasse. Unde pro subreptione mandamus, ut omnis cura et sollicitudo omnis
invigilet,
iam nullus est ignorantiae locus, nullus utatur simplicitatis excusatione praeteritis. <V630, f. 273ra> Scienti peccare necessaria confessio est et necesse est, ut errorem scribat sibi, qui monstratur institisse pravo itineri.
Bonifatius notarius sanctae ecclesiae Romanae ex scrinio editi exemplaria libelli exsequitur.
Prima salus <V1341, f. 181rb> est rectae fidei <W411, f. 302v>
regulam custodire et a constitutis patrum nullatenus deviare. Et quia non potest domini nostri Iesu Christi
praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo
ecclesiam meam. Et haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus,
quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio.
De qua spe
et fide separari minime cupientes et patrum sequentes constituta
anathematizamus
omnes hereses, praecipue Nestorium hereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus damnatum in concilio Ephesino a beato Caelestino papa urbis Romae et a
venerabili viro Cyrillo Alexandrinae civitatis antistite.
<P9629, f. 182ra> Similiter anathematizamus et Euticen et Dioscorum Alexandrinum in sancta
synodo,
quam sequimur et amplectimur, Calcidonensi damnatum, quae secuta sanctum concilium Nicenum fidem
apostolicam
praedicavit.
Detestamur et Timotheum parricidam, illorum cognomento, discipulum quoque ipsius et sequacem in
omnibus Petrum
Alexandrinum. Condemnamus, etiam anathematizamus Acacium Constantinopolitanum quondam episcopum ab apostolica sede damnatum eorum complicem et sequacem vel, qui in eorum
communione aut societate permanserint. Qui Acacius, quorum se
communioni miscuit, ipsorum similem habere meruit in damnatione sententiam. <N442,
f. 207rb> Petrum nihilominus Antiochenum damnamus cum sequacibus
suis et omnibus suprascriptis. Suscipimus autem et probamus epistolas beati Leonis papae
universas, quas de christiana religione conscripsit, sicut praediximus, sequentes in omnibus apostolicam sedem et praedicantes eius omnia constituta. Et per omnia spero, ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est
integra et
vere christianae religionis et perfecta soliditas, promittens sequestratos a communione ecclesiae
catholicae, id est non consentientes, sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quod si in aliqua professione
mea deviare
temptavero, his, quos damnavi, complicem mea sententia esse profiteor. Hanc autem
professionem
meam ego manu mea subscripsi et Hormisdae sancto et venerabili papae urbis Romae direxi.
P9629, f. 182ra; V630, f. 273ra; N442, f.
207va; W411, f.
302v; V1341, f. 181rb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 21.7..2005
|