Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Hormisda an die Bischöfe der Provinz Baetica
P9629,
f. 183va; V630, f. 274ra; N442, f. 208rb; W411, f. 304v; V1341, f. 182va
CXX
EX
RESCRIPTO
HORMISDAE PAPE AD EPISCOPOS BOETICAE
PROVINCIAE
Dilectissimis
fratribus universis episcopis per Boeticam provinciam constitutis
Hormisda episcopus.
Quid
tam dulce sollicito,
quam quod mihi de vobis innotescunt illa, quae cupio?
Quid tam religiosis conveniens institutis, quam
inter se sacerdotes pacem, quam eos necesse est aliis pro officio
annuntiare, conservent? Plena, fateor, gratulatione suscepi,
quod votiva
mihi de caritate, quae
inter vos
est, et
ecclesiarum pace
litteris indicastis. Sponte mihi, quicquid hortari
poteram,
quicquid monere,
delatum est. Confirmet hoc deus, quod est
operatum in nobis, et quae praecepit
pro animarum salute facienda haec <P9629, f. 183vb> ipse,
qui
praecepit,
pro ea, qua
nos
redemit, pietate
<W411, f. 305r> faciat.
Et
istam boni
nuncii
nos quoque religiosorum vicem
reddimus nunciorum. Quicquid enim
cum orientalibus, quos
ad ecclesiae corpus unitatemque revocatos
dudum dei nostri ope litteris significavimus <V630, f.
274rb>
destinatis, denuo
aptum
fuerit repetitis vobiscum participamus indiciis.
Mox pro nostro
edicto
ab orientalibus missa legatio est. Certa speravit, certa consulit.
Sed facimus
de his, quae fuerunt
dicenda compendia,
ipsi
potius ad instruendam notitiam vestram, quae a nobis sunt responsa
dirigentes, ne quid sibi sub spatio prolixiore
terrarum aut opinio
vindicet aut error
assumat, cum ad rerum fidem ipsam teneri
sufficiat veritatem. Quod autem ad continentiam vestrarum
pertinet litterarum, oportuit quidem desideria plenius expedire,
ut aestimatis omnibus responsum rationi congruum
redderetur.
Sed quia privilegiorum
veterum et
statutorum paternorum
indidistis
hisdem litteris
mentionem ad Salustium fratrem et coepiscopum nostrum sub hac
parte rescripsimus, vobis quoque strictim,
quae dicta sunt,
latius indicantes,
ne
privilegia
nos indul<N442, f. 209ra>ta convellerint
et nihil tamen
conveniens
fidei iudicare, quam
ut in
honore suo a patribus decreta serventur.
Deus
autem
vos
incolumes
custodiat, fratres
carissimi.
P9629,
f. 183vb; V630, f. 274rb; N442, f. 209ra; W411, f. 305r; V1341, f. 182va
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 23.7.2005
|