Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Iohannes I. an Erzbischof Zacharias
P9629, f.
183vb; V630, f.
274rb; N442, f.
209ra
CXXI INCIPIUNT
DECRETA IOHANNIS PAPAE.
Iohannes urbis
Romae episcopus Zachariae
archiepiscopo
salutem.
Exegit dilectio
tua, frater karissime,
praeceptum
apostolicae
sedis, in quo patrum decreta
consentiunt,
quod nec tibi
nec ulli recte
viventium
et credentium sacerdoti
denegare
fas esse credimus.
Et licet tibi
pro merito et
honore sacerdotii, quo
plurimum
polles, vivendi et
docendi ecclesiasticae regulae
nota sint omnia,
tamen quia Romanae
ecclesiae
normam atque auctoritatem magnopere
postulasti,
scriptis
tuis breviter respondere
non denegavimus.
De occultis
enim cordis alieni
temere iudicare iniquum
est, et eum,
cuius non videntur
opera nisi bona,
peccatum
est ex suspicione
repraehendere.
Oves ergo, quia pastori
suo commissae fuerunt, eum
nec repraehendere, nisi
a recta fide
exorbitaverit, debent
nec ullatenus accusare
possunt,
quia facta pastorum
oris gladio ferienda
non sunt, quamquam
recte repraehendenda videantur.
Ideo ista
dicimus,
quia in scripturis vestris
repperimus
quosdam episcopos vestris
in partibus a
propriis
ovibus accusatos, aliquos
videlicet
ex suspicione et
aliquos ex certa
ratione et idcirco
quosdam suis esse
rebus exspoliatos, quosdam
vero a propria
sede <P9629, f.
184ra>
pulsos. Quos scias
nec ad synodum
conprovincialem
nec ad generalem
posse convocare
nec aliquod
iudicare,
antequam
cuncta, quae eis
ablata sunt, legibus
potestati
eorum redintegrentur. Prius
ergo oportet omnia
illis legibus redintegrari et
ecclesias,
quae sibi sublata sunt,
cum omni privilegio
suo restitui; et
postmodum
non sub angusti
temporis
spatio, sed <V630, f.
274va>
tantum temporis spatium eis
indulgeatur,
quantum exspoliati vel
expulsi esse videntur,
antequam
ad synodum convocentur, et
ab omnibus quisque suae
provinciae
episcopis
audiatur.
Nam nec convocari
ad causam, nec
diiudicari potest
exspoliatus
vel expulsus, quia
non est privilegium, quo
exspoliari
possit iam nudatus.
Unde et antiquitus
decretum
est: Omnes possessiones et
omnia sibi sublata
adque fructus cunctos ante
litem contestatam praeceptor
vel primas possessori
restituat.
Et alibi scriptum
habetur:
Ille, qui violentiam
pertulit,
universa
in statu, quo
fuerunt, recipiat,
et quae possedit, securus
teneat. Et alibi
in synodalibus patrum
decretis
et regum edictis
legitur statutum: Redintegranda sunt
omnia exspoliatis vel
eiectis episcopis praesentaliter ordinatione pontificum
et in eorum,
unde abscesserunt, funditus
revocanda,
quaecumque condicio<N442, f.
209rb>ne
temporis
aut dolo aut
captivitate
aut virtute maiorum
aut per quascumque
iniustas
causas res ecclesiae
vel proprias aut
substantias
suas perdidisse noscuntur,
ante accusationem aut
regularem
ad synodum vocationem
eorum, et reliqua.
Est etiam in
antiquis
ecclesiae
statutis
decretum,
ut, qui aliena
invadit,
non exeat impunitus,
sed cum multiplicatione omnia
restituat.
Unde in
evangelio
scriptum
est: Quod si
aliquid defraudavi, reddo
quadruplum.
Et in legibus
saeculi cautum habetur:
Qui rem subripit
alienam,
illi, cuius res
direpta est, in
undecuplum,
quae sublata sunt,
restituat.
Et in lege
divina legitur: Maledictus
omnis, qui transfert
terminos
proximi sui, et
dicit omnis populus:
Amen. Talia ergo
non praesumantur absque
ultione,
nec exerceantur absque
sua damnatione. Tu
vero, frater karissime,
haec vide, ne
transgrediaris, et
reliquos
episcopos
tam tuae curae
commissos
et alios firmiter tenere
doceto, quia transgredi
apostolica
statuta absque transgressoris gradus
periculo
<P9629,
f. 184rb> nullatenus possunt.
Inimicis vero
accusatoribus
vel de inimici
domo prodeuntibus, seu
qui cum inimicis
morantur
non credantur, ne
irati nocere cupiant,
ne laesi se
velint ulcisci. Hi quoque
reiciendi sunt,
non approbandi.
Haec, karissime,
tene et prohibita
semper cave. Illud
adimplere
stude, quod bene
ab Iesu
filio Sirach dictum
est: Usque ad
mortem certa pro
veritate
et semper dominus tuus
pugnabit pro
te. Huius ergo
rei gratia
vobis et nobis
sancta commissa est
ecclesia,
ut pro omnibus
laboremus
et cunctis opem
ferre non <V630, f.
274vb>
neglegamus,
quoniam,
dum fortis armatus
custodit
atrium suum, in
pace sunt omnia,
quae possidet. Ideoque tanta
urgente necessitate summopere
vestra apostolicaque auctoritate et
reliquos episcopos
oportet reprimere infestos,
relevare
oppressos, ut
absque gravi domino
auxiliante
difficultate,
ipsi gratanter omni
tempore sacrificare mereantur
illaesi.
Ad vos
quoque me reverti
cogit praepositi
operis amica condicio,
qui melioribus actenus
opera volui
navare sermonibus, dum
talem rationem exigit toxicata
necessitas.
Mandati caelestis
habitatio
nos aut miscet
aut separat, nec interest,
quae intervalla nos
segregent,
si unam supernam
mansionem clave
retinentur. Nec
vobis tales nocere
valuerint,
si invicem adiutorium
ferre non
distuleritis.
Inauditum
autem sacrilegii genus
est, quod mentitae religionis
honore praefixi
emuli colorant. Dehonestat
venerandi reverentiam nominis, qui
adiutorem se
in his, quae
in deum iactat,
commissa
pollicetur.
Contumeliae
genus est <N442, f.
209va>
quasi in solacio
adesse sublimis iuxta
apostolum:
Tu, quis es,
qui iudicas alienum
servum? Quid auribus
imperitis
illuditis, et
graviorem vindictae
speciem faciunt esse
quam culpae? Si
odium habent, excessibus
emundare. Cur ergo
liberius
condemnant
scelera quam vitent?
Sui profecto inpugnator est
omnis, qui patres
insequitur aut
detrahere
non formidat. Nihil
enim est, in
quo inimicorum
tela domino opem
ferente non valeatis
superare,
si iuxta
veritatis
vocem talem, qualem
dominus praecepit, dilectionem habueritis
ad invicem.
Data XV.
Kal. Novemb. Maximo
<P9629,
f. 184va> et
Olibrio vv.
cc. conss.
P9629, f.
164va; V630, f.
274vb; N442, f.
209va
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 23.7.2005
|