Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Iohannes I. an die Bischöfe Italiens
P9629, f.
184va; V630, f.
274vb; N442, f.
209va
CUIUS SUPRA
EPISCOPIS
ITALIAE DIRECTA.
Iohannes episcopus
omnibus provinciae Italie
constitutis
episcopis in
domino salutem.
Sepissime multo
iam experimento didici
sanctum pietatis vestrae
studium circa religionem
christianam
gloriosis
crescere
et dilatare augmentis,
et fides recta,
quae non solum
me, sed omnes
domini sacerdotes consolatur
et roborat, vestris
in mentibus et
operibus
per sacerdotale agnoscitur
opus et dilatatur.
Quapropter,
fratres,
hortor vos et
moneo contra Arrianam
perfidiam, quae
olim non semel,
sed saepe damnata
est et modo
in quibusdam revivescit armari
gladio spiritus sancti,
ut eam ita amminiculante divina
gratia opprimere et
stirpare
valeamus,
ut nec radix
eius in posterum
inveniatur.
Ecclesias vero
Arrianorum,
ubicumque
inveneritis,
catholicas
eas divinis precibus
et operibus absque
ulla mora consecrare, quia
et nos, quando
fuimus Constantinopolim tam
pro religione catholica
quam et pro
regis Teoderici causa
negotii suadente
atque hortante Arrianosque exstirpante piissimo
atque christianissimo iustissimo Iustino
ortodoxo
imperatore, quascumque
illis in
partibus
<V630,
f. 275r> eorum
ecclesias
repperiri potuimus,
catholicas
eas domino
opem ferente consecravimus. Et
quamquam praedictus
Teodericus rex
eorum peste tactus
intrinsecus
et obvolutus, extrinsecus nos
et omnem regionem
vestram minitetur perdere
et gladio et
igne consumi, nolite
tamen propterea deficere,
sed viriliter in
agro dominico elaborare
studete et iuxta
veritatis
vocem nolite timere
eos, qui occidunt
corpus, animam au<N442, f.
209vb>tem
non possunt occidere,
sed potius eum
timete, qui potest
animam et corpus
mittere in gehennam.
Et egregius gentium
apostolus
inquid: Non enim
nosmet ipsos praedicamus, sed
Iesum Christum dominum
nostrum,
nos autem servos
vestros per dominum, quoniam
deus, qui dixit
de tenebris lucem
splendescere,
qui illuxit in
cordibus
vestris ad
illuminationem
scientiae
claritatis
dei in faciem
Iesu Christi.
Habemus autem thesaurum
istum in vasis
fictilibus,
ut sublimitas sit
virtutis
dei et non
ex nobis. In
omnibus tribula<P9629, f.
184vb>tionem
patimur,
sed non angustamur, aporiamur
sed non destituimur; persecutionem patimur
sed non
derelinquimur, deicimur, sed
non perimus. Semper
mortificationem
Iesu in corpore
nostro circumferentes, ut
et vita Iesu
in corporibus nostris
manifestetur.
Semper enim nos,
qui vivimus, in
mortem tradimur propter
Iesum, ut et
vita Iesu manifestetur in
carne nostra mortali.
Ergo mors in
nobis operatur, vita
autem in vobis,
habentes
autem eundem spiritum
fidei, sicut scriptum
est: Credidi, propter
quod locutus sum,
et nos credimus,
propter quod et
loquimur
scientes,
quoniam,
qui suscitavit Iesum
et nos cum
Iesu, suscitabit et
constituet
vobiscum.
Omnia enim propter
vos, ut gratia
abundans
per multos gratiarum
actione abundet
in gloriam dei.
Propter quod non
deficimus,
sed licet is,
qui foris est,
noster homo corrumpatur, tamen
is, qui intus
est, renovatur de
die in diem.
Id enim, quod
in praesenti est
momentaneum
et leve tribulationis nostrae,
supra modum in
sublimitatem
aeternum
gloriae pondus operatur nobis,
non contemplantibus nobis,
quae videntur, sed
quae non videntur.
Quae enim videntur,
temporalia
sunt, quae autem
non videntur, aeterna
sunt.
Scimus enim,
quoniam,
si terrestris domus
nostra huius habitationis dissolvatur, quod
aedificationem
ex deo habeamus,
domum non manufactam
aeternam
in caelis. Nam
et in hoc
ingemescimus habitationem nostram,
quae de
caelo est, superindui
cupientes,
si tamen vestiti
et non nudi
inveniamur.
Nam et qui
sumus in hoc
tabernaculo,
ingemescimus gravati,
eo quod nolumus
spoliari, sed
supervestiri,
ut absorbeatur, quod
mortale est, a
vita. Qui autem
efficit nos in
hoc ipsum deus,
qui dedit nobis
pignus spiritus, audentes igitur
semper <N442, f.
210ra>
et scientes, quoniam,
dum sumus in
hoc corpore, peregrinamur a
deo. Per
fidem enim ambulamus
et non per
speciem.
Audemus autem
et bonam voluntatem
habemus magis pere<P9629, f.
185ra>grinari
a corpore et
praesentes
esse ad dominum,
et ideo contendimus sive
absentes
sive praesentes placere
illi. Omnes enim
nos <V630, f.
275rb>
manifestari
oportet ante tribunal
Christi,
ut referat unusquisque propria
corporis,
prout gessit, sive
bonum sive malum.
Scientes
ergo timorem domini
hominibus
suademus,
deo autem manifestati sumus.
Spero autem et
in conscientiis vestris
manifestos
nos esse. Non
iterum nos commendamus vobis,
sed occasionem damus
vobis gloriandi pro
nobis, ut
habeatis
ad eos, qui
in facie gloriantur
et non in
corde, sive enim
mente excedimus, deo,
sive sobrii sumus,
vobis. Caritas
enim Christi urget
nos aestimantes hoc,
quoniam,
si unus pro
omnibus mortuus est,
ergo omnes
mortui sunt et
pro omnibus mortuus
est, ut, et
qui vivunt, iam
non sibi vivant,
sed ei, qui
pro ipsis mortuus
est et resurrexit. Itaque
nos ex hoc
neminem novimus secundum
carnem, et si
cognovimus
secundum
carnem Christum, sed
nunc iam non
novimus.
Si qua ergo
in Christo nova
creatura,
vetera transierunt, et ecce
facta sunt nova. Omnia
autem ex deo,
qui reconciliavit nos
sibi per Christum
et dedit nobis
ministerium
reconciliationis, quoniam
quidem deus erat
in Christo mundum
reconcilians sibi
non reputans illis
delicta ipsorum et
posuit nobis
verbum reconciliationis. Pro
Christo ergo legationem fungimur
tamquam deo
exhortante
per nos. Obsecramus
pro Christo, reconciliamini deo.
Eum, qui non
noverat peccatum, pro
nobis peccatum fecit,
ut nos efficeremur iustitia
dei in ipso.
Adiuvantes
autem exhortamur, ne
in vacuum gratiam dei
recipiatis.
Ait enim: Tempore
accepto exaudivi te
et in die
salutis adiuvi te.
Ecce nunc tempus
acceptabile,
ecce nunc dies salutis.
Nemini dantes ullam
offensionem,
ut non vituperetur ministerium nostrum,
sed in omnibus
exhibeamus
nosmet ipsos sicut
dei ministros in
multa patientia, in
tribulationibus,
in necessitatibus, in
angustiis,
in plagis, in
carceribus,
in seditionibus, in
laboribus,
in vigiliis, in
ieiuniis,
in castitate, in
scientia,
in <P9629, f.
185rb>
longanimitate,
in suavitate, in
spiritu sancto, in
caritate
non ficta, in
verbo veritatis, <N442, f.
210rb>
in virtute dei;
per arma iustitiae
a dextris et
a sinistris,
per gloriam
et ignobilitatem, per
infamiam
et bonam famam,
ut seductores et
veraces,
sicut qui ignoti
et cogniti, quasi
morientes,
et ecce vivimus,
ut castigati et
non mortificati, quasi
tristes,
semper autem gaudentes,
sicut egentes, multos
autem locupletantes, tamquam
nihil habentes et
omnia possidentes.
De cetero,
fratres,
gaudete, perfecti
estote, exhortamini, pacem
habete, ut deus
pacis et dilectionis sit
semper vobiscum. Amen.
Data III
Idus Iunii Maximo
et Olibrio vv.
cc. conss. EXPLICIT.
P9629, f.
185rb; V630, f.
275rb; N442, f.
210rb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 23.7.2005
|