Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Felix IV. an alle Bischöfe
P9629, f.
185rb; V630, f.
275rb; N442, f.
210rb
INCIPIUNT DECRETA FELICIS PAPAE.
Dilectissimis fratribus
omnibus episcopis per
diversas
provincias
constitutis
Felix episcopus in
domino salutem.
Magno munere
misericordiae
dei totius ecclesiae
catholicae
multiplicata
sunt gaudia, cum
ecclesiarum
status eo viget
ordine, quo apostoli eorumque
successores
<V630,
f. 275va> illum
statuerunt.
Et cum antiqui
hostis astutia eum
turbari cognoscimus, non
modico contristamur merore.
Quam ob causam,
fratres,
hortamur
vos, monemus et
flagitamus,
ut a
tramite apostolicae institutionis nequaquam
recedatis
nec a capite
dissidatis, sed
fidem et ordinem,
quem apostoli et
apostolici
viri statuerunt absque
hesitatione
teneatis.
Nam si columnae
alicuius
magnae domus ruerint,
ipsa postea
domus minime stabit. Sic
et vos, qui
columnae
ecclesiae
estis, si labefactari coeperitis, sancta
ecclesia,
quae per vos
regitur,
tabescit
et labitur.
Haec, fratres,
quae dico, valde
timenda sunt et
summo moderamine pensanda
atque, ne fiant,
cavenda.
Ipsa enim per
se veritas ait:
Vos estis sal
terrae. Quod si
sal evanuerit, in
quo salietur,
et cetera?
Ideo, carissimi, vos
moneo, quia debitor
sum vobis,
cum et
valde vos diligo, et
quando bona audio
de vobis nimis
sum gavisus, et
econtra,
quando mala, nimis
conturbatus.
Ego vero, quamvis
a vobis per
longa terrarum atque
maris intervalla disiunctus
sim, sum <P9629, f.
185va>
tamen omnino vobis
corde coniunctus, idque
de vestra beatitudine erga
me modis omnibus
confido,
quia, cum me
vicissim
diligatis, a
me longe non
estis. Unde magis
<N442,
f. 210va> gratias
referimus
illi grano sinapis,
qui ex modici
dispicabilisque
seminis specie, ita
ramis ex eadem
radice surgentibus adque
se distendentibus, usquequaque diffusis,
ut in eis
volatilia
caeli cuncta nidificent, gratiaque
sit fermento
illi quod tribus
ferme satis, totius
humani generis massam
in unitate conspersit
atque parvo lapidi,
qui abscisus de
monte sine manibus
occupavit
universam
faciem orbis terrae, qui ad
hoc se usquequaque distendit,
ut omni humano
genere in unitate
redacto totius corpus
perficeretur
ecclesiae
atque ita a
totius compagis pertineret commodum
membrorum
particialis
ista distinctio. Unde
nos quoque longe
non sumus, quia
in illo, qui ubique
est, unum sumus.
Agemus ergo
ei gratias, qui
solutis inimicitiis in
carne sua fecit,
ut in omni orbe
terrarum
unus esset grex
et unum ovile
sub se uno
pastore,
semper memores, quid nos
veritatis praedicator admoneat
dicens: Solliciti servare unitatem
spiritus
in vinculo pacis.
Scripta sanctitatis vestrae,
quae ad sedem
apostolicam
misistis
super quibusdam consultis
quasi ad caput,
ut inde acciperitis responsa,
unde omnis ecclesiae
totius religionis sumpsit
exordium,
gratanter
suscepi et breviter
vobis respondere curavi.
<V630, f.
275vb>
De ecclesiarum enim
consecratione
et de missarum
celebrationibus
non aliubi quam
in sacratis domino
locis absque magna
necessitate
fieri debere liquet
omnibus,
quibus sunt nota
novi et veteris
testamenti praecepta.
Tabernaculum
vero Moysen domino
praecipiente
fecisse et
sacrasse
cum mensa et
altare eius et
aereis vasis
et utensilibus ad
divinum cultum explendum
legimus et non
solum divinis precibus
ea sacrasse, sed
etiam sancti olei
unctione domino
iubente perlinisse novimus.
Qualiter
autem haec facta
sunt et non
alii ipsa sacra
quam sacerdotes sacra
unctione
delibuti
dominoque
cum vestibus sanctis
sacrati et levitae
tractabant,
ferebant,
erigebant
et deponebant, in
ipsis institutionibus, quae
domino iubente
per Moysen conscripta
sunt, in lege
<P9629, f. 185vb> domini
repperitur.
Qualiter
ergo David regum piissimus
amplificaverit
cultum dei et
templum domini aedificare
voluit, sed propter
multum sanguinem, quem
effuderat
probibitus
est, et ipse
collegerat expensas
Salomonque filius
eius idipsum,
quod ipse facere
optaverat,
iubente et auxiliante
deo perfecit
et templum cum
altari et
reliqua ad
divinum cultum peragendum
consecravit,
in libro <N442, f.
210vb>
regum inter cetera
legitur ita: Aedificans, inquit
Salomon,
domino aedificavi habitaculum tuum,
firmissimum
solium tuum in
sempiternum
convertitque
rex faciem suam
et benedixit omni
ecclesiae
Israel. Omnis enim
ecclesia
Israel stabat et ait: Benedictus
dominus deus Israel,
qui locutus est
ore suo ad
David patrem meum et
in manibus eius
perfecit
dicens: A die,
qua eduxi
populum meum Israel
de Aegypto, non
elegi civitatem de
universis
tribubus Israel, ut aedificaretur domus
et esset nomen
meum ibi, sed
elegi David,
ut esset super
populum meum Israel:
Voluitque
David pater meus
aedificare
domum nomini domini
dei Israel et
ait dominus ad
David patrem meum:
Quod cogitasti
in corde tuo
aedificare
domum nomini meo,
bene fecisti hoc
ipsum mente tractans.
Verumtamen
tu non
aedificabis
domum, sed filius
tuus, qui egredietur
de renibus tuis
ipse aedificabit domum
nomini meo. Confirmavit dominus
sermonem
suum, quem locutus est,
stetique pro
David patre meo
et sedi super
thronum Israel, sicut
locutus est dominus.
Et aedificavi domum
nomini domini dei
Israel et constitui
ibi locum archae,
in qua
foedus domini est,
quod percussit cum
patribus
nostris,
quando egressi sunt
de terra Aegypti.
Stetit autem Salomon
ante altare domini
in conspectu ecclesiee
Israel et expandit
manus suas in
caelum et ait:
Domine deus Israel,
non est similis
tui deus in
caelo desuper et
super terram deorsum,
qui custodis pactum
et misericordiam servis
tuis, qui ambulant
coram te in
toto corde suo,
qui custodisti servo
tuo, David <V630, f.
276ra>
patri meo,
quae locutus es ei,
ore locutus es
et manibus perfecisti, ut
haec dies probat.
Nunc igitur, domine
deus Israel, conserva
David famulo
tuo patri meo,
quae locutus es ei
dicens: Non auferetur
de te vir
coram me, qui
sedeat super thronum Israel,
ita tamen, si
custodierint
filii tui viam
suam, ut ambulent
coram <P9629, f.
186ra>
me, sicut tu ambulasti
in conspectu meo.
Et nunc, domine
deus Israel, firmentur verba
tua, quae locutus
es servo tuo
David patri meo.
Ergone putandum est,
quod vere deus
habitet super terram?
Si enim caelum
et caeli caelorum
te capere
non possunt, quanto
magis domus haec,
quam edificavi. Sed
respice ad orationem
servi tui et ad preces
eius, domine deus
meus. Audi, domine, hymnum
et orationem, quam
servus tuus orat
coram te hodie,
ut sint oculi
tui aperti super
domum hanc nocte
et die, super
domum, de qua
dixisti:
Erit nomen meum
ibi, ut exaudias
orationem,
quam orat servus
tuus in loco
isto, ut exaudias
deprecationem
ser<N442,
f. 211ra>vi tui
et populi tui
Israel, quodcumque oraverint
in loco isto,
et exaudias in
loco habitaculi tui
in caelo, et
cum exaudieris, propitius
eris. Si peccaverit
homo in proximum
suum et habuerit
aliquod iuramentum, quo
teneatur
adstrictus,
et venerit propter
iuramentum
coram altari tuo
in domum tuam, tu
exaudies
in caelo et
facies et
iudicabis
servos tuos condemnans
impium et reddens
viam suam super
caput eius iustificansque iustum
et retribuens ei
secundum
iustitiam
suam. Si fugerit
populus tuus Israel
inimicos
suos, quia peccaturus
est tibi, et
agentes poenitentiam et
confitentes
nomini tuo venerint
et oraverint et
deprecati
te fuerint in
domo hac, exaudi
in caelo et
dimitte peccatum populi
tui Israel et
reduces eos in
terram, quam dedisti
patribus
eorum. Si clausum
fuerit caelum et
non pluerit propter
peccata eorum, et
orantes in loco
isto poenitentiam egerint
nomini tuo et
a peccatis
suis conversi fuerint
propter afflictionem suam, exaudi eos
in caelo et
dimitte peccata servorum et populi tui
Israel et ostende eis
viam bonam, per
quam ambulent, et
da pluviam super
terram tuam, quam
dedisti populo tuo
in possessionem. Fames,
si oborta fuerit
in terra, aut
pestilentia
aut corruptus aer
aut erugo, locusta, rubigo, et
afflixerit
eum et inimicus
eius portas obsidens,
omnis plaga, universa
infirmitas,
cuncta devotatio et
imprecatio,
quae acciderit omni
homini de populo
tuo Israel. Si
quis cognoverit plagam
cordis sui
et expanderit
manus suas in
domo hac, tu
ex<P9629,
f. 186rb>audias in
caelo in loco
habitationis
tuae et repropiciaberis et
facies, ut des
unicuique
secundum
omnes vias
suas, sicut videris
cor eius, quia
tu nosti cor omnium filiorum
hominum,
ut timeant te
cunctis diebus, quibus
vivunt super faciem
terrae, quam dedisti
patribus
nostris.
Insuper et alienigena, qui
non est de
populo tuo Israel,
cum venerit
de terra longinqua
propter nomen tuum,
audietur
enim <V630, f.
276rb>
nomen tuum magnum
et manus tua
fortis et brachium
tuum extentum ubique,
cum venerit
ergo et oraverit in
loco hoc, tu
exaudies
in caelo, in
firmamento
habitaculi
tui et facies
omnia, pro quibus
invocaverit
te alienigena, ut
discant universi populi
terrarum
nomen tuum, sicut
populus tuus Israel,
et probent, quia
nomen tuum invocatum
est <N442, f.
211rb>
super domum hanc,
quam aedificavi. Si
egressus
fuerit populus tuus
ad bellum contra
inimicos
suos per viam
quocumque
miseris eos,
orabunt te contra
viam civitatis, quam
elegisti,
et contra domum, quam
aedificavi
nomini tuo et
exaudies
in caelo orationem
eorum et preces
eorum, et facies
iudicium
eorum. Quod si
peccaverint
tibi, non est
enim homo, qui
non peccet, et
iratus tradideris eos
inimicis
suis et captivi
ducti fuerint in
terra inimicorum
longe vel prope
et egerint poenitentiam in
corde suo in
loco captivitatis et
conversi
deprecati
te fuerint in
captivitate
sua dicentes: Peccavimus, inique
egimus, impie
gessimus;
et reversi fuerint
ad te in
universo
corde suo et
tota anima sua
in terra
inimicorum suorum,
ad quam captivi
ducti fuerint, et
oraverint te
contra viam terrae
suae, quam dedisti
patribus
eorum, et civitatis,
quam elegisti, et
templi quod aedificavi nomini
tuo, exaudies in
caelo, in firmamento
solii tui, orationem
eorum et preces
et facies iudicium
eorum et propitiaberis populo
tuo, quia peccabit
tibi, et omnibus
iniquitatibus
eorum, quibus prevaricati sunt in
te, et dabis
misericordiam
coram eis, qui
eos captivos habuerint,
ut misereantur eis.
Populus enim tuus
est et hereditas
tua, quos eduxisti
<P9629,
f. 186va> de
terra Aegypti, de
medio fornacis ferreae,
ut sint oculi
tui aperti ad
deprecationem
servi tui et
populi tui Israel,
et exaudies eos in
universis,
pro quibus invocaverint te.
Tu enim separasti
eos tibi in
hereditatem
de universis populis
terrae, sicut locutus
es per
Moysen, servum tuum,
quando eduxisti patres
nostros de terra
Aegypti,
domine deus. Factum
est autem, cum
complesset
Salomon orans dominum orationem
et deprecationem hanc,
surrexit
de conspectu altaris
domini. Utrumque enim
genu in terra
fixerat et manus
expanderat
ad caelum.
Stetit ergo et benedixit
omni ecclesiae Israel dicens:
Benedictus
dominus,
qui dedit requiem
populo suo Israel
iuxta omnia, quae
locutus est. Non
cecidit ne unus
quidem sermo ex
omnibus bonis, quae
locutus est per
Mosen servum suum.
Sit dominus
deus noster nobiscum,
sicut fuit cum
patribus
nostris non derelinquens nos
neque proiciens, sed
inclinet
corda nostra ad
se, <N442, f.
211va>
ut ambulemus in
universis
viis eius et
custodiamus
mandata eius et
cerimonias et
iudicia quaecumque mandavit
patribus
nostris et sint
sermones
mei isti, quibusque deprecatus
sum coram domino,
appropinquantes
domino deo nostro
die ac nocte,
ut faciat iudicium
servo suo et
populo suo <V630, f.
276va>
Israel per singulos
dies, et sciant
omnes populi terrae,
quia dominus ipse
est deus et
non est ultra
absque eo. Sit
quoque cor nostrum
perfectum
cum domino deo
nostro, ut ambulemus
in decretis eius
et custodiamus mandata eius
sicut et hodie.
Igitur rex et
omnis Israel cum
eo immolabant victimas
coram domino mactavitque Salomon hostias
pacificas
quas immolavit domino,
boum XXII
milia, ovium CXX
milia, et dedicaverunt templum
domini rex et
filii Israel. In
die illa
sanctificavit
rex medium atrii, quod
erat ante domum
domini. Fecit quippe
ibi holocaustum et
sacrificium
et adipem pacificorum, quia
altare aeneum, quod
erat coram domino
minus erat et
capere non poterat
holocausta
<P9629,
f. 186vb> et
sacrificium
et adipem pacificorum. Fecit
autem Salomon
in tempore illo
festivitatem
celebrem
et omnis Israel
cum eo multitudo
magna, ab introitu
Emath usque ad rivum Aegypti
coram domino nostro
septem diebus et
septem diebus, id
est quattuordecim diebus,
et in die
octava dimisit populos.
Iudaei ergo
loca, in quibus
domino sacrificabant, divinis habebant supplicationibus consecrata, nec
in aliis quam
in domino dicatis
locis munera domino
offerebant.
Si enim Iudaei,
qui umbrae legis
deserviebant,
haec faciebant, multo
magis, quibus veritas
patefacta
est et gratia
et veritas per
dominum data
est, templa domino
aedificare
et, prout melius
possumus,
ornare eaque divinis
precibus
et sanctis unctionibus suis
cum altaribus et
vasis, vestibus quoque
et reliquis ad
divinum cultum explendum
utensilibus
devote et sollemniter sacrare,
et non in
aliis quam in
domino sacratis ab
episcopis
et non a chorepiscopis, qui
saepe prohibiti sunt,
nisi, ut praedictum
est, summa exigente
necessitate
missas celebrare nec
sacrificia
domino offerre debemus.
Et hoc si
summa necessitas agere compulerit, non
in domibus, quia
in sacris canonibus
sacrificia
in domibus offerre prohibita
sunt, sed in
tabernaculis
divinis precibus a pontificibus dicatis
et in mensis
domino sacratis et
sacra unctione a
pontificibus
delibutis
pro summa, ut
praefixum est,
necessitate
et non pro
libitu cuiusquam
et pigritia agatur.
Satius ergo est
missam non cantare
aut non audire
<N442,
f. 211vb> quam
in his locis,
ubi fieri non
oportet fore, nisi,
ut saepe dictum
est, pro summa
contingat
necessitate,
quoniam necessitas legem non
habet. Unde scriptum
est: Vide ne
offeras holocausta tua
in omni loco,
quem videris, sed
in loco, quem
elegerit
dominus deus tuus.
Et in exodo
legitur:
Vos vidistis, quia
de caelo locutus
sum vobis. Non
facietis
deos argenteos <P9629, f.
187ra>
nec deos aureos
facietis
vobis. Altare de
terra facietis mibi,
et offeretis super
eo holocausta
et pacifica vestra.
Oves vestras et boves
in omni loco,
in quo memoria
fuerit nominis mei.
Et sicut non
alii quam
sacrati domino sacerdotes
debent missas cantare
nec sacrificia super
altare <V630, f.
276vb>
offerre,
sic nec
in aliis
quam in praefatis
domino sacratis locis
missas cantare aut
sacrificia
offerre licet.
Si autem, ut
legitur in concilio
Laodicense
cap. XXVI, quod
hi, qui non
sunt ab episcopis
ordinati,
tam in ecclesiis
quam in domibus
exorcizare
non possunt, multo
magis maioris gradus
ministeria,
nisi ab eis, qui
ad eos gradus
sunt sacrati, quibus
fungi debent, officia agi
debent vel sacrificia
offerri licet.
Quod autem, ut
paulo superius praelibatum est,
oblationes
in domibus offerri
non debent, in
eodem concilio cap. LVIIII prohibitum
habetur ita:
Non oportet in
domibus oblationes celebrari
ab episcopis vel
presbyteris.
Sollemnitates
vero dedicationum ecclesiarum et
sacerdotum
per singulos annos sollemniter sunt
celebrandae
ipso domino exemplo
dante, qui ad
festum dedicationis templi
omnibus id faciendum
dans formam cum
reliquis
populis eandem festivitatem celebraturus venit,
sicut scriptum est:
Facta sunt encenia
Hierosolimis
et hiems erat.
Et ambulabat Iesus
in templo, in
porticu Salomonis. Quod
autem octo dierum
sint encenia celebranda, in
libro regum peracta
dedicatione
templi repperietis.
De ecclesiarum vero
consecratione,
quoties dubitatur et
nec certa scriptura
nec certi testes
exsistunt,
a quibus consecratio sciatur,
absque ulla dubitatione scitote
eas esse sacrandas, ne
talis trepidatio faciat
deteriorem rationem,
quoniam non monstratur
esse iteratum, quod
nescitur
factum.
His, fratres, testimoniis scripturarum apostolica
auctoritate consultis
vestris breviter respondisse sufficiat.
Vos tamen praevidendum est
et omnibus praedicandum, ut
illicita
non agantur et
domini praecepta in
omnibus conserventur et
fideliter
peragantur.
Rogamus autem vos,
fratres,
et dicta apostoli
re<P9629,
f. 187rb>plicamus: Corripite
inquietos,
consolamini
pusillanimes,
suscipite
infirmos,
patientes
estote ad omnes.
<N442,
f. 212ra> Videte,
ne quis malum
pro malo alicui
reddat, sed semper,
quod bonum est,
sectamini
in invicem
et in omnes.
Semper gaudete, sine
intermissione
orate, in omnibus
gratias agite. Haec
est enim
voluntas
dei in Christo
Iesu et in
omnibus nobis. Spiritum
nolite exstinguere; prophetias
nolite spernere. Omnia
autem probate, quod
bonum est tenete.
Ab omni specie
mala abstinete vos.
Ipse autem
deus pacis sanctificet vos
per omnia, ut
integer spiritus vester
et anima et
corpus sine querela
in adventu domini
nostri Iesu Christi
servetur.
Data Kalendas
Martii Lampadio et
Oresti vv. cc.
conss.
P9629, f.
187rb; V630, f.
276vb; N442, f.
212ra
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 23.7.2005
|