Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Felix IV. an Sabina
P9629,
f. 187rb; V630,
f. 276vb; N442,
f. 212ra
CUIUS SUPRA
SABINAE NOBILISSIMAE SCRIPTA
EXHORTATORIA.
Singulare membram
ecclesiae
tuae religionis amplitudinem exsistere
et a nobis
reverentissime
coli satis est
omnibus manifestum. In
ipso enim apice
nobilitatis
multo nobiliorem ecclesiae
devotionem
inpendis
et magis laeta
Christi agnitione praeceptis
eius obtemperas et
in fide potius
exultas quam
tanti generis flore
iactaris.
Summae virtutis est
vicisse gloriam <V630, f.
277ra>
carnis et magne
est Christi gratia nobilitatem moribus
superasse,
domina filia merito
inlustris.
Certa igitur exsistens,
dilectissima,
vitae huius quaecumque
sunt spatia aeternis
divinisque officiis illustrare
contende,
ut, qui insignem te
prestitit,
reddat sibi per
saecula clariorem. Quapropter
tuam hortamur dilectionem, ut
bonum, quod coepisti,
semper implere non
differas,
quia non laudatur
initium,
sed finis. Sapientiam
etiam te
hortamur
diligere
et scrutari, ut
rationabiliter
et sapienter disponas
et iudices ea,
quae tibi commissa
sunt, dicente domino
per prophetam: Erudimini, qui
iudicatis terram.
Time
ergo deum et
mandata eius serva
et dilige eum
totis visceribus et
proximum
tuum sicut teipsum.
Deus altissimus
creavit sapientiam in
spiritu sancto et
vidit et dinumeravit et
mensus est et
effudit <P9629, f.
187va>
illam super omnia
opera sua et
super omnem carnem
secundum
datum suum praebuit
illam diligentibus se.
Timor domini gloria et
gloriatio
et laetitia et
corona exultationis. Timor
domini delectabit cor
et dabit laetitiam
et gaudium in
longitudine dierum. Timenti dominum
bene erit in
extremis,
et in die
defunctionis suae
benedicetur. Dilectio
dei honorabilis sapientia,
quibus autem apparuerit
in visu, diligunt
eam in visione
et in agnitione
magnalium
suorum. Initium sapientiae
timor domini et
cum fidelibus in
vulva concreatus est
et cum electis
feminis graditur et
cum iustis et
fidelibus
agnoscitur.
Timor domini scientiae religiositas. Religiositas custodiet
et iustificabit cor,
iucunditatem atque
gaudium dabit. Timenti
dominum bene erit
et in diebus
consummationis
illius benedicetur. Plenitudo
sapientiae
est timere deum
et plenitudo a
fructibus
illius. Omnem domum
illius implebit a
generationibus
et receptacula a
thesauris
illius. Corona sapientiae
timor domini, replens
pacem et salutis
fructum.
Et vidit et
dinumeravit eam.
Utraque autem sunt
dona dei. Scientiam
et intellectum prudentiae
sapientia compateretur et
gloriam tenentium se
exaltat.
Radix sapientiae est
timere deum. Rami
enim illius longaevi.
In thesauris sapientiae
intellectus
et scientiae religiositas, exsecratio
autem peccatoribus sapientia.
Timor domini expellit
peccatum.
Nam, qui sine
timore est, non
poterit iustificari. Iracundia enim
animositas illius,
subversio
illius est. Usque
in tempus sustinebit
patiens et postea
redditio
iucunditatis.
Bonus sensus usque
ad tempus abscondet
verba illius,
et labia multorum
enarrabunt
sensum illius. In
thesauris
sapientiae
significatio disciplinae, exsecratio
autem peccatori cultura
dei. Fili, concupiscens sapientiam
serva iustitiam
et deus praebebit
illam tibi. Sapientia
enim et
disciplina
timor domini et, quod
beneplacitum
est illi, fides
et mansuetudo, et
adimplebit
thesauros
illius. Contumax non
sis et incredibilis timo<P9629, f.
187vb>ri
domini, <V630, f.
277rb>
et ne accesseris
ad illum duplici
corde. Ne
fueris hypocrita in
conspectu
hominum et
non scandalizeris labiis
tuis. Attende in
illis, ne forte
cadas et ponas
scandalum
animae tuae et
adducas inhonorationem <N442, f.
212rb>
tibi et revelet
deus absconsa tua.
Pro fide
et iustitia ac
pro salute animae
certare semper
et pro adiutorio
fratrum viriliter age,
ut a domino
recipias
remunerationem.
Scriptum est
enim: Fili, conserva
tempus et devita
a malo. Pro
anima tua non
confundaris
dicere verum. Est
enim confusio adducens
peccatum, et
est confusio adducens
gloriam et
gratiam.
Ne accipias faciem
adversus
faciem tuam nec
adversus
animam tuam mendacium.
Non reverearis proximum
tuum in casu
suo nec retineas
verbum in tempore
salutis.
Non abscondas sapientiam
tuam in decore
eius. In lingua
enim agnoscitur sapientia
et sensus et
scientia
et doctrina in
verbis veritatis, et
firmamentum
in operibus iustitiae.
Non contradicas veritati
ullo modo
et de mendacio
ineruditionis tuae confundere. Non
confundaris
confiteri
peccata tua,
et ne subicias
te homini pro
peccato.
Noli resistere contra
faciem potentis nec
coneris contra ictum
fluvii. Pro iustitia
agonizare
pro anima tua
et usque ad
mortem certa pro
iustitia
et deus expugnabit
pro te inimicos
tuos. Noli citatus
esse in lingua
tua et inutilis
et remissus in
operibus
tuis. Noli esse
sicut leo in
domo tua avertens
domesticos
tuos et opprimens
subiectos
tibi. Non sit
porrecta manus
tua ad
accipiendum
et ad dandum
collecta.
His
fulta scripturarum auctoritatibus semper
sta recta et
a via veritatis,
ne avertaris, ut
gratiam dei acquiras
et bonorum hominum
amicitia
fruaris tantoque tua
facilius
ab amore huius
saeculi mens exeat,
quanto et impellitur, dum
vocatur.
Nam nos
et praesentes vos
videre cupimus et
absentibus
colloqui
saltem per epistolam
desideramus.
Unde et optamus,
ut vos beatus
Petrus apostolorum princeps
ad sua limina
feliciter perducat,
quatenus
in omnipotentis gratia perfrui
vestra praesentia mereamur.
<P9629,
f. 188ra> Data
XII Kalend. Novemb.
Lampado et
Oresti vv.
cc. conss.
P9629,
f. 188ra; V630,
f. 277rb; N442,
f. 212rb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 23.7.2005
|