Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Bonifacius II. an Bischof Eulalius
P9629,
f. 188ra; V630,
f. 277rb; N442,
f. 212rb
INCIPIT
EPISTOLA
BONEFATII PAPAE
EULALIO EPISCOPO
DIRECTA DE RECONCILIATIONE CARTAGINENSIS ECCLESIAE
ET AFRORUM EPISCOPIS.
Bonifacius episcopus
Eulalio coepiscopo salutem.
Olim et ab
initio tantam percepimus a
beato Petro
apostolorum
principe
fiduciam,
ut habeamus auctoritatem universali
ecclesiae
auxiliante
domino subvenire et,
quicquid
nocivum est, auctoritate apostolica
corrigere
et emendare. Ad
hoc enim <V630, f.
277va>
divinae dispositionis provisio
gradus et diversos constituit
ordines esse distinctos, ut,
dum reverentiam minores potioribus exhiberent
et potiores minoribus
dilectionem
inpenderent,
<N442,
f. 212va> una
concordia fieret
ex diversitate contexio et
recte officiorum generetur
administratio
singulorum,
neque universitas alia
poterat ratione subsistere, nisi
huiusmodi
magnus eam differentiae ordo
servaret.
Quia vero creatura
in una eademque
aequalitate
gubernari
vel vivere non
potest, caelestium militiarum exempla nos
instruit,
quia, dum sint
angeli, sint archangeli, liquet, quia
non aequales sunt,
sed in potestate
et ordine, sicut
nostis, differt alter
ab altero. Si
ergo inter hos,
qui sine peccato
sunt, ista constat esse
distinctio,
quis hominum abnuat
huic se
libenter
dispositioni submittere? Hinc enim
pax et caritas
mutua se vice
conplectuntur
et manet firma
concordia
in alterna et
deo placita dilectione
sinceritas.
Quia igitur unumquodque tunc
salubriter
completur
officium, cum
fuerit unus, ad
quem possit recurri
praepositus,
vota nostra caritatem
tuam latere nolumus,
ne qui particeps
fuit sollicitudinis, gaudiorum
fructu redderetur extorris.
Et ideo Cartaginensem ecclesiam ad
communionem <P9629, f.
188rb>
nostram redisse domino
propitiante
tradentibus
significamus
alloquiis
et mandatorum, quae
legatis nostris dedimus,
in omnibus seriem
fuisse completam. De qua
parte, ut ad
dilectionem
tuam plenius perfecte
gaudium perveniret, libellum Eulalii
fratris et consacerdotis nostri,
Cartaginensis
episcopi
et Iustini clementissimi principis
orientis
sacrarum
litterarum
exemplaria
pariter credimus destinanda
indicantes
nihilominus
per orientis partes
plurimos
episcopos
sic fecisse.
Superest,
ut a nobis
conpetentibus
precibus
divinitas
exorata concedat, quatenus
de aliarum quoque
ecclesiarum
redintegratione
gratulemur.
Ea vero, quae
significare
curabimus, in
eorum sacerdotum, qui
fraternitati tuae
vicini sunt, curabis
perferre
notitiam,
ut et ipsi
de effectu tantae
rei gratias nobiscum caelestis
misericordiae
beneficiis
referre non cessent.
Aurelius
enim perfecte Cartaginensis ecclesiae
olim episcopus cum
collegis
suis instigante diabolo
superbire
temporibus praedecessorum nostrorum
Bonifacii atque Caelestini
contra Romanam ecclesiam coepit,
sed videns se
modo peccatis Aurelii
Eulalius
a Romanae ecclesiae
communione segregatum, humilians
recognovit
se pacem et
communionem
Romanae ecclesiae petens
subscribendo
una<V630,
f. 277vb> cum
collegis
suis damnavit apostolica
auctoritate
omnes scripturas, quae
adversus Romanae
ecclesiae
privilegia
facta quocumque ingenio
fuere.
Exemplar
precum eius et
Iustini praedicti principis.
<N442,
f. 212vb> Prima
salus est, rectae
fidei regulam custodire
et a constitutis patrum
nullatenus
deviare,
et quia non
potest domini nostri
Iesu Christi praetermitti sententia
dicentis:
Tu es Petrus,
et super hanc
petram aedificabo ecclesiam
meam. Et haec,
quae dicta sunt,
rerum probantur effectibus, quia
in sede apostolica
extra maculam semper
est catholica servata
religio.
De qua spe
et fide separari
minime <P9629, f.
188va>cupientes
et patrum sequentes
constituta,
anathematizamus
omnes, qui contra
sanctam Romanam apostolicam ecclesiam superbiendo suas
erigunt cervices, sequentes
in omnibus apostolicam sedem
et praedicantes eius
omnia constituta, et
per omnia spero,
ut in una
communione
vobiscum,
quam sedes apostolica
praedicat,
esse merear, in
qua est integra
et verae christianae religionis et
perfecta
soliditas, promittens
sequestratos
a communione ecclesiae
catholicae,
id est non
consentientes
sedis apostolicae, eorum
nomina inter sacra
non recitanda esse
ministeria. Quod
si in aliqua
professione
mea deviare temptavero, his, quos
damnavi complicem mea
sententia
esse profiteor, hanc
autem professionem meam
ego manu mea
subscripsi,
et Bonefacio sancto
et venerabili papae
urbis Romanae direxi,
damnans et
antecessores
et successores meos,
et omnes, quales sanctae
Romanae et apostolicae ecclesiae
privilegia
cassare nituntur.
Hinc enim
supernae
misericordiae
documentum
perdocetur,
quando et mundani
principes
causas fidei cum
reipublicae ordinatione coniungunt
et ecclesiarum praesules,
quod ad dispensationem suam
pertinet
officii memores exsequuntur. Talibus
enim indigebat post
discordiae
procellas
religio christiana rectoribus, qui
compressis
provida dispensatione turbinibus
diu peregrinatam pacem
depulsa tempestate reducerent, ut
in futura post
saecula ad propositi
sui exempla tendentes
sibi adscribendum indubitanter ostenderent, quicquid
domino placitum posteris
pro sua imitatione
fecissent. Benedicamus dominum,
fratres carissimi, nostris
hoc diebus fuisse
concessum, et
totis orationum et
curarum viribus adnitamur
ut, quae dei
opere bene coepta sunt,
ipso adiuvante per
omnia <P9629, f.
188vb>
compleantur.
Sperandum
enim est, ut
ad compagem corporis
sui reliqua, quae
adhuc dei vasa
sunt, membra festinent
et a potioribus
minora non discrepent. Ad
quod cum me
dilectio
tua christianae studio
caritatis
hortatur,
debet, quod invitat, sequi,
et quod amandum
suadet, amplecti. Similem
enim iam fidei
curam gerentes per
religiosam
patientiam,
par etiam praemium
de boni operis
speramus
affectu.
Neque enim difficultatibus est
cedendum. Non
enim fatigatur asperis
fides nec ad
caelorum
ardua <N442, f.
213ra>
per proclive contenditur, nec
remunerationem
citra laboris exercitium
quis meretur. Unde,
ne fa<V630, f.
278ra>cientes
bona deficiamus, specialiter admonemus etiam
testante psalmista:
Beati, qui custodiunt
iudicium
et faciunt iustitiam
in omni tempore,
quia non initium
laboris remunerationem praemii
consuevit
invenire,
sed terminus. Ergo
studium sollicitudinis assumentes, quibus
est una in
communione
societas
et credulitas, quemadmodum de
unitate sedis apostolicae et
Constantinopolitanae ecclesiae
pariter exultemus in
domino, ita de
reliquorum quoque
sicut affectione admones,
redintegratione
laetemur,
et curemus primum,
ut fidem integritatemque nostram
inmaculatam
ab omni contagione servemus:
Nosti enim, frater
karissime
ac sanctissime, quia ecclesiae tuae
servant vincula concordiam, quae
nos ab hereticorum tueantur insidiis,
per quam etiam
canonum custoditur auctoritas. His
in robore suo
omni circumspectione servatis
remedia sperantibus conservantur. Habet
enim ecclesiasticarum ordo
regularum
et ipsius forma
iustitiae,
<P9629,
f. 189ra> ut
medicina
rationabilis
benigne et fideliter
sperantibus
non negetur, nec
quisquam ita
est ab humanitate
discretus,
quem non a
rigore districtionis inclinet
cauta simplicitas. Sed
ut caute
hoc ceterasque querelas
aut errores alicuius
aevi valeas expedire,
dilectissime
frater, personam meam
te in hoc
oporteat induere
scientem
in huiusmodi causis,
sicut praedictum est,
quid cavendum sit
et ita omnia
praevidendum,
ut te non
ambigas rationem dispensationis huius
deo esse reddendam, ita
tamen, ut eos,
qui vobis fuerunt
communione
sociati, vel
per vos sedi
apostolicae
vestra nobis scripta
declarent, quibus
etiam et, quae continentiam libellorum
obtulerint,
inseratur.
Sic quoque humilitatem debemus
tenere in mente,
ut tamen ordinis
nostri dignitatem servemus
in honore, quatenus
in nobis nec
humilitas
timida nec ratio
sit superba.
Omnipotens
deus, karissime, sua
te protectione custodiat
atque ad caelestis
remunerationem
patriae multiplici animarum
fructu perducat. Deus
te incolumem
custodiat,
reverentissime
frater. Amen.
Data
VII Kalend.
Octobris
Valentino II
et Horesto vv.
cc conss. EXPLICIT.
P9629,
f. 189ra; V630,
f. 278ra; N442,
f. 213ra
invetet, interlineat vel
vitat korr. aus
vel
vitet
P9629; invitet N442
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 24.7.2005
|