Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Iohannes II. an Bischof Valerius
P9629,
f. 189ra; V630,
f. 278ra; N442,
f. 213ra
INCIPIUNT DECRETA IOHANNIS
PAPAE.
Reverentissimo
fratri Valerio episcopo
Iohannes.
Scripta
tuae sanctitatis suscipiens
plena ea fidei
regula, qua plurimum polles
inveni et deo gratias retuli,
quod anima et
corpore te bene
vigere didici. Sane
ea, quae significasti quosdam
dicere, quod non
sit filius aequalis
patri et quod
in evangelio scriptum
sit: Pater maior
me est, scias
non recte intellegere tales
fidei regulas nec
rectam fidem penes
se habere. Paulus
quippe apostolus
non secundum deitatis
naturam Christum creatum
insinuat,
sed secundum humanae
naturae substantiam eundem
creatum adfir<V630, f.
278rb>mat
ipso Ephesiis conscribente: <N442, f.
213rb>
Renovamini,
inquit, spiritu mentis
vestrae et induite
novum hominem, qui
secundum
<P9629,
f. 189rb> deum
creatus est in
iustitia
et veritate sanctitatis. Et
ad Hebraeos: In
eo enim,
in quo
passus est ille,
temptatus est,
nam potens est
his, qui
temptantur, auxiliari.
Unde sanctae vocationis
particeps semper
caelestis
considerate apostolum
et pontificem confessionis nostrae
Iesum fidelem exsistentem,
qui creavit
eum. Et ad
Colossenses:
Nunc autem deponite
et vos universa:
iram, indignationem, maliciam,
blasphemiam,
turpiaque ex
ore vestro non
procedant.
Nolite mentiri invicem,
expoliantes vos
veterem hominem cum
actibus suis et
induentes novum
cum eo, qui renovatur
in agnitionem secundum
imaginem
eius, qui creavit
eum. Numquid
is, qui universam
creaturam
visibilia
et invisibilia propria potestatis
virtute procreavit ac
fecit, seipsum
antea vel
postmodum,
quod dicere
nefas est, creavit
vel facere potuit?
Filius minor est
patre in assumpti
hominis forma, aequalis
vero patri est
in deitatis naturae
substantia eodem
protestante:
Ego et pater
unum sumus.
Et iterum:
Qui me videt,
videt et patrem.
Et iterum: Qui
me odit, et
patrem meum odit.
Et iterum: Ut
omnes honorificent filium,
sicut honorificant patrem.
Et iterum: Ut
sint in nobis unum,
sicut et nos
sumus unum. Tu
in me et
ego in eis.
Et iterum: Omnia
mea tua
sunt. Et iterum:
Ego in patre
et pater in
me. Et iterum:
Pater in me
manens facit opera
haec. Et Iohannes evangelista ait:
In principio erat
verbum et verbum
erat apud deum,
et deus erat
verbum. Et iterum
ipse ad Parthos:
Tres sunt, inquit,
qui testimonium perhibent
in terra: aqua,
sanguis et caro.
Tres in
nobis sunt et
tres, qui
testimonium
perhibent
in caelo, pater,
verbum et spiritus.
Et hi tres
unum sunt. Nos
itaque in natura
deitatis,
quia unum sunt
pater et filius,
nec patrem credimus
aliquo tempore praecessisse, vel
maior sit filio
nec filium postea
natum esse, ut
deitati patris minoretur.
Si aequalis patri
filius non est,
cur ita de
illo Iohannes evangelista testatus
est: <P9629, f.
189va>
Propterea,
inquit, persequebantur Iudaei
Iesum et quaerebant
eum occidere, quia
non solum solvebat
sabbatum,
sed et patrem
suum dicebat deum, aequalem
se faciens deo.
Et Paulus apostolus:
Hoc sentite in
vobis, inquit, quod in
Christo Iesu, qui,
cum in forma
dei esset constitutus, non
rapinam arbitratus
est esse se
aequalem
deo, sed semetipsum
exinanivit formam
servi accipiens. Et
in Salomone: Qui
genuit me, requievit
in tabernaculo meo.
Et Isaia: Sicut
est ab initio, ita
usque in saeculum,
neque adiectum est
ei, neque minuitur illi.
<V630,
f. 278va> Ipse
est dominus creaturae
suae, qui nihil
eguit ab aliquo.
Et in psalmo
LXXII: Quid enim
<N442,
f. 213va> mihi
est in caelo,
et ad te,
quid volui
super terram. Haec
omnia filium non
inferiorem
natura demonstrant, sed
aequalitatem
deitatis
annuntiant,
quoniam,
qui utraque locutus
est, verum dixit,
quia veritas mentiri
non potuit. Taliter,
frater karissime, semper
age, ceterosque omnes
agere mone, ut
abolito hoc, qui
natus videbatur, errore,
in laudem et
gloriam dei per
totum mundum una
fides sit
et una eademque
confessio,
et in nomine
Iesu omne genu
flectatur,
caelestium,
terrestrium
et infernorum, et
omnis lingua confiteatur, quia
dominus Iesus
Christus
in gloria est
dei patris.
Data
pridie Nonas
Augusti Iustiano et
Atalarico
vv. cc. conss.
P9629, f.
189va; V630, f.
278va; N442, f.
213va
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 24.7.2005
|