Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Agapitus an Bischof Antemius von Konstantinopel
P9629,
f. 189va; V630,
f. 278va; N442,
f. 213va
INCIPIT EPISTOLA
AGAPITI PAPAE ANTEMIO
CONSTANTINOPOLITANO EPISCOPO
DIRECTA DE
DUABUS NATURIS IN
UNO CHRISTO.
Agapitus episcopus
Anthemio
episcopo
salutem.
Multo
gaudio essem repletus,
si te talem
circa ecclesiae pacem
et gloriosissimi imperatoris atque
populi doctrinam repperissem, qualem
te in primordio
esse audivi. Sed
nunc, quia
didicimus
a reverentissimis fratribus
te contra statuta
patrum imperatorem et
reliquos
populos docere ita,
ut negata humanae
carnis atque animae
veritate
tantum dominum nostrum
Iesum Christum unius
assereres esse
naturae,
tamquam verbi deitas
ipsa se in
carnem animamque verterit, tamquam
concipi, nasci,
nutriri et
crescere,
crucifigi
ac mori, sepe<P9629, f.
189vb>liri
ac resurgere et
ascendere
in caelum, sedere
ad dexteram patris,
venire ad iudicandos
vivos et mortuos,
divinae tantum voluntatis
fuerit, quae nihil
horum in se
sine carnis recipit
veritate,
quam natura
unita naturae patris
natura est spiritus
sancti simulque impassibilis simulque
incommutabilis
sempiternae
trinitatis
indivisa
unitas et unius
voluntatis
aequalitas.
Unde si aliquis
malae voluntatis homo
aut infidelis quisque
desciscit, ne
convincatur
deitatem
passibilem
sentire atque mortalem
et tamen verbi
incarnati,
id est verbi
et carnis, unam
ausus fuerit pronuntiare naturam,
manifeste
in apertam et
deo odibilem transit
insaniam,
qui mediatorem <N442, f.
213vb>
dei et hominum
hominem Iesum Christum
simulatorie
credit omnia egisse,
nec verum in
ipso corpus, sed
fantasma
ei corporis speciem
oculis apparuisse cernentium. Quae
impietatis
mendacia,
quoniam olim fides
catholica
detestatur,
et aliorum assertionum sacrilegia in cordibus
per totum mundum
beatorum
patrum dudum sunt
damnata sententiis, non
dubium, <V630, f.
278vb>
eam nos fidem
praedicare
atque defendere, quam
sancti apostoli docuerunt
et hactenus eorum
suorumque
successorum
sequens sancta haec
Romana et apostolica
ecclesia
doctrinam
tenuit ac tenet,
docuit et docet..
Si quidam enim
ita sunt obcaecati
et a lumine
veritatis
alieni, ut verbi
dei a tempore
incarnationis
denegent
veritatem,
ostendant,
in quo sibi
christianum
nomen usurpent et
cum evangelio veritatis
aequa ratione concordent, si
per virginis partum
aut caro sine
deitate aut deitas
est orta sine
carne. Sicut enim
negari non
potest evangelista dicente,
quod verbum caro
factum est et
habitavit in
nobis, ita negari
non potest beato
apostolo Paulo praedicante, quod
dominus erat
in Christo mundum
reconcilians
sibi. Quae autem
reconciliatio
esse posset, qua humano
generi repropiciaretur deus,
si hominis causam
mediator
dei hominumque non
susciperet?
Qua vero ratione
<P9629,
f. 190ra> veritatem
mediatoris
implet, nisi
qui in
forma dei aequalis
est patri, in
forma servi particeps
esset et nostri,
ut mortis vinculum
unius praevaricatione contractum
unius morte, qui
solus morti nihil
debuit, solveretur? Effusio
enim iusti sanguinis
Christi tam fuit
dives ad pretium,
ut si universitas captivorum in
redemptorem
suum crederet, nullo diaboli
vinculo retineret, quoniam,
sicut apostolus ait:
Ubi abundavit peccatum,
superabundavit
et gratia. Et
cum sub peccati
praeiudicio
nati potestatem acceperint ad
iustitiam
renascendi,
validius
factum est
donum libertatis quam
debitum servitutis. Quam
itaque sibi
in huius sacramenti
praesidio
spem relinquunt, qui
in salvatore nostro
negant humani corporis
veritatem?
Dicant, quo sacrificio
reconciliati,
dicant, quo sanguine
sunt redempti? Quis est,
ut apostolus ait,
qui tradidit semetipsum
pro nobis oblationem
et hostiam deo
in odorem suavitatis? Aut
quod umquam sacrificium sacratius
fuit quam, quod
verus et aeternus
pontifex
altari crucis per
immolationem
suae carnis inposuit?
In conspectu domini
pretiosa iustorum
mors fuit,
nullius tamen insontis
occisio redemptio fuit
mundi.. Acceperunt iusti,
non dederunt coronas.
De fortitudine fidelium
exempla nata sunt
patientiae,
non dona iustitiae.
Singulares
quippe in singulis
mortes fuerunt, nec
alterius
quisquam
debitum suo fine
<N442,
f. 214ra> persolvit,
cum filius hominis,
unus solus dominus
noster Iesus Christus,
qui vere
erat agnus inmaculatus, exstiterit, in
quo omnes crucifixi,
omnes mortui, omnes
sepulti,
omnes sunt etiam
suscitati,
de quibus ipse
dicebat:
Cum exaltatus fuero
a terra, omnia traham
ad meipsum. Fides
enim iustificans impios
et creans iustos
ad humanitatis retracta
participium,
in illo <P9629, f.
190rb>
acquirit
salutem,
in quo
solus homo se invenit
innocentem,
liberum habens per
gratiam dei de
eius potentia gloriari,
qui contra hostem
humani generis <V630, f.
279ra>
in carnis nostrae
humilitate
congressus
his victoriam suam
tribuit,
in quorum corpore
triumphavit.
Licet ergo in
uno domino Iesu
Christo vero dei
atque hominis filio
verbi et carnis
una persona sit,
quae inseparabiliter atque
indivise
communes
habeat actiones,
intellegendae
tamen sunt
ipsorum operum
qualitates,
et sic verae
fidei contemplatione cernendum
est, ad quae
provehatur
humilitas
carnis, et ad
que inclinetur altitudo
deitatis;
quid sit, quod
caro sine verbo
non agit, et
quid sit, quod
verbum sine carne
non efficit. Sine
verbi enim potentia
nec conciperet virgo
nec pareret, et
sine veritate carnis
obvoluta pannis
infantia
non iaceret. Sine
verbi potentia
non adorarent magi
puerum stella indice
declaratum,
sine veritate carnis
non iuberetur transferri
in Aegyptum puer
et ab Herodis
persecutione
subduci.
Sine verbi
potentia
non diceret vox
patris missa de
celo: Hic est
filius meus dilectus,
in quo mihi
bene complacui, ipsum
audite. Et
sine veritate carnis
non protestaretur Iohannes:
Ecce agnus dei,
ecce, qui tollit
peccata mundi. Sine
verbi potentia non
fieret redintegratio debilium
et vivificatio mortuorum.
Et sine veritate
carnis nec cibus ieiuno nec somnus esset
necessarius
fatigato.
Postremo
sine verbi potentia
non se dominus
patri profiteretur aequalem.
Et sine veritate
carnis non diceret
patrem se esse
maiorem,
cum catholica fides
utrumque suscipiat,
utrumque defendat, que
secundum
confessionem
beati apostoli Petri
unum Christum
dei vivi filium
et hominem credit et
verbum. Christus vero
deus noster ita
inter deum et
homines mediator
apparuit, <P9629, f.
190va>
ut in unitate
personae
copulans
utramque
naturam et solita
sublimaret insolitis
et insolita solitis
temperaret.
Quid igitur? Cum
Christus
sit deus
et homo, loquitur
homo et calumniaris deo?
Ille in
se naturam commendat
humanam, in
illo audes deformare
divinam?
Gemina est
ergo substantia Christi,
divina scilicet, qua aequalis est
patri, humana vero,
qua minor est
patre, utrumque autem
simul non duo,
sed unus est
Christus,
ne sit quaternitas, non trinitas
deus. Sicut enim
unus est homo
in anima rationali
et caro, sic
unus est Christus
deus et homo,
ac per hoc
Christus
deus anima rationabilis et
caro. Christum in
his omnibus, Christum
in singulis
confitemur.
Deus
te convertat <N442, f.
214rb>
in bonum, frater,
et rectam fidei
normam te in
omnibus tenere et
docere concedat. Amen.
Data
Kal. Mai. Iustiniano
IIII et Deodato
vv. cc. conss.
EXPLICIT.
P9629,
f. 190va; V630,
f. 279ra; N442,
f. 214rb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 24.7.2005
|