Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Vigilius an Bischof Euterus
P9629, f. 191ra; V630, f. 279va; N442, f.
214vb; W411, f.
305r; V1341, f. 182va
INCIPIT EPISTOLA DECRETALIS VIGILII PAPAE AD EUTERUM EPISCOPUM.
<P9629, f. 191rb> I De
Priscillianistis, qui ab
esu carnium se subtrahunt.
II De trina mersione.
III De his, qui ab Arrianis iterum baptizantur.
IIII De ecclesiarum restauratione in fabricis
vel
dedicatione, quid sit observandum.
V De paschae festivitate et precum ordine
ac missarum sollemnitate.
VI Quod in nomine trinitatis debeat baptizari.
VII Quod beati apostoli Petri Romanae scilicet
ecclesiae
sedes sacerdotalis mater sit dignitatis atque ecclesiasticae magistra rationis.
<V630, f. 279vb> Dilectissimo
fratri Eutero Vigilius.
Directas ad nos tuae ca<V1341, f.
182vb>ritatis
epistolas plenas catholicae inquisitionis sollicitudine gratanter accepimus benedicentes dei nostri clementiam, quia tales extremis mundi partibus dignatur suis ovibus
providere
pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus abundare et ab iniqui lupi rapacitate servari, ut insidias nequeant eius subreptionis incurrere. Unde certum est, quia promissae vos
<N442, f.
215ra> beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis caelestium
perfectio
doctrinarum tam votiva suscitatione perquiritur. Scriptum est enim: Beati, qui perscrutantur testimonia eius, in toto
corde
exquirunt eum. Hoc igitur, frater carissime, praepositum tuae consultationis tota mente tractantes de te quoque provenire
confidimus, qui regulam catholicae fidei hisdem studes tenere vestigiis, quibus eam in apostolica sede cognoscis esse fundatam. Et quamvis sonus eorum toto
orbe diffusus
et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa dilectionis tuae corda Christo
probaverunt esse fidelia, tamen si quid ex his in ecclesia, quae tuae gubernationi deo auxiliante commissa est, necdum <W411, f. 305v> plena luce claruerit, ad eundem fontem, de quo illa salutaris manarat lympha, recurritis, id est, quod debita caritate sumus amplexi, quia fiducialiter de his, unde
apud eos
observantiam esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione firmari. Quapropter dilectionem tuam in domino salutantes de
singulis, quid iuxta catholicam disciplinam teneat apostolicae
sedis
auctoritas, subiectis aliquibus etiam sanctorum capitulis regularum, te credidimus instruendum.
Ac primum de his, quos Priscillianae heresis indicasti vitiis
inquinari sancto et convenienti religioni catholicae eos detestatione iudicas arguendos, qui ita se
sub
abstinentiae simulatae praetextu ab escis videntur carnium submovere, ut hoc exsecrationis potius <P9629, f. 191va> animo
quam devotionis probentur efficere. In qua re, quia
nefandissimis
Manichaeis esse consimiles approbantur, iuste patrum venerabilium constitutis ab hac superstitione sub anathematis sunt interminatione prohibiti, quando aliquid ciborum contagione carnium
credunt esse pollutum, quia his omnibus, quae ad humanum victum misericordia divina concessit, nihil a catholicis esse iudicatur immundum. Sic enim Titum doctor gentium Paulus monet apostolus dicens: Omnia
munda
mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta
sunt eorum
et mens et conscientia, deum confitentur se nosse, factis autem negant, abominabiles et increduli et ad omne opus bonum reprobi. Similiter et alio in loco ad Timotheum de huiusmodi cavendis
erroribus
<V630, f. 280ra> praedicavit dicens: <V1341, f.
183ra> In
novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam prohibentes nubere et abstinentes a cibis, quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui
cognoverunt
veritatem, quia omnis creatura dei bona et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Haec
igitur
sequentia patrum venerabilium constituta, specialiter eos censuerunt esse damnandos,
qui cum
carnibus abstinerent, ea quoque credebant esse vitanda, quae carnibus fuisse videbantur admixta. Nam et
ipse dominus
noster Iesus Christus ita praemonuit dicens: <N442, f.
215rb>
Non, quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quae procedunt de ore, haec sunt, quae coinquinant. Quapropter nec abstinentiam deo placitam reprobamus, nec eos, qui
exsecrantur domini
creaturam in nostra societate recipimus.
DE RENASCENTIUM TRINA MERSIONE.
II De baptismo quoque sollemniter adimplendo
similiter, quid apostolica vel sanxerit vel conservet auctoritas, in subiectis tua caritas evidenter agnoscet. Illud autem novelli esse iudicamus erroris,
quod, cum in fine psalmorum ab omnibus catholicis ex
more dicatur:
Gloria patri et filio et spiritui sancto, aliqui, sicut indicas,
subducta una syllaba coniunctiva perfectum <W411, f.
306r>
conantur minuere vocabulum trinitatis dicendo: Gloria
pa<P9629, f. 191vb>tri et filio spiritui sancto. Quamvis ergo ipsa nos ratio
evidenter
edoceat, quia subducta una syllaba personam filii et spiritus sancti unam quodammodo esse designent , tamen ad errorem talium convincendum
sufficit, ut, quod
dominus Iesus Christus designans in invocatione trinitatis credentium
debere baptisma celebrari dixit: Ite, docete omnes gentes baptizantes
eos in
nomine patris et filii et spiritus sancti. Ergo cum non dixerit: In nomine patris et filii spiritus sancti, sed aequalibus distinctionibus, patrem et filium et spiritum sanctum iusserit
nominari,
constat illos omnino a doctrina dominica deviare, qui aliquid huic voluerint confessioni derogare. Qui, si in errore permanserint, socii in nobis esse non possunt.
III De his etiam, qui baptismatis gratia salutaris
accepta
apud Arrianos iterum baptizati profundae voraginis sunt morte demersi, quid per singulos ordines vel aetates antecessorum nostrorum decreta
censuerint,
quae multiplici sunt ratione digesta e nostro scrinio relevata capitula his subiecta direximus, in quibus tamen illud speciali caritate etiam convenit observari, ut, quia pro peccatis plurimis, ut in gentibus iniquitas ipsa surrexit, in aestimatione tuae fraternitatis aliorumque <V1341, f.
183rb>
pontificum per suas dioceses relinquatur, ut, si qualitas
et poenitentis devotio fuerit approbata, indulgentiae quoque remedio sit vicina. Quorum tamen reconciliatio non per illam impositionem manus, quae per invocationem sancti spiritus operatur, sed per
illam,
<V630, f. 280rb> qua poenitentiae fructus acquiritur et sanctae communionis restitutio perficitur.
IIII De fabrica vero cuiuslibet ecclesiae, si dirupta fuerit, instauranda et, si in eo loco consecrationis
sollemnitas debeat iterari, in qua sanctuaria non fuerint, nihil iudicamus officere, sed per eam minime aqua exorcizata iactetur, quia consecrationem cuiuslibet ecclesiae, in qua spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse missarum, et ideo si qua sanctorum <N442, f.
215va>
basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione
cum in ea missarum fuerit celebrata et ideo, si qua sanctorum basilica a
fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione, cum in ea missarum fuerit celebrata sollemnitas, totius sanctificatio consecrationis implebitur. Si vero sanctuaria,
quae
habebat, ablata sunt, rursus earum depositione et missarum sollemnitate
reverentiam sanctificationis accipiet.
V Pascha vero futurum nos, si deus voluerit, Kalendarum Maiarum die celebraturos esse cognos<P9629, f. 192ra>cite.
Ordinem quoque precum
in celebritate missarum nullo nos tempore, nulla festivitate significamus
habere
diversum, sed semper eodem tenore oblata deo munera consecrare. Quoties vero paschalis
aut
ascensionis domini vel pentecostes et epiphaniae sanctorumque dei fuerit agenda festivitas,
singula
capitula diebus apta subiungimus, quibus commemorationem sanctae
sollemnitatis aut eorum faciamus, quorum natalicia celebramus, cetera vero ordine consueto persequimur. Quapropter et ipsius canonice <W411,
f. 306v>
precis textum direximus subter adiectum, quem deo propitio
ex
apostolica traditione suscepimus, et ut caritas tua cognoscat, quibus
locis aliqua festivitatibus apta connectes, paschalis diei preces simul adiecimus. Sic igitur fraternitatis tuae inquisitioni responsis, deum nostrum, quantum possumus exoramus, ut omnibus catholicae religionis ecclesiis circa
universos, quos
sibi fideles efficit, gratiae suae dona multiplicet et ab omnibus insidiis spiritalis hostis atque carnalis cunctos populos suos redigere dignetur immunes. Significatur etiam beatorum apostolorum vel martyrum, sicut speramus, sancto nos affectui tuo direxisse reliquias, praesumentes fidem vestram eorum
deinceps
plenius esse meritis adiuvandam.
QUOD IN NOMINE TRINITATIS DEBEAT BAPTIZARI.
VI Si quis episcopus aut presbyter iuxta
praeceptum
domini non baptizaverit <V1341, f. 183va> in nomine
patris et
filii et spiritus sancti, sed in una persona trinitatis, aut in duabus aut
in tribus
patribus aut tribus filiis aut tribus paraclitis proiciatur de ecclesia
dei.
QUOD BEATI APOSTOLI PETRI ROMANAE SCILICET
ECCLESIAE SEDES
SACERDOTALIS MATER SIT DIGNITATIS ATQUE ECCLESIASTICAE MAGISTRA
RATIONIS.
VII Nulli vel tenuiter scienti vel pleniter
sapienti dubium
est, quod ecclesia Romana fundamentum et sors sit ecclesiarum, a qua omnes ecclesias principium
sumpsisse
nemo recte credentium ignorat, quoniam, licet omnium apostolorum par esset
electio,
beato tamen Petro concessum est, <V630, f. 280va> ut
ceteris
praemineret, unde et Cephas vocatur, quia caput et primus est omnium
apostolorum.
<N442, f. 215vb> Et quod in capite praecessit, in membris
sequi
necesse est. Quamobrem sancta Romana ecclesia eius merito domini voce consecrata et sanctorum
patrum
auctoritate roborata primatum tenet omnium ecclesiarum, ad quam tam summa episcoporum negotia et iudicia atque
querelas
quam et maiores ecclesiarum quaestiones, quasi ad caput semper
refe<P9629, f. 192rb>rendae sunt. Nam et qui se scit aliis esse praepositum, non moleste
ferat aliquem sibi esse praelatum. Ipsa namque ecclesia,
quae prima
est, ita reliquis ecclesiis vices suas credidit largiendas, ut in parte sint vocatae sollicitudinis, non
in
plenitudine potestatis, unde omnium appellantium
apostolicam sedem episcoporum iudicia et cunctarum maiorum
negotia
causarum eidem sanctae sedi reservata esse liquet, praesertim cum in his omnibus eius semper sit exspectandum consultum, cuius
tramiti,
si quis obviare temptaverit sacerdotum, causas se non sine honoris sui
periculo apud eandem sanctam sedem noverit redditurum.
Data Kalend. Martii Vvillisiario et Iohanne vv. cc. conss. EXPLICIT.
P9629, f. 192rb; V630, f. 280va; N442, f.
215vb; W411, f.
306v; V1341, f. 183va
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 26.7.2005
|