Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Pelagius I. an Bischof Vigilius
P9629,
f. 192rb; V630,
f. 280va; N442,
f. 215vb
VIII
INCIPIUNT DECRETA PELAGII
PAPAE.
Pelagius
episcopus
Vigilio coepiscopo
salutem.
Gaudeo fidei devotionis
tuae, quod religiosum
studium et divinum
officium
dignanter
inpendis
et maxime, quod
fidei inimicos aemularis
apostolicae
sedis quaerens exempla.
Didici sane tam
per latorem tuarum
litterarum quam
et per litteras
tuas, quod sint
quidem penes
vos, qui dicentes
garriunt: Qualiter
pater et filius
unus potest esse
deus, cum praeter
patrem alius non
sit deus, qui
dicatur ingenitus atque
invisibilis?
Hi sane, si
scirent donum dei
et verae fidei
regulas,
intellegerent, nequaquam
talia musitarent; sed
quia non habentes
mundum cor, quod videre
secreta dei et
intellegere
mysteria
valeant divina, et mundanda
sunt prius corda
eorum per poenitentiam, ut
intellegere
postmodum
et capere lumen
veritatis
possint.
Quibus
tamen ad eorum
ac multorum illuminationem corrigendo
talium errorem apostolica
auctoritate
respondendum
est ita: Quomodo
vos patrem et
filium unum profiteri
non vultis? Eos
etiam nos unum
et verum deum a
prophetis
et apostolis ostendimus
praedicatum,
a quibus etiam
spiritum
sanctum credimus non
esse discretum, Isaia
propheta
dicente:
Ego sum deus,
et non est
alius praeter me.
Et per meipsum
iuro, quia exivit
ex ore meo
veritas et sermo
meus non avertitur,
quia mihi inclinabitur omne
genu et omnis
lingua iurabit per
dominum dicens: Iustitia
et gloria ad
eum veniet. Et
ut in
testimonio
patrem simul et
filium cognoscat fuisse,
Paulum apostolum audi
dicentem,
ut in nomine
Iesu, inquit, omne
genu flectatur caelestium
et terrestrium et
infernorum,
et omnis <V630, f.
280vb>
lingua confiteatur, quia dominus
Iesus Christus in
gloria est dei
patris omnipotentis. <N442, f.
216ra>
Quod si iste
filius minor est
<P9629,
f. 192va> patre
suo, ergo minorata
est et gloria
patris in filio.
Et ubi est,
quod in Salomone
scriptura
loquitur
dicens: Sicut etiam
in conspectu eorum,
inquit, magnificatus est in
nobis, ita in
conspectu
nostro magnificaberis in
illis, ut
cognoscant
te sicut et
nos cognovimus, quoniam
non est deus
praeter te, domine.
Diligenter
attende et agnosce
filium esse, qui
magnificabitur
in iudicio, dum
venerit vivos et
mortuos iudicare. Item
Isaias: Audite, domus Iacob
et residuum domus
Israel, qui egredimini ex
utero et erudimini
a puero usque
ad senectutem. Ab
initio ego sum
et, quousque senescatis, ego
sum. Ego vos
feci et ego
sustineo.
Ego remittam et
ego suscipiam, dicit
dominus.
Et iterum:
Ego sum dominus
deus et praeter
me non est
alius deus, annuntians
novissima,
priusquam
fiant et statim
consummata sunt.
Item alibi:
Audi me, Iacob
et Israel, quem
ego feci. Ego
sum dominus deus
tuus, et non
est alius praeter
me. Item
alibi: Ego
sum dominus deus
tuus, primus
et ego novissimus, et
in ea, quae
superventura
sunt in novissimo,
ego sum. Item
ibi: Ego sum deus, qui
te creavi, qui
te adiuvavi et
communivi
dextera mea. Et
unitatem
patris et
filii assignans loquitur
dicens: Ego testis
vester, dicit dominus
deus, et puer
meus tu, quem
ego elegi, ut
sciatis et credatis,
quia ego sum,
et ante me
non fuit alius
deus et post
me non erit. Unum,
heretice,
elige e duobus:
aut fatere patrem
et filium unum
deum, aut si
solum patrem deum
esse contendis, ergo
tibi dominus deus Iesus
Christus
dei filius non
erit deus, quia
scriptum
est: Ante me
non est alius
deus et post
me non erit.
Si secundum
te ita est,
cur apostolus talia
praedicat
et eundem filium
deum super omnia
benedictum
insinuat?
Quorum patres, inquit,
ex quibus Christus
secundum
carnem, qui est
super omnia deus
benedictus
in saecula. Item
Isaias dicit: Dominus
deus Israel, qui liberavit
eum de Aegypto.
Ego sum primus
et ego post
haec, et praeter
me non est
deus, sicut ego
sum, qui stet
et vocet et
praeparet
mihi, ex quo
hominem feci in
saeculo.
Item ibi: In te
est deus et
nesciebamus,
deus et
non est alius
deus praeter te.
Tu enim es deus,
et nesciebamus, deus
Israel salvator unus
est, non
sunt pater et
filius dii, quia
est hic deus,
in quo esse dicitur
deus, praeter quem
alium deum non
esse propheta saepe
numero protestatur. Et
Ieremias:
Hic deus noster,
ait, et non
applicatur alter
ad eum, qui
invenit omnem scientiae viam
et dedit eam
Iacob puero suo
et Israel dilecto
suo, post haec
in terris visus
est, et inter
homines conversatus est.
Et in Salomone:
Miserere
nobis, deus omnium,
et ostende nobis
lumen miserationis, et
immitte timorem tuum
super gentes, quae
non exquisierunt te,
et cognoscant, quoniam non
est alius deus
nisi tu. Item
ibi: Domine deus
Israel, non est
tibi similis in
caelo sursum, neque
in terra deorsum.
Et in
psalmo XVII:
<P9629,
f. 192vb> <N442, f.
216rb>
Quoniam,
quis deus praeter
dominum aut quis
deus praeter deum
nostrum? Et
in Geneseos: Et
pluit dominus a
domino ignem et
sulphur super Sodomam
et Gomorram et
evertit civitates illas.
<V630,
f. 281ra> Si solus
pater deus est,
quis pluit ignem
et sulphur a
domino vel supradictas civitates
evertit? Quaeso,
responde. Et
in Deuteronomium: Dominus
solus deducebat eos
et non fuit
cum illis deus
alienus.
Et Paulus apostolus:
Unus deus, qui
iustificat
circumcisionem
ex fide et
praeputium per
fidem. Et ad
Corinthios:
Deus erat in
Christo mundum reconcilians sibi.
Et iterum: Non
est deus, nisi
unus. Et ad
Galathas:
Mediator
autem unius non
est, deus autem
unus est. Et
unitatem
patris et filii
et spiritus sancti
demonstrans
Ephesiis
scribens
ita confirmat: Sufferentes invicem
in caritate solliciti servare
unitatem
spiritus
in vinculo pacis,
unum corpus et
unus spiritus,
sicut vocati estis
in una spe
vocationis
vestrae, unus
dominus,
una fides, unum
baptisma,
unus deus. Si
enim praedicti heretici
unitatem
fidei voluerint simplici
corde recipere, ex
hoc iam testimonio
in uno spiritu
possunt simul patris
et filii unitatem
condiscere. Patrem
igitur, ut ipsi se dicunt
invenisse
in divinis litteris
ingenitum proprie
positum nec legere
possunt penitus nec
probare,
sed quia idipsum
fides exigit christiana
absque ulla dubitatione ingenitus
creditur,
qui tamen secundum
seriem scripturarum in
filio a se
genito visus esse
monstratur.
Apostolus
vero Paulus missionem
filii dei
in spiritu sancto
longe ante conspiciens Romanae
ecclesiae
scribens
haec testatus est
dicens: Quod enim
inpossibile
erat legis, in
quo infirmabatur in
carnem, deus
filium suum misit
in similitudinem carnis
peccati et de
peccato dampnavit peccatum
in carne, ut
iustitia
legis impleretur. Cernisne, quoniam
filius non secundum
deitatem
a patre missus
est, sed secundum
carnem, quam clementer
et pie pro
nobis assumere non
dedignatus
est. Nam quod
semetipsum
exinanita
maiestatis
suae potentia idem
se filius miserit,
apostolus
contestatur
dicens: Semetipsum
exinanivit
formam servi accipiens,
humiliavit
semetipsum
factus oboediens usque
ad mortem, mortem
autem crucis. Et
Isaias: Non legatus
neque angelus, sed
ipse dominus veniet
et salvabit eos.
Item ibi: Palam
apparui non quaerentibus me.
Et Hieremia: Dereliqui
domum meam, dimisi
hereditatem
meam et veni
et factus sum
illis in opprobrium. Et
in Michea: Ecce
dominus veniet et
commovebuntur
montes sub eo.
Et in
Zacharia:
Gaude , ex<P9629, f.
193ra>ulta,
filia Sion, quia
ecce venio ego
et commorabor in
medio tui, dicit
dominus.
Et apostolus ad
Timotheum:
Humanus sermo
et omni acceptione
dignus, quoniam Christus
Iesus venit in
hunc mundum peccatores
<N442,
f. 216va> salvos
facere. Et
Malachias:
Ecce subito veniet
in templo suo
dominus,
quem vos quaeritis,
et angelus testamenti, quem
vos vultis. Et
in evangelio: Non
veni vocare iustos,
sed peccatores in
poenitentiam. Iterum ibi:
Quid nobis et
quid tibi, Iesu
fili dei,
venisti ante tempus
perdere nos? Item
ibi: Venit filius
hominis salvare et
quaerere,
quod perierat. Item
ibi: <V630, f.
261rb>
Ego veni,
ut vitam habeant
et abundantius habeant.
Item ibi: Nemo
ascendit
in caelum, nisi
qui descendit de
caelo, filius hominis,
qui est in
caelo.
Numquid
in his tantis
ac talibus testimoniis, quibus
se filius dei
a semetipso venisse
testatus
est, poteris dicere
ab alio et
non a semetipso
venisse.
Dum manifestum est
eum, qui carnem
nostram dignanter
assumpsit
voluntarie
et non ab
alio missus advenerit.
Nam qui in
patre manens ubique
potentia
sua consistit, ubi
a patre mitteretur, omnino
non habuit. Scimus
enim, quoniam nulla
pars caelorum
ac terrae a
conspectu
patris excipitur, ubi
secundum
eos a patre
filius mitteretur.
Interim
vero det operam, quantum
fieri potest, tua
dilectio,
ut omnibus ecclesiae
filiis innotescat, quid
contra impium sensum
secundum
doctrinam
evangelicam
et apostolicam praedicemus, quia,
licet plene, quae
semper fuisset atque
esset catholicorum sententia,
scripserimus,
tamen nunc quoque
ad confirmandas omnium
mentes non parum
exhortationis addimus.
Memor
enim sum me
sub illius nomine
ecclesiae
praesidere,
cuius a domino
Iesu Christo est glorificata confessio,
et cuius fides
omnes quidem hereses
destruit,
sed maxime impietatem
praesentis
erroris expugnat, Et
intellego
mihi aliter non
licere, quam
ut omnes conatus meos
ei causae, in
qua universalis ecclesiae
salus infestatur, impendam.
Nec autem aliqua
neglegentiae occasione scripta
nostra ad vos
non potuerint pervenire,
exemplaria
eorum nunc
mittenda
credimus,
ut nullo modo
fidei, quam defendimus, praedicatio vestrae
doctrine
notitiae
subtrahatur.
Data
V. Non. Magi Iohanne et
Narsite vv. cc.
conss. EXPLICIT.
P9629,
f. 193ra; V630,
f. 281rb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 26.7.2005
|