Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Iohannes III. an die Bischöfe Germaniens und Galliens
P9629,
f. 193ra; V630,
f. 281rb; N442,
f. 216va
INCIPIUNT DECRETA
TERTII IOHANNIS PAPAE.
<P9629,
f. 193rb> Iohannes
episcopus
universis
episcopis
per Germaniae et Galliae
provincias
constitutis
in domino salutem.
Optaveram
si quidem,
carissimi,
pro nostri caritate
collegii omnes
domini sacerdotes in
una devotione persistere
nec quemquam
prohibita
gratia aut favore
sacerdotum
sectari aut a
via recta discedere.
Et quamquam credamus
dilectionem
vestram ad omne
opus bonum esse
devotam,
ut tamen efficacior fiat,
congruum
nobis visum est,
litteris
sedis apostolicae, ut
antecessorum
quoque nostrorum vestigia
imitemur, vos
monere divina
et apostolicae sedis
instituta viriliter
peragere,
et prohibita non
tangere,
sed cavere, nec
cuiquam licet <N442, f.
216vb>
umquam doctrinam patrum
deserere et
sacerdotali
honore gaudere.
Perlatum
est enim ad
sedem apostolicam emersisse
et denuo revivescere prohibitum, et
funditus
exstirpatum tam
a sancto Damaso
quam et a
sancto Leone viris
apostolicis
atque ab universis
synodali
auctoritate
episcopis
repraehensibilem
atque oppido inolitum
usum, eo quod
quidam chorepiscopi, qui
et a
praedictorum
antecessorum
<V630,
f. 281va> sanctorum
apostolicorum
patribus
et viris apostolicis et
ab ipsis sive
a nobis sunt
prohibiti,
sicut eorum hactenus
testantur
decreta ultra modum
suum progredientes, donum
sancti spiritus per
impositionem
manuum tradant et
alia, quae solis
pontificibus
debentur,
contra fas peragant,
praesertim
cum nullum ex
LXX discipulis, quorum
speciem in ecclesia
gerunt, legatur donum
sancti spiritus per
manus impositionem tradidisse. Quod
autem solis apostolis
eorumque
successoribus
proprii sit
officii tradere spiritum
sanctum,
liber actuum apostolorum docet.
In concilio vero
Caesariensi
ita de chorepiscopis habetur
scriptum:
Chorepiscopi
quoque ad exemplum
quidem et formam
LXX videntur
esse, ut comministri autem
propter studium, quod
erga pauperes exhibent,
honorentur.
Si enim
meliores
sanctioresque
sanctis apostolis esse
putatis,
facite, quae illi
non fecerunt, et
superextollite
vos illis. Si
enim eiusdem ordinis
estis et aequiperare vos
illis vultis, nolite
ea agere, quae
illi non egerunt,
sed imitamini, prout
melius potestis, exempla
et vestigia eorum.
Illi autem praecipiente domino
illisque
denuntiante,
ut illi et
successores
eorum tantummodo per
manus inpositionem traderent
spiritum
sanctum,
nullum unquam ex
LXX scientes eis
illicitum
fore, quorum typum,
ut praedictum est,
chorepiscopi,
antequam
prohibiti essent,
in ecclesia gerebant,
tradere per manus
impo<P9629,
f. 193va>sitionem spiritum sanctum
permiserunt,
dantes successoribus eorum
exemplum,
ne umquam talia
praesumerent.
Unde et in
actibus apostolorum scriptum
est: Cum audissent
apostoli,
qui erant Hierosolimis, quia
recepit Samaria verbum
dei, miserunt ad
eos Petrum et
Iohannem.
Qui, cum venissent
oraverunt
pro ipsis, ut
acciperent spiritum
sanctum.
Necdum enim
in quemquam illorum
venerat,
sed baptizati tantum
erant in nomine
domini Iesu. Tunc
imponebant
manus super illos,
et accipiebant spiritum
sanctum.
Non ergo, ut dictum
est, aliquem ex
LXX, licet pauci
essent apostoli,
ad hoc
opus perficiendum direxerunt, sed
Petrum et Iohannem
et apostolos
per manus impositionem tradere
spiritum
sanctum miserunt, quorum
vicem episcopi in ecclesia
gerunt et non
chorepiscopi,
qui LXX discipulorum formam
ante prohibitionem eorum
gerebant.
Quod illi
non fecerunt, vos
facere nolite, ne
dissimiles
eis et indigni
eorum successione et
ministerio
esse videamini, quia,
ut <N442, f.
217ra>
ait dominus in
evangelio:
Qui non est
mecum, adversum me
est, et qui
non colligit mecum,
dispergit.
Si
autem Petrus, princeps
apostolorum,
adiutores
sibi adscivit Linum
et Cletum, non
tamen potestatem pontificii
aut ligandi vel
solvendi
normam eis tradidit,
sed successori suo
Clementi,
qui sedem apostolicam <V630, f.
281vb>
post eum et
potestatem
pontificalem
tradente
sibi beato Petro
tenere promeruit. Linus
vero et Cletus
ministrabant
exteriora,
princeps
autem apostolorum Petrus
verbo et orationi
insistebat,
quae non
incongrue
ad traditionem spiritus
sancti per manus
impositionem
pertinent.
Unde et in
actibus apostolorum scriptum
habetur:
Non est aequum
nos relinquere verbum
dei et ministrare
mensis. Quapropter LXX
electi sunt discipuli,
qui exteriora peragerent, ipsi
vero apostoli verbo
et orationi insisterent, inde
et in evangelio
secundum Lucam
scriptum
habetur:
Post haec autem
designavit
dominus et alios
LXX duos et
misit illos binos
ante faciem suam
in omnem civitatem
et locum, quo
erat ipse venturus.
Et dicebat
illis: Messis quidem
multa, operarii autem
pauci. Rogate ergo
dominum messis, ut
mittat operarios in
messem suam. Item: Ecce
ego mitto vos
sicut agnos inter
lupos. Nolite portare
sacculum
neque peram neque
calciamenta,
et neminem
per viam salutaveritis. In
quamcumque domum
intraveritis,
primum dicite: Pax
huic domui. Et
si ibi fuerit
filius pacis, requiescet
super illam pax
vestra. Sin antem,
ad vos revertetur. In
eadem autem domo <P9629, f.
193vb>
manete edentes et
bibentes,
quae apud illos sunt,
dignus est enim
operarius mercede
sua. Nolite transire
de domo in
domum. Et in
quamcumque civitatem
intraveritis
et susceperint vos,
manducate,
quae apponuntur vobis,
et curate infirmos,
qui in
illa sunt, et
dicite illis: Appropinquabit in
vos regnum dei.
In quamcumque civitatem
intraveritis,
et non receperint vos,
exeuntes
in plateas eius
dicite: Etiam pulverem,
qui adhaesit
nobis de civitate
vestra extergimus in
vos. Tamen
hoc scitote, quia
appropinquabit regnum
dei. Dico vobis,
quia Sodomis in
illa die remissius erit
quam illi civitati.
Et in Mathaeo
evangelista
scriptum
est: Ecce ego
mitto vos sicut
oves in medio
luporum. Estote
ergo prudentes sicut
serpentes,
et simplices sicut
columbae.
Cavete autem ab
hominibus,
tradent enim vos
in conciliis et
in synagogis suis, flagellabunt vos
et ad reges
et praesides ducemini propter
me in testimonium illis
et gentibus. Cum
autem tradent vos,
nolite cogitare, quomodo
aut quid loquamini,
dabitur enim vobis in
illa hora, quid
loquamini.
Non enim vos
estis, qui loquimini, sed
spiritus
patris vestri, qui
loquitur
in vobis. Tradet
autem frater fratrem
in mortem et
pater filium, et
insurgent
filii in parentes
et morte eos
afficient,
et eritis odio
omnibus propter nomen
meum. Qui autem
perseveraverit
usque in finem,
hic salvus erit.
Linum
namque et Cletum
nihil legitur umquam
egisse ex pontificali ministerio potestative, sed
quantum eis a
beato Petro praecipiebatur, tantum
solummodo
agebant.
Nam et in
canone legitur
Niceno: Episcopum convenit
maxime <V630, f.
282ra>
quidem ab omnibus,
<N442,
f. 217rb> qui
sunt in provincia,
episcopis
ordinari.
Si autem difficile
fuerit aut propter
instantem
necessitatem
aut propter itineris
longitudinem,
a tribus tamen
omnimodis
in idipsum convenientibus et
absentibus
quoque pari modo
decernentibus
et per scripta
consentientibus
tunc ordinatio celebretur, firmitas
autem eorum, quae
geruntur
per unamquamque provinciam
metropolitano
tribuatur
episcopo.
Omnia quoque maxima
concilia
affirmant
eum non esse
episcopum,
qui minus quam
a tribus
episcopis
auctoritate
etiam metropolitani fuerit
factus episcopus. Ideo
illos, quos chorepiscopos vocatis,
quia ab uno,
ut audivimus, fiunt
episcopo,
episcopos non
esse nec aliquid
de pontificali privilegio
agere debere perspicuum
est, quoniam, si
nomen non
habent, quomodo officium
possunt habere? Si
ergo episcopi non
sunt, et presbyteri, quorum
vicem gerunt, quia
ad exemplum et
formam LXX olim
fiebant,
esse despiciunt, quid
erunt? Profecto
quod ratione caret,
aut nihil aut
parum profectus
est. <P9629, f.
194ra>
Si quis de
his amplius
et, quod fieri
non debent, scire
voluerit,
legat praedictorum apostolicorum decreta
et ibi repperiat, de
quibus aliqua et
hic inserere dignum
duximus.
Si domini desideramus esse
discipuli,
ipsius imitemur vestigia,
ut de nobis
dicatur: Ego
sum pastor bonus
et cognosco oves
meas, et voco
eas nominatim et
cognoscunt
me meae, et
reliqua.
Et iterum monente
dominicae
vocis imperio, quod beatissimus apostolus
Petrus trina repetitione mysticae sanctionis
imbuitur,
ut Christi oves,
qui Christum amat,
diligenter
et cum magna
cura pascat, quoniam
ipsius sanctae sedis,
cui per abundantiam divinae
gratiae praesumus, ipsius
amore et reverentia
cohortamur,
ut tantae superstitionis, quae
nullius,
ut saepe dictum
est, fulcitur auctoritate, periculum,
quantum possumus, declinemus, ne
beati magistri nostri Petri
summi apostoli dilectio,
qua se amatorem
dei esse testatus
est, vana inveniatur
in nobis, quoniam
omnis neglegenter pascens
toties commendatum sibi
dominicum
gregem convincitur summum
non amare pastorem
nec eius velle
se discipulum fieri,
cuius exempla neglegit
imitari.
Nam gratia prorsus maiora acquiritur, si
de commissis ovibus
lucrum offerat deo sollicitudo pastoris.
Nam et beatum
Iacob, qui pro
uxoribus
diu servierat, dixisse meminimus:
XX annis fui
tecum, oves tuae
et caprae steriles non
fuerunt,
arietes gregis tui
non comedi, nec
captum a bestia
ostendi tibi. Ego
damnum omne reddebam
et, quicquid furto
perierat,
a me exigebas. Die
noctuque
aestu urebar et
gelu, fugiebat somnus
ab oculis meis.
Si igitur sic
laborat et vigilat,
qui pascit oves
Laban, quanto labore quantisque
vigiliis
debet <V630, f.
282rb>
intendere,
qui pascit oves
dei? Sed in
his omnibus ipse
nos instruat, qui
pro suis dedit
ovibus animam, et
adiuvet nos, ut
de his, qui
nobis commissi sunt,
fructum multiplicet ac
mensuram
supereffluentem
ad aeterna gaudia
reportare
concedat,
tantusque
vos beati Petri,
apostolorum
<N442,
f. 217va> principis,
amor accendat, ut in
ovili ipsius, cui
omnes creaturae sunt
traditae,
omnes taliter errantes
et illicita atque prohibita
praesumentes
sanctis vestris studiis
summo redintegrare cum
desiderio
festinetis,
qualiter
animae pretioso Christi
sanguine
redemptae
eorum non depereant
deceptione.
Restat
etiam, quod per
ostium hi nequaquam
subintrarunt,
quia non habebant <P9629, f.
194rb>
ostium, per quod
ingrederentur,
quia, ut dictum
est, si nec
episcopi
sunt et plus
quam presbyteri esse
ambiunt,
per quod ostium
intrabunt, cum
hi tantum duo ordines
in ecclesia leguntur, nec
amplius ad pastorale
officium
aliquod patet
ostium, per quod
pastor intret? Audite,
fratres, non
me, sed ipsam
dicentem
veritatem:
Qui non intrat
per ostium in
ovile ovium, sed
ascendit
aliunde,
ille fur est
et latro, et
reliqua.
Cum etiam
egregius
praedicator
dicat: Fundamentum aliud
nemo potest ponere,
praeter id, quod
positum est. Cum
praedicta
duo fundamenta in
ecclesia
tantummodo
inveniantur
posita, quicquid amplius
positum in his
inveniatur, stare
nullatenus
poterit.
Et ideo,
cum omnibus suis
fundamentis
et actionibus atque
radicibus,
ut evellatur, necesse
est, ita ut
amplius pullulare nec
germinare
valeant.
Non ergo generet
et non faciet vobis, fratres,
toties repetita
locutio fastidium, quia summa necessitas
est saepius probiberi,
quod toties illicite
usurpatur,
et quoniam veritas
saepius exagitata magis
splendescet in
lucem et, quod
toties repetendo admonetur,
minus usurpatur. Super
his enim multa
iam ab antecessoribus nostris
dicta sunt, a
quibus ipsi sicut
nunc a
nobis, ita olim
ab eis damnati
et prohibiti sunt.
Ideo saepius repetentes
omnes monemus, ut
vitentur
huiusmodi
et a talibus
se abstineant, qui
noluerint
una cum
eis a sacerdotali ministerio
ut rebelles fieri
alieni. Quod ita
demum probare poterimus, si
tales exstirpare et
non eis favore decertaveritis, et
ita in postmodum
de tali re
querela cessabit, quia
contumeliae
studio fit, quicquid
interdictum
toties usurpatur.
Omnia
haec decretalia et
cunctorum
decessorum
nostrorum constituta, quae
de ecclesiasticis ordinibus
et canonum promulgata
sunt disciplinis, ita
vobis et omnibus
episcopis
ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri
debere mandamus, ut,
si quis in
illa commiserit, veniam
sibi deinceps noverit
denegari,
quoniam occurreret veritas,
si falsitas displiceret. Et
merito nos, qui
summa ecclesiae tenere
debemus gubernacula, causa
respicit,
si silentio faveamus
errori.
Datum <V630, f.
282va>
XIIII Kal.
Augusti Iustiniano VI
et Narsito vv.
cc. conss. Explicit.
P9629,
f. 194rb; V630,
f. 282va; N442,
f. 217va
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 27.7.2005
|