Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise
zur Edition finden Sie hier.
Papst
Benedictus I. an Bischof David
P9629,
f. 194rb; V630,
f. 282va; N442,
f. 217va
INCIPIUNT DECRETA
BENEDICTI
PAPAE.
Reverentissimo
fratri David episcopo
Benedictus
salutem in domino.
Respondere
litteris
vestris plenius cogitavi,
sed dum hoc
meditarer,
tantus me dolor
tetigit,
ut magis flere
quam aliquid dicere
delectatus
sum. Sed
ne funditus remaneret,
pauca <N442, f.
217vb>
vobis scribere curavi, <P9629, f.
194va>
ad potiora vos tempore congrue invitans.
Quod autem litterae
tuae testatae sunt
quosdam intra provinciam
Boeticam esse,
qui dicerent neminem
veraciter
posse probare trinitatem
unitatem
fieri, cum neque
tres unum neque
unum in tribus
posse quemquam proprie
approbari,
quibus ob causas,
dilectissime,
consulta tibi
apostolicae
sedis misimus, ut
his eos aut
ad rectam fidem
converti
facias aut ab
ecclesia,
antequam
pestis hec latius
divulgetur,
reppellas.
His,
frater, scripturarum testimoniis unitatem
trinitatis
agnosce et desine
Arrianorum pravitatem
assequi, ut
ab eadem possis
peccatorum
indulgentiam promereri,
Esaia propheta dicente:
Vidi dominum Sabaoth
sedentem
super thronum excelsum,
et Seraphin stabant
in circuitu eius,
sex alae uni
et sex alae
alteri: duabus velabant
faciem, duabus autem
velabant
pedes, et duabus
velabant et
clamabant
ad alterutrum, dicentes:
Sanctus,
sanctus,
sanctus dominus deus
Sabaoth.
Si trinitas
non est, quare
tertio sanctus dixerunt?
Et si unitas
non est, quare
sub trina repetitione unum
deum ac dominum
intimarunt?
Si trinitas non
est, cur in
Geneseos
dicitur:
Dixit deus, fecit
deus, et benedixit
deus. Si vero
unitas non est,
quare tertio deus
dixit et non
deos plurali numero
commendavit?
Et si trinitas
non est, quare
in Exodo dictum
est tertio: Domine,
domine, domine,
miserator
et misericors. Si
unitas non est,
quare dum tertio
diceret domine,
et postea miserator
singulariter
dicit et non
miseratores,
ut plures
ostenderet,
intimavit? Si
trinitas non
est, cur Abraham
ad ilicem Mambre
sedens tribusque occurrens
uni domine
dixit et non,
ut viderat, tribus
salutationibus obsequium
reddidit?
Si trinitas non
est, quare cum
Moyse deus
Abraham et deus
Isaac et deus
Iacob tertio dicitur, unitatem
ostendens:
Hoc mihi nomen
est, dixit, non
haec sunt nostra
nomina designavit?
Si trinitas
non est, quare
David tertio dixit:
Benedicat
nos deus, deus
noster, benedicat nos deus?
Si unitas non
est, quare cum
deum tertio nominasset, benedicat dixit
et non benedicant
adiunxit?
Si trinitas non
est, cur Isaias
denuo dixit: Domine deus
Sabaoth,
deus Israel,
qui sedes super
cherubin? Si
unitas non est,
quare qui sedes
dixit, et non
qui sedetis adstruxit?
Si trinitas non
est, quare in
Regnorum
libro dicitur: Dominus,
deus omnipotens, deus
Israhel,
sermones
tui fideles sunt?
Si unitas non
est, quare tui
dicitur et non vestri
<V630,
f. 282vb> potius
intimatur?
Si trinitas
non est, cur
in psalmo LVIII
cantatur: Domine virtutum,
deus Israel, intende
<P9629,
f. 194vb> ad
visitandas
omnes gentes? Si
unitas non est,
quare intende posuit
et non intendite,
ut praedicatus est,
intimavit?
Si trinitas non
est, quare in
apocalypsi
tertio dixit: Sanctus
dominus,
deus omnipotens, qui
est et qui
erat? Si unitas
non est, quare
non qui sunt,
sed qui erat pluraliter designavit? Si
trinitas
non est, quare
in Deuteronomio dictum
est: Dominus deus
tuus, deus misericors
est et audiet
vocem tuam. Si
unitas non est,
quare audiat posuit
et non audiant intimavit?
Si trinitas non
est, quare in
Iesu Nave
dicitur libro: Dominus
deus deorum? <N442, f.
218ra>
Si unitas non
est, quare est
dixit et non sunt morem
locutionis
induxit?
Si trinitas non
est, quare Elias
orando: Domine,
domine, deus, ostende,
quia tu
es deus meus,
dixit? Si unitas
non est, quare
ostende et non
ostendite
posuit? Si trinitas
non est, cur
Mardocheus
orando: Domine, domine,
deus omnipotens, omnia
in potestate tua
sunt, dixit? Si
unitas non est,
quare in tua
posuit, et non
in vestra signaverit? Si
trinitas
non est, cur
etiam Iudith orando
dixit: Domine, domine,
deus omnium virtutum,
respice orationem
meam? Si unitas
non est, quare
respice posuit et
non respicite designavit? Si
trinitas
non est, quare
in Hieremia dicitur:
Dominus deus
vester deus verax est?
Si unitas non
est, quare verax
est dixit et
non veraces potius
intimavit?
Si trinitas non
est, quare in
apocalypsi scriptum
est: Dominus, deus
et spiritus prophetarum misit
angelum suum ostendere
servis suis, quae
oportet fieri
cito? Si unitas
non est, quare
cum patrem et
filium et spiritum
sanctum nominasset, misit
dixit, et non
miserunt,
sub praetexto trium
personarum
et nominum introduxit? Si
trinitas
non est, quare
in Deuteronomio dicitur:
Dominus deus vester,
hic est
deus? Si unitas
non est, quare
hic est
dixit, et non
hi sunt
plurali numero designavit? Si
trinitas
non est, quare
in eodem dicitur
libro: Dominus deus
tuus, deus magnus
et potens est?
Si unitas non
est, quare magnus
et potens pluraliter
nominatur?
Si trinitas non
est, cur Tobi, cum filium
suum in Rages
civitatem
cum Raphaelo angelo
mitteret,
et benedicens
eos ita dixisse
docetur:
Deus Abraham et
deus Isaac et
deus Iacob ipse
impleat benedictionem suam
in vobis? Si
unitas non est,
quare ipse impleat
dixit, et non
ipsi impleant intimavit?
Postremo
si trinitas non
est, quare dominus
discipulos
suos in nomine patris
et filii et
spiritus
sancti universas gentes
posuit baptizare?
Si unitas non
est, quare in
nomine dixit, et
non in nominibus praecipiendo perdocuit?
Si trinitas <V630, f.
283ra>
non est, quare
apostolus Paulus
ait: Ex ipso
et per ipsum
et in ipso
sunt omnia? <P9629, f.
195ra>
Si unitas non
est, quare ex
ipso posuit, et
non ex ipsis
adstruxit?
Si enim
certo certius volueris
unitatem
trinitatis
agnoscere,
a saepedicto doctore
gentium apostolo
poteris universa
condiscere
et sequi catholicam
fidem et Arrianorum
respuere pravitatem. Gratia
domini nostri Iesu
Christi,
inquit, et caritas
dei et communicatio spiritus
sancti ipsa est
patris et filii
et spiritus sancti. Quomodo
in trinitate unum sunt?
Quia natura atque
substantia
ab invicem separari non
possunt.
Ceterum,
frater dilectissime, quae
tua continebant scripta
ex subiectis sententiis
maxime omnia poteris
colligere.
Necesse est, frater
karissime,
adesse divinum, ubi
humanum cessat
auxilium.
Et ut iuxta
apostolum
dicamus,
licet verba
replicemus,
quae ipse Timotheo
scribit,
dicens: Ecclesia dei
vivi columna et
firmamentum
est veritatis. Et
mani<N442,
f. 218rb>feste magnum
est pietatis sacramentum, quod
manifestatum est
in carne, iustificatum est
in spiritu, apparuit
angelis,
praedicatum
est in gentibus,
creditum
est in mundo,
assumptum
est in gloria.
Spiritus
autem manifeste dicit,
quia in novissimis
temporibus
discedent
quidam a
fide attendentes spiritibus
erroris et doctrinis
daemoniorum
et in
hypocrisi
loquentium
mendacium
et cauteriatam habentium
suam conscientiam, prohibentium nubere,
abstinere a
cibis, quos
deus creavit ad
percipiendum
cum gratiarum actione
fidelibus
et his, qui
cognoverunt
veritatem,
quia omnis creatura
dei bona et
nihil reiciendum, quod
cum gratiarum actione
percipitur,
sanctificatur
enim per verbum
dei et orationem.
Haec
proponens
fratribus
bonus eris minister
Christi Iesu enutritus verbis
fidei et bonae
doctrinae,
quam assecutus es.
Ineptas autem et
inanes fabulas devita,
et exerce teipsum
ad pietatem. Nam
corporalis
exercitatio
ad modicum inutilis est.
Pietas autem ad
omnia utilis est
promissionem
habens vitae, quae
nunc est, et
futurae.
Fidelis sermo et
omni acceptione
dignus. In hoc
enim laboramus et
maledicimur,
quia speramus in
deum vivum, qui
est salvator omnium
hominum,
maxime fidelium. Praecipe
haec et doce.
Nemo adolescentiam tuam
contemnat,
<P9629,
f. 195rb> sed
exemplum
esto fidelium, in
verbo, in conversatione, in
caritate,
in fide, in
castitate.
Dum venio, attende lectioni,
exhortationi,
doctrinae.
Noli neglegere gratiam,
quae in te
est, quae data
est tibi per
prophetiam cum
impositione
manuum presbyterii. Haec
meditare,
in his esto,
ut profectus tuus
manifestus
sit omnibus. Attende
tibi et doctrinae,
insta in illis,
hoc enim faciens et
te ipsum salvum
facies et eos,
qui te audiunt.
Fame
enim nimis affligitur
populus Romanus. Quia clade
atque aliis anxietatibus vexatus,
longam epistolam
minime scri<V630, f.
283rb>bere
valui. Tempore
congruo denuo, si
necesse fuerit, mitte
et ea, quae
desideraveris,
sume.
Deus
te incolumem custodiat,
karissime
frater. Amen.
Data
III Nonas
Aprilis Iustiniano et
Libio vv. cc.
conss. EXPLICIT
P9629,
f. 195rb; V630,
f. 283rb; N442,
f. 218rb
©
2005
Karl-Georg
Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU
Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und
Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am
28.7.2005
|