Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Pelagius II. an das Konzil in Konstantinopel
P9629,
f. 195rb; V630,
f. 283rb; N442,
f. 218rb
INCIPIUNT
DECRETA SECUNDI PELAGII
PAPAE SUCCESSORIS BEATI
BENEDICTI
ET ANTECESSORIS SANCTI
GREGORII.
Dilectissimis fratribus,
universis
episcopis,
qui illicita vocatione
Iohannis
Constantinopolitani episcopi
ad synodum Constantinopolim convenerunt, Pelagius.
Manifesto,
sicut optavimus, per
gratiam dei lumine
evangelicae
veritatis
ab universali ecclesia
perniciosissimi
erroris nocte depulsa,
ineffabiliter
<N442,
f. 218va> gaudemus
in domino, sed
non modico contristamur merore,
quod ea, quae
olim calcata fuerant
et funditus damnata
nec umquam fieri
debuerant,
redivivis
radicibus
germinant
atque pullulant.
Et quoniam multa,
quae poenitudinem possunt
generare,
proveniunt,
necesse est ea cassare,
quae contra ordinem
et omnem auctoritatem facta
esse noscuntur. Unde,
fratres,
reiecta penitus
audacia,
quae contra
apostolicam
sedem et contra
ipsam domini salvatoris
vocem, qua dictum
est: Tu es
Petrus, et super hanc petram
aedificabo
ecclesiam
meam, sumpta est disputandi contra
domini praecepta, vana
errantium
corda conquiescant, nec
liceat defendi, quod
non licet agere.
Relatum
est ergo ad
apostolicam
sedem Iohannem <P9629, f.
195va>
Constantinopolitanum
episcopum
universalem
se scribere vosque
ex hac sua
praesumptione
ad synodum convocare
generalem,
cum generalium synodorum
convocandi
auctoritas
apostolicae
beati Petri sedi singulari
privilegio
sit tradita
et nulla umquam
synodus rata legatur,
quae apostolica auctoritate non
fuerit fulta. Quapropter, quicquid
in praedicto vestro
conventiculo, quia synodus
taliter praesumpta esse
non potuit, statuistis
ex auctoritate sancti
Petri apostolorum principis
et domini salvatoris
voce, qua beato
Petro potestatem ligandi
et solvendi ipse
salvator
dedit, quae etiam
potestas
in successoribus eius
indubitanter
transivit,
praecipio omnia,
quae ibi statuistis
vana et cassata
esse, ita ut
deinceps
numquam appareant nec
mutilentur. Ait
enim ipse salvator
beato apostolo Petro,
sicut ipse per
se veritas loquitur
dicens: Quaecumque ligaveris
super terram, erunt
ligata et in
caelo, et quaecumque
solveris
super terram, erunt
soluta et in
caelo. Multis denuo
apostolicis
et canonicis atque
ecclesiasticis
instruimur
regulis non debere
absque sententia Romani
pontificis
concilia
celebrari,
quapropter,
ut iam dictum
est, recte non concilium,
sed vestrum conventiculum vel
conciliabulum cassatur,
et quicquid in
eo actum est
irritum habetur et
vacuum. Vos quoque deinceps videte,
ut nullius hortatu talia
praesumatis,
<V630,
f. 283va> si
apostolicae
sedis communione carere
non vultis. Modo
vero ideo suspenditur ultio,
ut locum possit habere
correctio.
Praedecessores
vero Iohannis et
iste ipse Iohannes antecessoribus nostris
non semel, sed
saepissime
epistolas
atque libellos propria
manu subscriptos sanctis
antecessoribus
nostris miserunt, quibus
coram deo protestati
sunt, nihil umquam
proterve contra
apostolicam
sedem agere nec
de illius aut
de aliorum
privilegiis
quicquam
usurpare,
<N442,
f. 218vb> qui
hactenus
in archivo sanctae
Romanae ecclesiae sub
sigillis
cyrographis eorum
roborati
habentur
<P9629,
f. 195vb> integri.
In ipsis enim
epistolis
vel libellis anathematis vinculo se
et successores eorum
constrinxerunt,
si umquam aliquid
contra eos praesumpsissent aut
contra apostolicam vel
ullius alterius
episcopi
sedem quicquid adversi quomodo essent
moliti. Idcirco
eos non
esse necesse excommunicare aut
anathematizare,
quia ipsi anathematis vinculo
propriis
manibus professiones suas
suaque scripta roboranda
constrinxerunt.
Sciat se tamen
et ipse Iohannes,
nisi errorem suum
cito correxerit, a
nobis excommunicandum fore
et apostolicae sedis
atque omnium episcoporum communione
carere, universalitatis quoque
nomen, quod sibi
illicite
usurpavit,
nolite attendere nec
vocatione
eius ad synodum absque
auctoritate
sedis apostolicae umquam
venire, si apostolicae sedis
et ceterorum episcoporum communione
vultis frui. Nullus
enim patriarcharum hoc
tam profano vocabulo
umquam utatur, quia, si
unus patriarcha universalis dicitur,
patriarcharum
nomen ceteris derogatur.
Sed absit hoc,
absit a fidelibus
cuiusquam
mente hoc sibi
velle quempiam arripere,
unde honorem fratrum
suorum inminuere ex
quantulacumque
parte videatur. Quapropter
karitas vestra neminem
umquam suis in epistolis
universalem
nominet,
ne sibi debitum
subtrahat,
cum alteri honorem
offert indebitum.
Adversarius
namque diabolus,
qui contra humiles
saeviens
sicut leo rugiens
circumit
quaerens,
quem devoret,
non iam, ut
cernimus,
caulas circumit,
sed ita valide
in quibusdam ecclesiae
necessariis
membris dentem figit,
ut nulli sit
dubium, quia
nisi unanimiter favente
domino cunctorum provida
pastorum
turba concurrat, omne,
quod absit, citius
ovile dilaniet. Perpendis,
frater karissime, quid
e vicino subsequitur, cum
et in sacerdotibus erumpunt
tam perversa primordia,
quia enim iuxta
est ille, de
quo scriptum est:
Ipse est super universos filios
superbiae,
quod non sine
gravi dolore dicere
compellor,
<P9629,
f. 196ra> dum
frater et coepiscopus noster
Iohannes
mandata dominica et
apostolica
praecepta
regulasque
patrum dispiciens eum
per elationem praecurrere conatur
in nomine. Vestrae
autem beatitudini indicit
omnipotens
deus quam gravi
considerationis
huius gemitu torqueor,
quod ille quondam
mihi notissimus, ille
omnibus <V630, f.
283vb>
dilectus,
ille, qui in
elemosinis,
orationibus
atque ieiuniis videbatur
occupatus ex
ea, quae
fatebat cinere,
ex ea, qua
praetendebat
humilitate
iactantiam
sumpsit,
ita universa
sibi temptet adscribere, et
omnia, quae soli
uni capiti cohaerent
videlicet
Christo,
per electionem pompatici
sermonis
eiusdem Christi sibi
studeat membra subiugare.
Nec mirum, quod
ille temptator, <N442, f.
219ra>
qui initium omnis
peccati scit esse
superbiam,
et tunc ea
in primo homine
ante omnia usus
est et nunc
eam in quibusdam
hominibus ponit
in fine virtutum
et, qui aliquatenus bonis
vitae studiis videbantur
crudelissimas
manus eius effugere,
eis in ipsis
metas boni operis
et in ipsa
quodammodo
apponat perfectionis conclusione tendiculum. Unde
magnopere orandum
est et omnipotens
deus assiduis precibus
implorandus,
ut hunc a
mente illius avertat
errorem,
hoc ab unitate
atque humilitate ecclesiae
malum superbiae et
confusionis
avertat et
favente deo omnibus
viribus concurrendum atque
providendum,
ne in unius
veneno sermonis viventia
in Christi corpore
membra moriantur. Si
enim hoc dici
licenter
permittitur,
honor patriarcharum omnium
negatur et fortasse
is in errore
perit, qui
universalis
dicitur,
et nullus iam
episcopus
remansisse
in statu veritatis
invenitur.
Oportet ergo, ut
constanter
ac sine praeiudicio servetis,
sicut accepistis ecclesias
et nihil sibi
in vobis haec
temptatio
diabolicae
usurpationis
adscribat.
State fortes, state
securi scriptaque universalis nominis
falsitate
nec dare umquam
nec suscipere praesumatis. Omnes
episcopos
curae vestrae subiectos
ab huius adulationis inquinatione prohibete, ut
universa
vos ecclesia patriarchas, non
solum in bonis
operibus,
sed etiam in
veritatis
<P9629,
f. 196rb> auctoritate cognoscat. Si
qua autem forsitan adversa
subsequantur,
unanimiter
persistentes etiam moriendo
debemus ostendere, quia
in damno generalitatis nostrum
specialiter
aliquid non amamus.
Dicamus cum
Paulo: Mihi vivere
Christus
est et mori
lucrum. Audiamus, quod
primus omnium
apostolorum dicit:
Si quid patimini
propter iustitiam, beati
eritis. Mihi
enim credite, quia
honorem,
quem pro praedicanda suscepimus
veritate,
si necessitatis causa
exigat, securius per eandem veritatem
relinquimus quam
tenemus.
Orate,
fratres,
ut honor ecclesiasticus nostris
diebus non evacuetur,
nec umquam Romana quae
instituente
domino caput est
omnium ecclesiarum, privilegiis suis
umquam careat
aut exspolietur.
Confidimus autem
de vobis, carissimi,
meliora atque viciniora
salutis,
quia neque mors
neque vita neque
angeli neque
principatus
neque instantia neque
futura neque fortitudo
neque altitudo neque
profundum
neque creatura alia
magistro gentium
docente poterit
nos separare a
caritate
domini <V630, f.
284ra>
nostri Iesu Christi
et, quae in
ipso est, recta
fide. Nolite itaque
amittere
confidentiam
vestram,
quae magnam habet
remunerationem.
Patientia
enim nobis necessaria
est ad colluctationes adversariorum, quatenus
fidem intemeratam usque
in finem conservantes repromissio<N442, f.
219rb>nem
percipiamus,
quam repromisit his,
qui legitime certare
deproperant.
Adhuc enim
modicum quantulum, qui
venturus
est, veniet et
non tardabit. Ecce
enim iudex ante
ianuam assistit coronas
hilariter
promittens
his, qui pro
eo passionibus submittuntur. Quod
si subtraxerit se quis,
non placebit animae
meae, sed cadet
de promissione propter
negationem.
Nos autem non
sumus subtractionis in
perditionem, sed
fidei in acquisitionem animae.
Propter quod assumite
arma dei, ut
possitis
resistere
in die malo
adversus
omnes inimicos sanctae
dei ecclesiae et
vestros et induite
vos lorica iustitiae
calciati
pedes in preparatione evangelicae pacis
in omnibus assumentes
scutum fidei, in
quo possitis omnia
iacula <P9629, f.
196va>
nequissimi
ignea extinguere
et galeam salutis
accipite
et gladium spiritus,
quod est verbum
dei per omnem
orationem
et obsecrationem radicati
et fundati in
solacio fratrum pro
Christo Iesu domino
nostro.
Sed
et nunc, fratres,
commendamus
vos omnes domino
et verbo gratiae
eius, qui potest
perficere
et dare hereditatem vobis
cum omnibus sanctis.
Ipse autem deus
pacis et consolationis det
vobis idipsum sapere
in alterutrum, ut
vobis invicem succurratis et
non sitis divisi, ut
unanimes,
uno ore et
uno corde honorificemus eum in
concordiam
et consolationem fratrum,
qui potens est
confirmare
nos secundum
evangelium
eius iuxta revelationem ministerii aeterni temporibus
scilicet
perpetuis,
quibus vobis futurorum
gaudiorum
largienda
sunt munera.
Summopere etiam
considerare
debetis,
quod illi, qui
fratribus
invident eosque
damnare aut
perdere cupiunt, pro
se sua dogmata
destruuntur. Dicit
enim dominus: Omne
regnum in se
divisum non stabit et omnis
scienta et lex
adversum
se divisa non
stabit. Ideoque necesse
est, ut concorditer salubres
suscipiatis
hortatus
et nihil per
contemptionem agentes,
sed ad omne
studium devotionis unanimes
divinis et apostolicis constitutionibus pareatis
et in nullo
patiamini
providentissima
canonum decreta violari,
quatenus
et Nicenorum canonum
constituta
et, quae a
nobis vel a
predecessoribus
nostris sunt provide
et salubriter decreta,
intemerata
permaneant
in futuro.
Et
in Apocalypsi dominus
per Iohannem loquitur
dicens: Noli timere,
ego sum primus
et novissimus et
vivus et fui
mortuus et ecce
sum vivens in
saecula saeculorum et
habeo claves mortis
et inferni. Et
paulo post: Vincenti dabo
edere de ligno
vitae, quod est
in paradiso dei
mei. Item <N442, f.
219va>
idem: Esto fidelis
usque ad <V630, f.
284rb>
mortem, et dabo
tibi coronam vitae.
Et iterum: Qui
vicerit et custodierit usque
in finem opera
mea, dabo illi
potestatem
super gentes et
reget illas in
virga ferrea et
tamquam vas figuli
confringent. Item
idem: Ecce sto
ad hostium et
pulso. Si quis
audierit
vocem <P9629, f.
196vb>
meam et aperuerit
ianuam, introibo ad
illum et cenabo
cum illo et
ipse mecum. Qui
vicerit,
dabo ei sedere
mecum in throno
meo, sicut et
ego vici et
sedeo coram patre
meo in throno
eius.
Vos,
fratres,
si non vultis
cum eo damnari,
quia non solum,
qui faciunt, sed
qui facientibus consentiunt rei
sunt, hortamini eum
et monete recedere
a praefatis illicitis
et memor sit,
unde exciderit et
agat poenitentiam et
prima opera faciat.
Si minus non
mea loquor verba,
sed ipsa domini
salvatoris,
quae per praedictum
Iohannem
in iam dicto
libro locutus est,
replicans
aio: Veniam et
movebo candelabrum tuum
de loco suo,
nisi poenitentiam egeris.
Ipse enim magis
tenet doctrinam Balaam, qui
docebat Balac immittere scandalum
coram filiis Israel,
sicut iste
docet vos scandalizare sanctam
matrem ecclesiam et
universum tam coetum
sacerdotum
quam religiosorum christianorum aut
fidelium
sacerdotum,
unde et in
supradicto libro
continetur
ita: Semper enim
potius vos verbis
domini salvatoris ferire
et instrui cupio
quam meis, licet
et ipsa apostolica
auctoritate
sint ponderibus plena:
Novi opera tua
novissima
plura prioribus, sed
habeo adversus te,
quia permittis mulierem
Iezabel,
quae se
dicit prophetam, docere
et seducere servos
meos, fornicari et
manducare
de idolotitis, et
dedi illi tempus,
ut poenitentiam ageret,
et non vult poenitere
a fornicatione sua.
Ecce mitto eam
in lectum et,
qui moechantur cum
ea, in tribulatione maxima,
nisi poenitentiam egerint
ab operibus suis,
et filios eius
interficiam
in morte. Et
scient omnes ecclesiae,
quia ego sum
scrutans
renes et corda
et dabo unicuique
vestrum secundum opera
vestra. Haec, fratres,
valde cavenda sunt
et praecepta domini
atque sanctae sedis
apostolicae,
quae vice
domini salvatoris legatione
fungitur,
monita fideliter
amplectanda et
peragenda.
De
cetero, fratres, super
provinciae causa, unde
sedem apostolicam dudum
consulere
voluistis,
videtur nobis sufficienter <P9629, f.
197ra>
tractatum
a sanctis praedecessoribus nostris.
Sed quia
denuo nostram mediocritatem de
eadem re interrogare dignum
duxistis,
<N442,
f. 219vb> scitote
certam provinciam esse,
quae habet
X vel XI
civitates
et unum regem
et totidem minores
potestates
sub se et unum
episcopum
aliosque
suffragatores
X vel XI
episcopos
iudices,
ad quorum iudicium
omnes causae episcoporum et reliquorum
sacerdotum
ac civitatum causae
referantur,
ut ab his
omnibus iuste consona
voce discernantur, nisi
ad maiorem auctoritatem fuerit
ab his, <V630, f.
284va>
qui iudicandi sunt,
appellatum.
Unde non oportet,
ut degradetur vel
dehonoretur
unaquaeque
provincia, sed
apud semetipsam habeat
iudices,
sacerdotes
et episcopos, videlicet
iuxta ordines suos.
Et quicumque causam
habuerit
a suis iudicibus
iudicetur
et non ab
alienis,
id est a
suae iustis iudicibus
provinciae
et non ab
externis,
nisi, ut iam
praelibatum est,
a iudicandis fuerit
appellatum.
Si vero in
qualibet
provintia
ortae fuerint quaestiones et
inter ipsius provinciae
episcopos
discrepare
coeperit
ratio, atque inter
ipsos dissidentes non
conveniat,
ad maiorem tunc
sedem referantur, et
si illic facile
et iuste non
discernuntur, ubi
fuerit synodus regulariter congregata, canonice
et iuste iudicentur. Maiores
vero et difficiles quaestiones, ut
sancta synodus statuit,
et beata consuetudo
exigit, ad
sedem apostolicam semper
referantur. Ceterum sanctorum
patrum statuta sequentes
synodali
auctoritate
omnes, qui adversus patres armantur
ut patrum invasores
et mactatores infames
esse censemus, quoniam ea
vulnera,
quae fomentis non
sanantur,
ferro abscidi vel
curari necesse
est.
Unde,
fratres,
cessent iniustae
aemulationes,
cessent desidiae, cessent falsae
criminationes,
ne infirmus quisquam,
propter quem Christus
mortuus est, talibus
laceretur
insidiis,
ne ovis pretio
Christi redempta lupinis
a fratre saucietur
morsibus.
Merito igitur
causa nos respicit,
si talibus favere <P9629, f.
197rb>
coeperimus.
Corripiantur
semper talia nec
illis, qui haec
certare nituntur aut
patribus
vel fratribus insidiantur, libere
loqui concedatur aut
pro voluntate sermo
proferre
permittatur.
Liquet omnino, quod
conhibeant
illis, qui talia
eos loqui permittunt, quoniam
occurreret veritas,
si falsitas et
calumnia
vel odium displiceret. Desinat
igitur falsitas incessere
veritatem,
desinat suspicio, quae
iuste repellitur, insidiari,
desinat odium et
inimicitia
persequi
patres vel fratres,
desinat conspiratio, quae
ab omnibus est
repudianda,
infestari magistros.
Horum igitur vitiorum
auctores
vel <N442, f.
220ra>
patratores
non sunt in
accusatione
pontificum
recipiendi,
sed penitus repellendi, quoniam
iubent archana decreta
patrum, ut accusatio
vel testimonium eorum,
qui odio quoslibet
insequuntur
vel qui inimici
aut suspecti habentur,
nullo modo recipiantur. Quorum
statuta et nos
firmantes
eadem omnibus inviolabiliter futuris
temporibus
tenere censemus. Quicquid autem
super hac causa
patres nostri decernendum duxere
dignum, ut condecet,
necesse est, cum
labefactari
vel infirmari coeperit apostolica
denuo auctoritate firmari
ac renovari fratribusque dari.
Data
Kalend. Martii indictione XV.
Explicit.
P9629,
f. 197rb; V630,
f. 284va; N442,
f. 220ra
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 28.7.2005
|