Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Pelagius II. an Erzbischof Benignus
P9629,
f. 197rb; V630,
f. 284va; N442,
f. 220ra
INCIPIT EPISTOLA
SECUNDI PELAGII PAPAE
<V630,
f. 284vb> BENIGNO
ARCHIEPISCOPO DIRECTA.
Dilectissimo fratri
Benigno archiepiscopo Pelagius
episcopus.
Lectis fraternitatis tuae
litteris vigorem
fidei tuae, quem dudum
noveramus,
agnovimus
congratulantes
dilectioni
tuae, quod ad
custodiendum
gregem Christi pastoralem
curam vigilanter impendis, et
pro tibi subditis
sollicitus insistis. Ad
nostram enim laetitiam
et benefacta perveniunt, et
si a<P9629, f.
197va>liqua
secus, quam
oportet, provenerint, non
modico nos merore
conturbant. Magnam
enim gratulationem divina
concedit
gratia, quando tribuit
inter nos et
salutaris
disciplinae
normam litteris conferre
et provenire ad
pacificorum
studia facit praeoptata.
Exigit
ergo dilectio tua
consulta sedis
apostolicae,
si licitum foret
episcopum
transire
aut mutare de
civitate
ad civitatem, dum
quidem canones,
ut tibi videtur,
hoc fieri prohibeant. Significasti etiam
litteris
tuis quendam fratrum nomine
et actu Dei
servum causa utilitatis
te velle mutare in
locum et civitatem
defuncti, licet
quidam dicant hoc fieri non
licere, si consensum
apostolicae
sedis habuisses. Quapropter
scias, frater dilectissime, aliud
esse causam necessitatis et
utilitatis
et aliud causam
praesumptionis
ac propriae voluntatis. Non
ergo mutat sedem,
qui non mutat
mentem, id est,
qui non causa
avaritiae
aut dominationis aut
propriae
voluntatis
vel suae electionis
migrat de
civitate
ad civitatem, sed
causa necessitatis et
utilitatis
mutatur.
Nam et plurimorum utilitas
unius utilitati vel
voluntati
praeferenda
est. Aliud est
enim mutare et
aliud mutari, sicut
aliud est ministrare
et aliud ministrari. Unde dominus
in evangelio loquitur
dicens: Non veni
ministrari sed
ministrare.
Quod enim
in canonibus
<N442,
f. 220rb> legitur
non debere episcopum
de civitate ad
civitatem
transire
vel transferri non
de his dicitur,
qui hoc aut
vi expulsi, necessitate coacti aut
auctoritate maiorum
hoc agunt, sed
de his, qui
avaritiae
ardore inflammati
sponte sua prosiliunt
et potius ambitioni
quam utilitati ecclesiae
servire et, ut
dominationem
agant, insistere cupiunt.
Unde et in
subiectis
canonibus
continetur:
Si aliquis exstiterit
temerarius,
qui forsitan excusationem afferat,
quod populi litteras
acceperit
et ideo migraverit, dum
manifestum sit
praemio et mercede
paucos, qui sinceram
fidem non habent,
potuisse
corrumpi,
<P9629,
f. 197vb> ut
clamarent
in ecclesia et
ipsum petere viderentur, omnino
has fraudes removendas esse
censemus.
His verbis
et aliis multis
exemplis
liquet non de
his dicere, ut
paulo superius praelibatum est,
qui pulsi aut
non recepti a
civibus <V630, f.
285ra>
vel a quibuscumque aut
necessitate
cogente vel auctoritate maiorum
transeunt
de civitate ad
civitatem,
sed de his,
qui sponte prosiliunt
aut temeritatis vel
ambitionis
causa hoc faciunt.
Nam aliud
est sponte
transire et
aliud est coacte
aut necessitate venire.
Unde non isti
mutant civitates, sed
mutantur,
quia non sponte
sed coacte hoc
agunt. Quis enim
umquam audet
dicere sanctum Petrum
apostolorum
principem
non bene egisse, quando mutavit
sedem de Antiochia Romam?
Aut quis eum
negat ob id
sanctum non esse
aut dignitatem et
meritum apostolatus tam
in caelis quam
in terris perdidisse? Aut
quis negat sanctos
non esse multos
alios episcopos, qui
de civitatibus ad
civitates
translati
sunt aut meritum
pontificatus
perdidisse?
Quorum nomina,
si coeperim enumerare,
ante dies pertransiet quam
haec omnia conscribere possent
et prolixior erit epistola
quam necesse sit.
Aut quis umquam
potest adprobare sanctos
non esse Alexandrum, qui
Hierosolimam
de altera civitate
translatus
est, aut sanctum
Gregorium
Nazanzenum,
qui in Aziato constitutus est,
aut sanctum Proclum,
qui de Cizico
translatus
et Constantinopoli est
inthronizatus?
Non ergo bene
intellegunt
ecclesiasticas
regulas,
qui hoc negant
causa utilitatis aut
necessitatis
fieri non posse,
quoties communis necessitas
aut utilitas persua<N442, f.
220va>serit. Nullum enim
ex his aut
ex aliis, qui
meliori consilio mutaverint
civitates
necessitate
quadam vel utilitate
ecclesiastica
aut laica communione
carere repperimus nec
ullatenus
umquam fieri debet. Sententia
vero, quae in
Antioceno
concilio
habetur,
ut episcopus ab
alia nequaquam
migret ad aliam,
tota atque omnes
<P9629,
f. 198ra> sententiae
de eadem re
vim superius compraehensam retinent
et nihil praetaxato
modo translationibus episcoporum actis
vel agendis nocent,
sed magis roborem
eis ac domini
salvatoris,
quae omnes canonicos
superexaltat
libros, auctoritate praestent.
Tales autem quaestiones magis
ex invidia quam
ex caritate aut
utilitate
nasci videntur, cum
ipsa per se
veritas dicat: Si
vos persecuti fuerint
in una civitate,
fugite in aliam, et
reliqua.
Huic ergo sententiae
nullus catholicorum usquam
contradicere
potest, quae non
alterius,
sed ipsius proprio
domini ore prolata
et firmata esse
dinoscitur.
Cui si aliquis
contradixerit,
non solum extorris,
sed etiam anathematizatus ab
ecclesia
pellatur.
Et dominus in
evangelio
alias ait: Beati,
qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam. Si
eos dominus beatos
dicit, qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam, quis eos
damnare potest? Et
si ipse de
civitate
ad civitatem propter
persecutionem
fugere praecepit, quis
eos detrahere aut
damnare propterea audet
<V630,
f. 285rb> vel
potest, quod verbis
dominicis
obtemperant?
Profecto,
qui his contradicit aut resistit,
seipsum damnat, quia
ori domini contumax
et inoboediens exsistit.
Unde et ipsa
per se veritas
dicit: Quis ex
vobis arguet me
de peccato? Si
veritatem dico,
quare vos non
creditis
mihi? Qui est
ex deo, verba
dei audit. Propterea
vos non auditis,
quia ex deo
non estis. Omnino
oportet deo oboedire
plus quam hominibus,
et idcirco, quod deo oboedimus
et de civitate
ad civitatem ipso
praecipiente
persecutionis
causa, id est
necessitatis
aut utilitatis transimus,
damnandi
sumus? Non omnino,
sed potius venerandi
atque portandi, quoniam, qui
his resistit, profecto
dei ordinationi resistit
et est infideli
deterior,
quia melius est
non cognoscere viam
veritatis
quam post agnitionem
retrorsum
abire. Nam
et ipse dominus
de loco ad
locum recessit, id
est transivit, Iudaeis
illum quaerentibus. Fugiens
ille quaerentes et
persequentes
se dedit nobis
exemplum
fugere nos persequentes et
de civitate ad
civitatem
transire
dicens: Si vos
persecuti
fuerint in civitatem
istam, <N442, f.
220vb>
fugite in aliam,
et cetera talia
et his similia.
Nam si fugere
malum est, persequi
multo deterius. Hic
quidem ne moriatur,
absconditur.
Hic tamen persequitur, ut
occidat,
et, ut fugiatur, praecipitur, qui autem
quaerit occidere, praevaricatur legem
et magis fugiendi
praebet occasionem. Si
fugam improperant persequentes, erubescant
potius semetipsos, et
quiescant
insidiari
et quiescant continuo fugientes.
Nemo enim mitem
fugit aliquando, sed
magis ferocem simul
et calidum. Omnis
enim, qui gemebat
et vexabatur a
Saul fugiebat et
veniebat ad
David. Si ergo
rex piissimus atque
iustissimus
David sciret peccatum
esse persecutionem fugientes
et transeuntes de
loco ad locum
et de civitate
ad civitatem tales
nequaquam
reciperet,
nec secum
teneret,
neque in aliis
civitatibus
eos collocaret. Qui
enim persecuntur domini
episcopos
eosque de
civitatibus
ad civitates transire
compellunt,
non eos tantum persecuntur, quantum
dominum nostrum Iesum
Christum,
cuius legatione funguntur,
nec ipsi in
hoc peccant episcopi,
quoniam non sponte,
sed coacte hoc
agunt, sed illi,
a quibus persecuntur, nec ipsis
episcopis
hoc imputari potest,
sed illis, qui
eos hoc agere
cogunt. Sanctus enim
protomartyr
Stephanus lapidabatur, sed
Iesus suscipiebat plagas.
Ideo unicuique praevidendum est,
ne aliquem iniuste
persequatur,
iudicet vel puniat, ne
Iesum persequatur, iudicet
et puniat. <P9629, f.
198va>
Qui autem negant
misericordiam faciendam
fugientibus
ac necessitatem <V630, f.
285va>
patientibus,
ipsum Christum negant,
qui est misericordia et
veritas et omnibus
necessitatem
patientibus subvenire
iubet. Pauca
sunt, frater, quae
asserui,
sed quanta ex
his pendeant, tua
prudentia
poteris aestimare. Quare
hanc annituntur malevoli
interrumpere
misericordiam?
Cui ludere vanis
intentionibus
felicitatem?
Excusationem
iam non habet
<P9629,
f. 199ra> furor
iste credentibus, nec
interest,
quibus itineribus ad
mundi principem currat,
qui a benevolentia fratrum
disciscit aut
necessitatem
patientibus
misericordiam
negat. Negat misericordiam necessitatem patientibus, qui
populis indigentibus divinis
ministeriis et
non habentibus proprium
episcopum,
qui eos instruat,
causa utilitatis atque
necessitatis,
aut ex
alia civitate, licet minor
sit, in eam,
quae non habet
episcopum
doctiorem
vel utiliorem, meliori
consilio
non sponte transeuntem, sed
maiorum exhortatione <N442, f.
221ra>
mutare aut episcopum
eiectum et persecutionem patientem
causa utilitatis aut
necessitatis
inthronizare.
Apud veteres enim
sine ulla differentia de
civitate
ad alteram migrabatur
episcopus,
dum utilitas aut
necessitas
evocaret.
Quapropter
ipsam etiam regulam
huic epistolae placuit
inseri, ut monstretur eos
mentitos
esse, qui episcopum
non posse inthronizare dixerunt.
Unde et in
canonibus
legitur ita: Si
quis episcopus ordinatus
ad parrochiam, in
qua ordinatus est,
minime proficiscitur non
sua culpa, sed
aut populo respuente
aut propter aliam
quamlibet
causam non
necessitate
factam, hunc honore
ministerioque
participare
tantum nec eum
misceri rebus ecclesiae,
in qua collectas
celebrant ecclesiae,
sed sustinere, quod
provinciae
synodus suo iudicio
terminaverit. Huic regulae
nullus contradicere potest,
quae etiam causa
utilitatis
aut necessitatis inthronizare episcopum
iubet, et mutare
ac transire eum
de civitate ad
aliam civitatem non
proprium
habentem
episcopum
sinit. Pinguas hostias
litat diabolo, qui
his resistere nititur,
aut misericordiam vel
utilitatem
ecclesiae
iam dictis
negat, id est
et episcopis et
populis.
In vanum ergo
contra simplices, qui
haec olim dicentes
agere prohibuerunt, tendicula
deinceps
parabunt,
cum his et
aliis armati amminiculis noverint,
quid super his
sit agendum et
quid vitandum. Nimis
enim armatus est,
qui illam, <P9629, f.
199rb>
quae adversarius misericordiae et
utilitatis
atque concordiae ministrat,
tela contemnit. Sufficit
ergo contra omnia
iacula iurgiorum fidei
nuda oppositio. Scio te
non ignorare, frater,
memoratas
canonum sententias atque
evangelicas
sanctiones
novas non esse,
sed nostro <V630, f.
285vb>
assensui
mancipari.
Cur his contradicentes emigrationes episcoporum utilitatis
et necessitatis causa
fieri prohibentes, ut
saepe dictum est,
et non avaritiae
aut temeritatis in
perniciem
sacerdotum
ac populorum laedunt
sacerdotale
concilium?
Cur lacerant
sententiam,
in qua inspirante Christo
oracula superna patuerunt,
et inter deum
atque homines interpres
exstitit
lingua pontificum? Illa
enim caeli curia variarum dotibus
aucta cerulium et
multo redemptoris nostri
auro ostroque decorata,
nihil in illa
discissione
auctore se protulit,
sed per humanae
linguae mysterium divino
militavit
imperio.
Intellexit
non esse suum, quicquid impulsa
constituit,
nihil quoque habet
in illa sententia,
nisi unde de
sola devotione gratuletur. Nam
dum profanis memoratorum verbis
ceditur,
et insciam produnt
et livorem, quis
hic locus erroris,
ubi congruentia pari
ductu exemplo et
historiae
verba concurrunt? Nec
diversum
est <N442, f.
221rb>
ab intellectu catholico
et lectionibus, quod
profertur.
Nam dum bene
nodus in scirpo
quaeritur,
dum involvit
nebula praedicatae lucis
auctores.
Foeda quoque a
nitore domini sui
obligatione
dissolvitur,
qui statutis caelestibus minus
mera fide dependit officia.
Talium ergo dictiones
vel probibitiones indignae
fiunt etiam memoratu.
Profunda
est ergo nimis
imperitia
eorum et sepulchrum
patens est guttur
eorum, quia linguis
suis dolose agunt. Non
est enim
in ore eorum
rectum, interiora eorum
insidiae,
densis cor eorum
vepribus
suffocatur,
et interna vitia
aliis certantes scribere.
Nobilitatem
ergo dat facinoribus, qui
in talibus ventilationem ipsorum
in exemplum sumit
aut ad aures
posteras
digna relatione transmittit. <P9629, f.
199va>
Tibi autem non
sit curae talium
quaestionum,
sed sequere sententiam
beati apostoli
Pauli, qui
monet per discipulum
cunctos et clamat
dicens: Inanes quaestiones devita,
inanes namque vel iuxta
apostolum
quaestiones
semper vita et
age, quod meliori
consilio
non avaritiae vel
temeritatis,
sed utilitatis et
necessitatis,
ut saepe dictum
est, causa faciendum
utiliter
prospexeris.
Quapropter,
karissime,
his apostolicis fultus
auctoritatibus,
muta episcopum causa
necessitatis
aut utilitatis, super
quo nos consulere
voluisti et
alios fratres nostros,
quibus hoc faciendum
necessitas
aut utilitas compulerit, agere
doce, quia hoc,
quod tibi soli
scribimus,
generaliter
omnibus tenere mandamus,
quia, sicut potestatem
habes episcopos et
sacerdotes
regulariter
titulari
et ordinare, ita,
ut praedictum est,
causa necessitatis aut
utilitatis
habes et mutare
ac de titulo
ad titulum translatare, licet
de minori ad
maiorem urbem <V630, f.
286ra>
mutandus
sit. Hoc tamen
summopere
praevidendum
est, ne causa
arrogantiae
aut avaritiae umquam
fiat, quia hi
a praedictis canonibus
damnantur,
non illi, qui
necessitate
aut utilitate maiorum
consilio
et sana ac
pura et deo
placita intentione hoc
faciunt.
Tu, frater, semper
sectare iustitiam, pietatem,
fidem, caritatem, patientiam
et mansuetudinem. Certa
etiam bonum certamen
fidei et appraehende vitam
aeternam,
in qua vocatus
es, quoniam spiritus
timentium
deum quaeretur ab
eo et in
respectu
illius benedicentur. Spes
enim illorum in
salvantem
illos et oculi
dei in diligentes
se. Qui
timet dominum, nihil
trepidabit
et non pavebit,
quoniam ipse est
spes eius. Timentis dominum
beata est anima.
Ad quem respicit
et quis est
fortitudo
eius? Oculi domini
super timentes eum,
protector
potentiae,
firmamentum
<N442,
f. 221va> virtutis,
tegmen ardoris et
umbraculum
meridiani
et precatio offensionis et
adiutorium
casus, exaltans animam
et illuminans oculos,
dans sanitatem, vitam
et benedictionem, immolans
ex <P9629, f.
199vb>
iniquo oblationem maculatam
et non sunt
beneplacitae subsannationes iniustorum, dominus
solus sustinentibus se
in via veritatis
et iustitia. Dona
iniquorum
non probat altissimus, nec
respicit
in oblationibus iniquorum,
nec in multitudine sacrificiorum eorum
propitiabitur
peccatis.
Qui offert
sacrifitium
ex substantia pauperum,
quasi qui victimat filium
in conspectu patris
sui. Panis egentium
vita pauperis est,
qui defraudat illum,
homo sanguinis est.
Qui aufert in
sudore panem desudanti
cibos, quasi qui
occidit proximum suum.
Qui effudit sanguinem
et qui fraudem
facit mercennario, fratres
sunt, unus aedificans
et unus destruens,
quid prodest illis nisi
labor? Unus orans
et unus maledicens, cuius
vocem exaudiet deus?
Qui baptizatur a
mortuo et iterum
tangit eum, quid
proficit
lavatio ipsius? Sic
homo, qui ieiunat
in peccatis suis,
et iterum eadem faciens,
quid proficit humiliando
se? Orationem illius
quis exaudiet? Qui
conservat
legem, multiplicat orationem.
Sacrificium salutare
est attendere mandatis
et discedere ab
omni iniquitate et
propitiatio litare
sacrificium
super iniustitias et
deprecatio
pro peccatis recedere
ab iniustitia. Retribuit
gratiam,
qui offert similaginem et,
qui facit misericordiam, offert
sacrificium.
Beneplacitum
est domino recedere
ab iniquitate et
deprecatio
recedere
ab iniustitia. Non
apparebis
ante conspectum dei
vacuus. Haec enim
omnia propter mandatum
domini fiunt. Oblatio
iusti impinguat altare
et odor suavitatis in
conspectu
altissimi.
Sacrificium
iusti acceptum est
<V630,
f. 286rb> et
memoriam
eius non obliviscetur dominus.
Bono animo gloriam
redde deo
et non minuas primitias
frugum tuarum. In
omni dato hilarem
fac vultum tuum
et in exultatione sanctifica
decimas tuas. Da
altissimo
secundum
datum eius et
in bono oculo
adinventionem
fac manuum tuarum,
quoniam dominus retribuens
est et septies
tantum reddet tibi.
Noli offerre munera
prava, non enim
suscipiat illa,
et noli inspicere
sacrificium
iniustum,
quoniam dominus iudex
est et non
est apud illum
gloria personae. Non
accipiet dominus
personam
<P9629,
f. 200ra> in
pauperem
et precationem laesi
exaudiet.
<N442,
f. 221vb> Non
despiciet preces
pupilli nec
viduam, si effundat
loquelam
gemitus.
Nonne lacrimae
viduae ad maxillam
descendunt
et exclamatio eius
super educentem eas?
A maxilla
enim ascendunt usque
ad caelum, et
dominus exauditor non
delectabitur
in illis. Qui
adorat deum in
oblectatione, suscipietur, et
precatio
illius usque ad
nubes propinquabit. Oratio
humiliantis se
nubes penetrabit et,
donec propinquet, non
consolabitur
et non discedet, donec
aspiciet
altissimus,
et dominus non
elongabit,
sed iudicabit iniustos
et faciet iuditium,
et fortissimus non
habebit in illis
patientiam, ut contribulet dorsum
ipsorum,
et gentibus reddet
vindictam,
donec tollat plenitudinem superborum
et sceptra iniquorum
contribulet,
donec reddat omnibus
secundum
actus suos et
secundum
opera Adae et
secundum
praesumptionem
illius, donec iudicet iudicium
plebis suae, et
oblectabit
iustos misericordia sua.
Deus
autem, frater karissime,
inpleat desiderium et
ministerium
tibi divinitus collatum secundum
divitias
suas in gloria
in Christo Iesu
domino nostro, deo
autem et patri
nostro gloria in
saecula saeculorum. Amen.
Explicit.
Data
XIII die mensis
Augusti indictione XIIII.
P9629,
f. 200ra; V630,
f. 286rb; N442,
f. 221vb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 29.7.2005
|