Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Pelagius II. an alle Bischöfe
P9629,
f. 200ra; V630,
f. 286rb; N442,
f. 221vb
CUIUS SUPRA
GENERALITER
OMNIBUS ET SPECIALITER HIS,
QUI PER CAMPANIAE
ET ITALIAE
PROVINCIAS
DEGUNT, EPISCOPIS
SCRIPTA.
Dilectissimis atque
karissimis
fratribus
universis
episcopis
et cunctis specialiter per
Campaniae
et Italiae provincias
domino militantibus Pelagius
salutem.
Sollicitudinem
omnium ecclesiarum iuxta apostolum
circumferentes divinae
circa nos gratiae
memores esse debemus,
quod nos per dignationis suae dominus
misericordiam
ad hoc fastigium
sacerdotale
provexit,
ut mandatis ipsius
inhaerentes
in quodam sacerdotum
eius speculo constituti
<V630,
f. 286va> prohibeamus illicita
et sequenda doceamus.
Omnes, karissimi, qui
volunt in Christo
pie vivere, necesse
est, ut ab
impiis et dissimilibus patiantur
opprobria
<P9629,
f. 200rb> et
despiciantur tamquam
stulti et insani,
qui ideo presentia
bona perdunt, ut
invisibilia
ac sibi profutura
acquirant.
Sed haec despectio et
irrisio in ipsos
retorquebitur,
dum et abundantia
eorum in egestatem
et superbia eorum transierit
in confusionem. Iusto
enim iudicio datur
plerumque
peccatoribus
potestas,
qua sanctos eius
persequantur,
ut, qui
spiritu dei iuvantur
et aguntur, fiant
per laborum exercitia
clariores.
Et quamquam, <N442, f.
222ra>
fratres,
haec ita se
habeant,
non tamen sunt
consentiendi,
sed reprobandi, qui
pastores
et seniores suos
repraehendunt
vel accusant, unde
canonica sanctorum
patrum statuta, ne
columnae
sanctae ecclesiae vacillentur, sequentes
ac roborantes omnes
infames cunctosque suspectos
vel inimicos et
eos, qui non
sunt eorum gentis,
vel quorum fides,
vita et libertas
nescitur et
qui non sunt
bonae conversationis, vel
quorum vita est
accusabilis,
ab omni accusatione episcoporum funditus
submovemus.
Similiter
et omnes, quos
divinae leges mortuos
appellant,
submovendos esse
ab eadem accusatione et
publicae
poenitentiae
submittendos
iudicamus
neque, dum ecclesiae
alicuius
episcopi
aut possessiones vel
res ab aemulis
eius vel a quibuscumque aliis
non sua sponte
detinentur,
aliquid illi debet
aut potest a
quoquam ante redintegrationem omnium
rerum suarum obicere,
sed prius illi
legibus redintegranda sunt
omnia et postea
tempore a patribus
praefinito praefinita
sunt negotia ventilanda. Refutandi
sunt etiam raptores,
fures, sacrilegi, adulteri
et horum similes.
Manifestum est
enim, quod semper
tales magis discordiam
quam pacem sectantur.
Nullus quoque monachus
talia usquam arripiat
nec saecularia aut
ecclesiastica
negotia perturbare praesumat,
quia mortua
in talibus est
vox eorum. Immobiles
enim dominus suos
summos semper vult
manere praedicatores et
non a quibusdam
temerari,
<P9629,
f. 200va> sed
sibi libere et
quiete famulari,
unde et ipse
ait: Qui vos
tangit, tangit pupillam oculi
mei, et qui
vos contristat, me
contristat,
et qui fecerit
iniuriam,
recipiet, quod
inique gessit. Et
alibi: Qui vos
recipit,
me recipit, et
qui vos spernit,
me spernit. Ita
quoque et a plebibus
vel ceteris generaliter omnibus
sunt timendi et
ferendi atque
venerandi
pastores
et praedicatores ecclesiae,
ut sub exercitatione bonae
voluntatis
sustineantur temporalia, sperentur
aeterna.
Auget enim merita
virtutis,
quod propositum non
violat, sed auget
religionis.
Caritas <V630, f.
286vb>
vero semper hominem
innovat. Et
sicut malignitas veteres
ita dilectio novos
facit, fides eorum,
qui deum visuri
sunt, quod non
videt, credit. Nam
si videt, non
est fides. Credenti
colligitur
meritum,
videnti redditur praemium.
Tunc pretiosum pastoris
diadema,
est, quando suasioni eius
grex ecclaesiasticus, dum
ad probitatem graditur,
non repugnat. Ille
sine fuco monitorem
et feriato ore
diligit,
qui eius instituta
sectatur.
Praebent
hominibus
naturae institutione et
muta responsum. <N442, f.
222rb>
Redit ad mortales
vicissitudo
clamosae
sollicitudinis,
quia unusquisque prout
gesserit,
recipiet. Nam
perit, quod linguae
acceperunt
vel lustra beneficium
nisi legitime coeptum fuerit
negotium
et canonice peractum.
De fiducia enim
partium nostrarum mittitur,
quod apostolica mandat
auctoritas,
vos tantummodo, praesules
Christi,
benignitatem vestram
salva aurium animorumque aequitate
et bona voluntate
semper praestate. Nam
adversus
inpetus iuvare, peregrinantem reducere
post intervalla est
iustitia. Libat
enim domino prospera,
qui ab afflictis
pellit adversa. Statua, venerandi
praesules,
sudoris fructus est
iudicio reddenda purissimi,
ut in utroque
congruus
nitor <P9629, f.
200vb>
nec suscipientem devenustet, si
indigno auctore
provenerit,
nec, sicut feratur,
immerito,
maculet largientem. Sit
semper adversus pravos
et impios atque
servorum
dei persecutores libera
vox et oris
gladio feriantur et
redarguantur,
persequantur
enim et repellantur, confundantur et
avertantur,
nec laedendi pie
viventes
ullam habeant facultatem. Plerumque
periculis
plena sunt, quae
videntur
esse tutissima, videte,
quantis laborent tales
insidiis;
ideo absconditum esse
non licet, quod
adimus. Iam
latebram nostram persecutio
manifestat.
Misericordia
est circa persecutores vel
facinorosos
servata districtio. Ergo sapori
quietem tribuite, caelestium
mandatorum
hostem quoque
depellite,
ne candida conversatio vobiscum habitantium fusca
supervenientis
contagione
violetur.
Ante enim providenda
sunt remedia, quam
morbus increscat.
Sanctorum
quoque apostolorum et
reliquorum
sanctorum petamus exercitum
et praedictorum persecutorum ora
claudamus. Saeculi conversatio legum
metu retinetur, ecclesiastica quoque custodia
regularum
frenis servatur
et regitur. Deus,
karissimi,
semper procul avertat
invidiam.
Vos ergo armamini,
iuxta apostolum, gladio
spiritus,
quod est verbum
dei, et apostolicae auctoritatis clipeo,
ut ecclesiasticae fecunditatis iura
nulla saevientis procellae
possint inpulsi<V630, f.
287ra>one
subverti.
Nolite ullo umquam
praeiudicio
gravare quemquam, sed
inspicite
semper, quae regularum
testimonio
declarantur.
Superest salute praelata,
ut ad gaudia
semper fratrum devote
properetis,
quia divina beneficia
gradibus
semper accedunt et,
quibus bona conferunt,
meliora pollicentur. <N442, f.
222va>
Semper enim incrementis ad
culmen ascenditur, ubi
supernus
favor praestat exordium.
Deus omnipotens indulta
semper custodiat, augeatque
successibus
profutura.
Omnia vobis, fratres,
semper in caritate
fiant, <P9629, f.
201ra>
et detrahentibus nolite
detrahere,
quoniam detrahentibus detrahere
non est bonum,
ne ad ea,
quae scripta sunt,
commoti iniuriae certamen
faciamus. Non
debemus omnino timere
opprobrium
hominum neque eorum
exprobrationibus
vinci, quoniam hoc
nobis dominus iubet
per Isaiam prophetam
dicens: Audite me,
qui scitis iudicium.
Populus meus, in
quorum cordibus lex
mea est, nolite
timere opprobria hominum
et blasphemias eorum,
ne timeatis, considerantes, quae in
psalmo scripta sunt:
Nonne deus requiret
ista? Ipse enim
novit occulta cordis
et cogitationes talium
hominum,
quoniam vanae sunt.
Vana autem locutus
est unusquisque ad
proximum
suum, et labia
dolosa in corde
et corde
locuti sunt
mala. Sed
disperdat
dominus universa labia
dolosa et linguam
magniloquam.
Qui dixerunt: Labia
nostra a nobis
sunt, quis noster
dominus est?
Nam si haec
in memoria retinerent
minime ad tantam
prosilirent iniquitatem, non
enim per probabilem
et paternam doctrinam
hoc faciunt, sed
ut suam exerceant
in servos dei
vindictam.
Scriptum
est namque: Via
stulti recta in
oculis eius. Et:
Sunt viae, quae
videntur
homini iustae, novissima
autem earum deducunt
ad mortem, nos
enim, qui haec
patimur,
iudicio dei haec
reservare
debemus,
qui reddet unicuique
iuxta opera eius,
qui etiam per
ministros suos
intonuit
dicens: Mihi vindictam,
ego retribuam. Vos
enim in recta
fide et pura
ac bona voluntate
succurrite
vicissim,
nec aliquis a
supplemento
fratris subtrahat manum,
quoniam in hoc,
ait dominus,
cognoscent
omnes, quia mei
estis discipuli, si
dilectionem
habueritis
ad invicem.
Data
Kalend. Novemb. indictione
XV. Explicit.
P9629, f.
201ra; V630, f.
287ra;
N442, f. 222va
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 30.7.2005
|