Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Gregorius an Bischof Leander von Sevilla
P9629,
f. 201va; V630,
f. 287va; N442,
f. 226va; W411,
f. 307r; V1341,
f. 183vb
GREGORIUS LEANDRO
EPISCOPO
SPANIAE.
Sanctitatis
vestrae suscepi
epistolam
solius caritatis calamo
scriptam. Ex
corde enim lingua
tinxerat, quod
in chartae pagina
refundebat. Boni
autem sapientesque viri,
cum legeretur, adfuerunt, quorum
statim viscera in
compunctione commota
sunt. Coepit quisque
amoris manu in
suo corde te
rapere, quia in
illa epistola tuae
mentis dulcedinem non erat
audire, sed cernere.
Accendebantur et
mirabantur
singuli atque ipse
ignis audientium demonstrabat, qui
fuerit ardor
dicentis.
Nisi enim prius
in se faces
ardeant,
alium non succendunt.
Ibi ergo vidimus,
quanta caritate tua
mens arserit, quae
sic et alios
incendit. Vitam
vero vestram, cuius
ego semper cum
magna veneratione reminiscor, minime
noverant,
sed eis altitudo
vestri cordis patuit ex humilitate
sermonis.
Vitam autem meam cunctis
esse imitabilem illa vestra
epistola
loquitur.
Sed quod non
est ita, ut
dicitur,
sit ita, quia
dicitur,
ne, qui non
solet, mentiatur.
Ad haec autem
breviter
cuiusdam
veteris mulieris
verba loquor: Nolite me
vocare Noemi, id
est pulchram, sed
vocate me amaram, quia
amaritudine
ple<N442,
f. 226vb>na sum.
Neque enim, bone vir,
hodie ego
sum ille, quem
nosti. Omnia, fateor,
exterius
profitendo, interius
cecidi meque de
eorum numero pertimesco, de
quibus scriptum est:
Deiecisti
eos, cum allevarentur. Etenim deicitur, qui
honoribus
proficit
et moribus cadit. Ego
enim vias mei capitis
<P9629,
f. 201vb> sequens
summopere esse
decreveram
opprobrium
hominum et abiectio
plebis atque in
eius sortem currere,
de quo rursum
per psalmistam dicitur:
Ascensus in
corde eius disposuisti in
convalle lacrimarum, ut
videlicet
tanto vehementius intus
ascenderem,
quanto per
vallem lacrimarum
foris humilius iacerem.
Et nunc
multum deprimit honor onerosum, curae
innumerae perstrepunt, et
cum se ad
deum animus
colligit, hunc
suis impulsibus quasi
quibusdam
gladiis scindunt. Nulla
cordis <W411, f.
308r>
quies est,
prostratum
in infimis et
suae cogitationis pondere depressum.
Aut rara valde
aut nulla hunc in
sublimibus
penna contemplationis levat. Torpet
ignavia mens
et circumlatrantibus curis
temporalibus
iam pene ad stuporem
deducta cogitur modo
terrena agere,
modo etiam,
quae sunt carnalia
dispensare.
Aliquando vero
fastidio
exigente
compellitur
quaedam etiam culpa disponere.
Quid multa loquar? Victa
suo pondere <V1341, f.
184ra>
sanguinem
sudat, nisi
enim sanguinis nomine
culpa censeretur, psalmista
<V630,
f. 287vb> non
diceret:
Libera me de
sanguinibus.
Cum vero culpas
culpis iungimus, hoc
quoque, quod per
alium prophetam dictum
est, implemus: Sanguis sanguinem
tetigit.
Sanguis enim
sanguinem tangere dicitur,
cum culpa culpae
adiungitur,
ut iniquitatis cumulus
multiplicetur. Sed
inter haec per
omnipotentem
deum deprecor in
perturbationis
fluctibus
elapsus tuae
orationis
manum sentiam.
Etenim quasi
prospero
flatu navigabam cum
tranquillam
vitam in monasterio
ducerem, sed
procellosis subito
motibus tempestas in
sua perturbatione
me rapuit
et prosperitatem itineris
amisi, quia quiete perdita mentis
naufragium pertuli.
At nunc
in undis versor
et tuae intercessionis tabulam
quaero, ut,
quia navi integra dives
pervenire
non merui, saltim
post damna ad
litus per tabulam
reducar.
De
podagrae
morbo moleste sanctitas
vestra, ut scribit, affligitur, cuius
dolore assiduo et
ipse vehementer attritus
sum, <P9629, f.
202ra>
sed facilis erit consolatio, si
inter flagella, quae
patimur,
quaeque fecimus, ad
memoriam
delicta revocamus.
Atque haec
non iam flagella,
sed dona esse
conspicimus,
si, quae carnis
delectatione
peccavimus,
carnis dolore purgantur.
Praeterea
ex benedictione beati
Petri apostolorum principis
pallium vobis
transmisimus
ad sola missarum
sollemnia utendum. Quo
transmisso
valde debui, qualiter
vobis vivendum esset admonere,
sed locutionem supprimo,
quia verba moribus
anteitis. Omnipotens
deus sua <N442, f.
227ra>
vos protectione custodiat
atque ad caelestis
remunerationem patriae multiplici animarum
fructu perducat. Ego
autem, quanta occupatione premor
et debilitate, brevis testatur
epistola,
in qua et ei, quem multum
diligo parum loquor.
Deus
te incolumem custodiat,
reverentissime frater.
P9629,
f. 202ra; V630,
f. 287vb; N442,
f. 227ra; W411,
f. 308r; V1341,
f. 184ra
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 30.7.2005
|