Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Gregorius I. an König Reccaredus
P9629, f. 202ra; V630, f. 287vb; N442, f.
227ra; W411, f.
308r; V1341, f. 184ra
CXXIIII CUIUS SUPRA AD RECAREDUM REGEM VVISIGOTHORUM.
I De laude eiusdem principis, quod per eum ad catholicam fidem gens Gothorum conversa est.
II De muneribus beato Petro apostolo
a memorato principe missis.
III De constitutione eius adversus Iudaeos,
quod auri dono non sit corrupta.
IIII Ut principes humilitatem cordis habeant.
V Ut principes castitatem corporis studeant.
VI Ut principes moderati et mites erga
subiectos
exsistant.
VII De clave hostioli beati Petri et de cruce domini
missa sive de pallio beato Leandro episcopo directo.
<V630, f. 288ra> <W411, f.
308v> <V1341,
f. 184rb> I Gloriosissimo atque excellentissimo filio Reccaredo regi Gothorum atque Suevorum Gregorius servus servorum dei.
Explere verbis, excellentissime fili, non valeo, quantum tuo opere, tua vita
delector. Audita quippe novi diebus nostris virtute miraculi,
quod per excellentiam tuam cuncta Gothorum gens ab errore Arrianae hereseos in fidei rectae soliditatem translata est, exclamare vero cum propheta libet: Haec est mutatio dexterae excelsi. Cuius enim vel saxeum pectus tanto hoc opere cognito non statim in omnipotentis
dei
laudibus atque in tuae excellentiae amore mollescat? Haec me fateor, quae per vos acta sunt, saepe convenientibus
filiis
meis dicere, saepe cum eis pariter admirari delectat. Haec me plerumque etiam contra me
excitant,
quod piger ego et inutilis tunc inerti otio torpeo, quando in animarum congregationibus pro lucro
caelestis
patriae reges elaborant. Quid itaque ego in illo tremendo examine iudici venienti dicturus sum, si tunc illic vacuus venero, ubi tua excel<P9629, f.
202rb>lentia greges post se fidelium ducet, quos modo ad verae fidei gratiam per
studiosam et
continuam praedicationem traxit? Sed est mihi, bone vir, hoc in dei munere magna consolatio, quia opus sanctum, quod in me non habeo, diligo in te,
cumque de
bonis tuis actibus magna exultatione gaudeo, ea,
quae per
laborem tua sunt, mea per caritatem fiunt. De conversione igitur
Gothorum in vestro opere et nostra exultatione libet cum angelis
exclamare: Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae
voluntatis. Per vos enim, ut aestimo, nos gratiarum amplius
omnipotenti
domino debitores exsistimus, quia, etsi nobiscum nihil boni egimus, vestro tamen operi congaudentes participes sumus.
II Beatus vero Petrus apostolorum princeps quam
libenter
munera ex<N442, f. 227rb>cellentiae
vestrae susceperit,
ita cunctis liquet, ut debita vestra testantur. Scriptum
quippe est: Vota iustorum placabilia. Neque
enim in omnipotentis dei iudicio, quid datur, sed a
quo datur,
adspicitur. Hinc est enim, quod scriptum est: Respexit deus ad
Abel et ad
munera eius, ad Cain autem et ad munera eius non respexit. Dicturus quippe,
quia dominus respexit ad munera, praemisit
sollicite, quia
respexit ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens
a
muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. Vestra utique oblatio
quam sit grata ostendistis, quia daturi aurum prius ex conversione <V630, f.
288rb> gentis
subditae animarum munera dedistis. Quod vero <W411, f. 309r> transmissos
abbates, qui oblationem vestram beato Petro apostolo deferebant, vi maris <V1341, f. 184va> dicitis fatigatos ex ipso itinere ad Hispanias remeasse, non munera vestra repulsa sunt, quae
postmodum
venerunt, sed eorum, qui transmissi fuerant constantia probata, ut sciret sancto desiderio obiecta pericula vincere et in fatigatione corporis mentem minime lassari. Adversitas
enim, quae bonis
votis obicitur, probatio virtutis est, non iudicium reprobationis. Quis
enim nesciat, quam prosperum fuit, quod beatus Paulus apostolus
praedicaturus ad Italiam veniebat et tamen veniens naufragium pertulit, sed tamen navis
cordis in
maris fluctibus integra stetit?
III Praeterea indico, quia decrevit de vestro opere in laudibus dei, hoc est, quod dilectissimo filio meo Probino
presbytero narrante
cognovi, qui, cum vestrae excellentiae constitutionem quandam contra
Iudaeorum
perfidiam dedisset, hi, de quibus prolata fuerat, rectitudinem vestrae mentis inflectere pecuniarum summam offerendo moliti sunt, quam
excellentia vestra contempsit et omnipotenti deo placere quaerens <P9629, f.
202va> auro
innocentiam praetulit. Qua in re mihi David regis factum ad memoriam venit, cui, dum
concupita
aqua de cisterna bethlehemitica, quae inter hostiles cuneos habebatur, ab obsequentibus militibus fuisset oblata, protinus dixit: Absit a me, ut sanguinem
istorum hominum iustorum bibam. Quam quia fudit et bibere noluit, scriptum est: Libavit eam domino. Si
igitur ab armato rege in sacrificio dei versa est aqua contempta, pensemus, quale
sacrificium omnipotenti deo rex obtulit, qui pro amore illius non
aquam, sed aurum accipere contempsit. Ita, fili excellentissime,
fidenter dicam, quia libasti aurum domino, quod contra eum habere noluisti.
IIII Magna sunt haec et omnipotentis dei
laudibus
tribuenda, sed inter haec vigilanti sunt stu<N442, f.
227va>dio antiqui
hostis insidiae cavendae, qui, quanto maiora in hominibus dona conspicit, tanto haec auferre
subtilioribus
insidiis exquirit. Neque enim latrunculi in via capere viatores vacuos
exspectant, sed eos, qui auri vascula vel argenti ferunt. Via quippe est
vita praesens
et tanto quisquis necesse est, ut insidiantes spiritus caveat, quanto
maiora sunt dona, quae portat. Oportet ergo excellentiam vestram in tanto
hoc de
conversione gentis subditae munere, quod accepit, summopere custodire primum humilitatem cordis ac deinde
munditiam
<W411, f. 309v> corporis. <V630, f. 288va> Cum enim scriptum sit: Omnis, qui se exaltat,
humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur, profecto liquet, quia veraciter alta amat, qui mentem <V1341,
f. 184vb>
suam ab humilitatis radice non desecat. Saepe namque malignus spiritus
ut bona destruat, quibus prius adversari non valuit, ad operantis mentem post peractam operationem invenit eaque tacitis cogitationibus in quibusdam suis laudibus
excutit, ita
ut decepta mens admiretur ipsa, quam sint magna, quae fecit. Quae dum per occultum tumorem apud semetipsam extollitur, eius, qui donum tribuit, gratia
privatur.
Hinc est enim, quod per prophetae vocem contra superbientem animam dicitur: <P9629, f.
202vb> Habens fiduciam
in pulchritudinem tuam fornicata es in nomine tuo. Fiduciam quippe animae in
pulchritudine
sua habere est in semetipsa de iusta actione praesumere, quae in suo nomine fornicatur, quando in hoc, quod
recte
egit, non conditoris laudem dilatari appetit, sed suae opinionis gloriam requirit.
Hinc
rursus per prophetam scriptum est: Quo pulchrior es descende. Anima etenim, unde est pulchrior, inde descendit, quando ex virtutis decore, quo exaltari apud deum debuit, et ab eius gratia per suam elationem cadit. Quid
ergo in
his agendum est, nisi, ut malignus spiritus, cum nobis ad elevandam mentem reducit, bona, quae egimus, nos semper
ad
memoriam mala nostra revocemus, quatenus et nostra cognoscamus esse, quae peccando fecimus, et solius omnipotentis
dei
munera, cum peccata declinamus?
V Custodienda quoque est mundicia corporis in studiis bonae actionis, quia iuxta vocem praedicantis spostoli: Templum dei sanctum
est, quod
estis vos. Qui rursus
ait: Haec est enim voluntas dei, sanctificatio vestra. Quam
sanctificationem dixerit ostendens protinus adiunxit, ut abstineatis vos a fornicatione, et sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore et non in passionibus desiderii.
VI Ipsa quoque gubernacula erga subiectos magno
sunt
moderamine temperanda, ne potestas menti subripiat. Tunc enim regnum bene regitur, cum regnandi gloria animo non dominatur. Curandum quoque est, ne ira subripiat faciatque <N442, f. 227vb> citius omne,
quod non licet. Ira quippe etiam, cum delinquentium culpas exquiritur, non debet menti quasi domina praeire, sed post rationis tergum
velut
ancilla famulari, ut ad faciem iussa veniat. Nam
si semel mentem possidens coeperit, <V630, f. 288vb>
iustum esse
reputat, etiam quod crudeliter facit. Hinc enim scriptum est: Ira viri iustitiam dei non operatur. Hinc rursum <W411, f. 310r> dicitur:
<P9629, f. 203ra>
Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram. Haec
autem vos
auctore deo omnia servare non ambigo, sed occasione admonitionis <V1341, f.
185ra>
exorta bonis actibus vestris me furtive subiungo, ut, quod non
admoniti
facitis, quando vobis et admonens additur, iam non soli faciatis. Omnipotens autem deus in
cunctis actibus
vestris caelestis brachii extensione vos protegat nobisque et praesentis vitae prospera et post
multa
annorum curricula gaudia aeterna concedat.
VII Clavem vero parvulam a sacratissimi beati Petri apostoli corpore pro eius
benedictione
transmisimus, in qua inest ferrum de catenis eius inclusum, ut, quod
collum illius ad martyrium ligaverat, vos ab omnibus peccatis absolvat. Crucem quoque latori praesenti dedimus vobis ferendam, in qua lignum dominicae crucis inest, et capilli beati Iohannis Baptistae, ex qua
semper
solacium nostri salvatoris per intercessionem praecursoris eius habeatis. Reverentissimo autem viro patri et coepiscopo nostro Leandro
pallium a beati Petri apostoli sede transmisimus, quod ex antiqua consuetudine et vestris moribus et
eius bonitati
atque dignitati debebamus.
P9629, f. 203ra; V630, f. 288vb; N442, f.
227vb; W411, f.
310r; V1341, f. 185ra
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 31.7.2005
|