Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Gregorius I. an den Inklusen Secundinus
P9629,
f. 203ra; V630,
f. 288vb; N442,
f. 231ra
LII GREGORIUS SECUNDINO
SERVO DEI INCLUSO.
Dilectissimo
filio Secundino servo
dei incluso Gregorius
servus servorum dei
Dilectionis
tuae litteras suscepi,
quae in
meo sensu amoris
melle condita sapuerunt.
O quanta aspiratione vitae
plena sunt, quae
per gratiam spiritus
proferuntur.
Non in
eis cultus eloquentiae, non
verborum
typus apparent, sed
sola veritatis atque
caritatis
radicem tenentia per
omne, quod locuta sunt,
caelestis
patriae amore flammabant.
In
eis vero tua
a me
dilectio
petere studuit, ut
hunc libellum exhortatorium scribere
deberem.
Sed scire te
necesse est, fili
carissime,
quia tantis podagrae
doloribus tantisque
curarum tumultibus premor,
ut, quamvis numquam
me aliquid fuisse
reminiscar,
valde tamen me
videam non esse,
quod fuerim. De
eo vero, quod
se tua caritas
et ultra
aetatem quinquagenariam adhuc
iuvenilibus
desideriis asseruit
subiacere,
in hoc quoque
divini oraculi implet
praeceptum,
quod scriptum est:
Iustus in principio
accusator
est sui. Nec
tamen dubito maiores
te hostis callidi
insidias
perpeti,
<P9629,
f. 203rb> qui maiora contra
eum bella praeparasti. Tanto
quippe ille <V630, f.
289ra>
deceptionis
molimina
ardentius
exquirit,
quanto te caelesti
patriae ferventius inhiare
cognoscit.
Etenim nos quidem,
qui vitam cum
pluribus
ducimus, etsi
formidolosi
ac timidi, tamen,
quia contra antiquum
hostem bellum proposuimus, quasi
stamus. Vos
autem, qui
quasi solitariam vitam
ducitis,
quid aliud quam
monachos dixerim,
qui etiam fervore
virtutis
ante aciem exire
festinatis?
Cur ergo
eum singulariter hostis
non impetat a
quo se impeti
singulariter
exspectat? Et
nos quidem, qui
inter homines vivimus,
saepe per hominem
a callido hoste
temptamur. Vos
autem, qui viam vitae
praesentis extra hominum
frequentiam
ducitis,
tanto maiora certamina
pati necesse est,
quanto ad vos
ipse magister temptationum accedit.
Neque enim vacare
orationibus
ac laudibus dei
sine aliqua interruptione temporis
potestis,
quia, etsi intentio
continua
prompta est, ipsa
tamen humanitatis infirmitas
in semetipsa relabitur,
ut aliquando fessa
iaceat atque ab
studii sui exercitatione torpescat.
Antiquus
vero hostis mox,
ut otiosam mentem
invenerit,
ad eam
sub quibusdam
occasionibus
locuturus
venit et quaedam ei
de gestis praeteritis ad
memoriam
reducit et,
quam de praesentibus non
valet inquinare, de
malis transactis conatur
illudere.
Unde fit, ut
decepta mens saepe
in delectatione exclamet:
Computruerunt
et deterio<N442, f.
231rb>raverunt cicatrices
meae a facie
insipientiae
meae. Cicatrix quippe
figura est vulneris,
sed sanati. Cicatrix
ergo ad putredinem
redit, quando peccati
vulnere, quod
iam per poenitentiam sanatum
est, in delectationem sui
animus concutitur. Saepe, namque,
quod fecimus, per
hostis callidi insidias cordis
oculis videmus. Cumque
insensibiliter
in hoc delectatio
surripit,
quamvis iam plangat,
quae fecerit, taedet
tunc infelicem animum
quaedam fecisse, quae
plangat.
Hae sunt
cordis nostri tenebrae,
quas in hac
vita volentes nolentesque sustinemus. Quis
contra haec quaerendus est,
nisi adiutor in
opportunitatibus
in tribulatione?
Valde
autem libenter accepi,
quod tua me
caritas de sua
dubitatione
requisivit,
an orientis ecclesiae
fidem atque doctrinam
sanctae memoriae Leonis
sequantur,
ne fortasse
earum sensus inter
semetipsas pro trium capitulorum defensione
divisus sit. Unde
certam dilectionem tuam esse
desidero,
quia praedictae sanctissimae orientales ecclesiae
uno sensu, una
doctrina
fidem eiusdem sanctae
memoriae
Leonis tenent sanctamque
<P9629,
f. 203va> Calcedonensem synodum
ita nobiscum custodiunt
atque venerantur, ut
nullus esse episcopus
<V630,
f. 289rb> reputetur,
qui eiusdem synodi
defensor
sectatorque
non fuerit. Hinc
est enim, ut,
quoties in quattuor
praecipuis
sedibus antistites ordinantur, synodales
sibi epistolas vicissim
emittant,
in quibus se
sanctam Calcidonensem synodum
cum aliis generalibus synodis
custodire
fatentur.
Nam synodus, quae
postea generaliter facta
est, idcirco a
nobis custoditur, quia
eiusdem synodi sequax
in omnibus illius
honorem auctoritatemque custodit.
Unde necesse est,
ut dulcissime mihi
tua dilectio in
id, quod praecipue
in sanctis moribus
vivit, quod se
per abstinentiam affligit,
quod doctrinae dei
vehementius
insistit,
hoc studiosius cogitet,
ne errorem schismaticorum sequens
a sancta
universalis
ecclesiae
communione
divisa possit inveniri.
Et qualiter labores
proderunt,
si in unitate
fidei inventi non
fuerint,
quae ante omnipotentis dei
oculos in bonis
actibus animam praecipue
custodit? Hinc
enim dicitur: Una
est columba mea,
perfecta mea.
Hinc iterum dominus
ad Moysen ait:
Est locus penes
me et stabis
supra petram. Quis
est locus, qui
non sit domino,
dum cuncta in
ipso, per quem
creata sunt, continentur? Sed
tamen locus apud
eum, videlicet
sanctae ecclesiae unitas,
in qua supra
petram statur, dum
confessionis
soliditas
humiliter
tenetur.
In petra enim,
id est in
sancta ecclesia, stantes
dei posteriora videbimus,
quando ea, quae
promissa
sunt, caelestis patriae
gaudia contemplabuntur. Per
verba autem omnes, qui
trium capitulorum occasione
reperta ecclesiasticam disciplinam fugiunt,
de suis carnalibus
actibus repraehendi pertimescunt, et
nos quasi de
fide repraehendunt, quam
ipsi nesciunt.
Et dum neque
in fide recti sunt
neque in bonis
operibus
intenti,
student,
ut certare pro
fide videantur. Sicque
cotidie deteriores fiunt, dum
in eis culpa
grossescit, quae
quasi de zelo
fervoris
fidei etiam
laudabilis
appetit,
sed iuxta quod
scriptum
est: Ex operibus
eorum cognoscetis eos.
Vitam eorum tua
caritas attendat et
meritum intentionis aspiciat. Ut
enim dilectioni tuae
de eadem re
breviter
loquar, sancta Calcidonensis synodus
<N442,
f. 231va> usque
ad definitionem fidei
et prolationem canonum
de generalibus causis
locuta est. Nam
post prolationem canonum specialia episcoporum certamina
subire curavit. Epistola
vero, quam reverendissimus Ibas
denegat suam, quam in
extremam partem
synodi iaceat, cognoscis,
quae videlicet epistola
Nestorium
inauditum
et inquisitione non
facta damnatum asserit,
Cyrillum
vero in Apollinaris dogma
cecidisse
suspicatur.
<P9629,
f. 203vb> Et
si totus superior textus
praedicti synodi adversatur, invenitur,
<V630,
f. 289va> quae
videlicet
epistola,
quae illum defendit,
qui a synodo
damnatus
est, et eum
accusat,
qui a synodo
veneratus
est, procul dubio
definitioni
sanctae synodi
probatur
adversa.
Qui enim tantorum
patrum definitam non
servant sententiam, procul
dubio adversantur ecclesiae.
Nam
tua sanctitas inde nobis
requisivit,
ut tibi de
sacerdotali
officio post lapsum
resurgendi scriberemus, dum
dicis de hoc
canonum diversorum legisse
divisas sententias
alias resurgendi, alias
nequaquam
posse. Ideo nos
generales
synodos a
Niceno incipientes cum
reliquis
quattuor
veneramur,
quia ipsam sequentes
in cunctis sententiis
unanimes
concordantur. Nam
et nos praecedentes nobis
patres sequimur, quia
auctore deo a sacra doctrina
illorum non discordamus. A capite
itaque incipientes usque
in quartum altaris
ministrum
hanc formam servandam
cognoscimus,
ut, qui minorem
maior praecedit sicut
honore ita et
crimine,
et cui maior
sequitur
culpa, maior implicetur vindicta
et sic post
poenitentia credatur
esse fructuosa. Quid
enim prodest triticum
seminare
et fructum illius
non tollere? aut
domum construere et
non illic habitare?
Post dignam satisfactionem credimus
posse redire ad
honorem propheta
dicente: Numquid,
qui cadit, non
adiciet,
ut resurgat? Et:
Qui aversus est,
non revertetur? Idem
quoque ait: Peccator,
in quacumque die
conversus
fuerit, erit salvus. Unde
et psalmista ait:
Cor mundum crea
in me, deus,
et spiritum rectum
innova in visceribus
meis. Ne proicias me
a facie tua,
et spiritum sanctum
tuum, ne auferas
a me. Dum
enim petiit, ne
ab eo proiceretur, pro
lapsi culpa, quod
alienam rex et
propheta
simul rapuisset uxorem,
tremefactus
expavit,
et propheta
indicante
flagitium
suum, unde poenitentiam agens
addidit:
Redde mihi laetitiam
salutaris
tui et spiritu
principali
confirma
me. Si
enim condignam deo
poenitentiam
non fecisset, nequaquam
aliis praedicaret. Ait
enim: Doceam iniquos
vias tuas, et
impii ad te
convertentur.
Dum enim <P9629, f.
204ra>
peccata sua prospexit
propheta
mundata per
poenitentiam,
non dubitavit praedicando curare
aliena, et sacrificium de
semetipso
offerre deo studuit,
cum dicebat: Sacrificium deo
spiritus
contribulatus.
Ad
haec ista suffecerant, sed
omnis sententia, quo
plus sacrae scripturae
testimoniis
confirmatur, facilius
creditur.
De hoc propheta
dicit: Nolo mortem
peccatoris,
sed ut convertatur et
vivat. De hoc
peccantibus dicitur:
Peccator,
<N442,
f. 231vb> in
quacumque
die conversus
ingemuerit,
omnes iniquitates eius
in oblivione traduntur. Si
enim redemptor noster,
qui peccatores non
perdere,
<V630,
f. 289vb> sed
iustificare
venit, in oblivionem
peccantium
delicta relinquit, quis
hominum condemnanda reservat, cum
apostolus
dicat: Si deus
iustificat,
quis est, qui
condemnet?
Ad fontem
misericordiae
recurrentes
evangelicam
proferamus
sententiam:
Gaudebo, inquit,
super uno peccatore
poenitentiam
agente quam supra nonaginta
novem iustis, qui
non indigent poenitentia. Et
ovem perditam, nonaginta
novem non errantibus
relictis,
humero pii pastoris
ad ovile reportandam. Si
ovis errans praeter inventionem ad
ovile humero
reportatur
praedicta nonaginta
novem non errantibus
relictis humero,
cur praeter id
poenam ad ecclesiae
ministerium revocetur? Quod est
nostri gravi sunt
aut carnale
delictum admittere, sine
quo pauci inveniuntur, aut
dei filium timendum negare?
In quo vere haec ipsa
beata principem
apostolorum Petrum, ad
cuius corpus
indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus, sed
post negationem poenitentia misericordia dicta, quia
illum ad apostolatum non
distulit,
quia ante
quidem se
ipsum negare praedixit.
Te haec, fili
carissime, dicta
sufficiant, ut
nullum, quem
conspicis
delicta fletu delere,
in conspectu divinitatis non
dubitas misericordiam consequi,
quia nullum peccantem
reversum
non despicit, qui
peccatores
sanguinem suum
redimere
venit.
Imagines, quas tibi
dirigendas
per Dulcidum diaconum
tuum rogasti. Valde
nobis tua postulatio
placuit,
quia illum in
corde, tota intentione
quaeris,
cuius imaginem prae
oculis habere desideras,
ut te visio
corporalis
cotidiana
reddat exortum,
ut, dum pictura
vides, ad illum
animum inardescas, cuius
imaginem
videre consideras. Habere
non facimus, si
per visibilia visibilibus invisibilia demonstramus. Sic
homo, qui alio
ardente videre desiderat
aut ex sponsam
amanda desiderat, quae
videre conatur, si
contingit,
ut balneum <P9629, f.
204ra>
ire aut ad
ecclesiam
praecedere,
exstitimus
viam tendentibus se
praeberat,
ut de visione
hilaris recedat. Scimus,
quia imaginem salvatoris
nostri ideo non
peti, ut quasi deum
colas, sed ob
recordationem filii
dei in eius
amore recalescas,
cuius te
maginem videre desideras.
Et nos quidem,
non quasi ante
divinitatem
ante ipsos prosternimus, sed
illum adoramus, quem per
imaginem
aut natum aut
passum vel in
throno sedentem recordamur. Et
dum nos ipsa
pictura quasi scriptura
ad memoriam filium
dei reducimus, animus
noster aut resurrectione laetificat
aut de passione
emulcat.
Ideoque direximus tibi
urtarias duas,
imaginem
salvatoris,
sanctae dei genitricis
Mariae beati Petri
et Pauli apostoli continentes, per
<V630,
f. 290ra> supradictum filium
nostrum diaconem, et
unam crucem clavis pro
benedictione,
a sanctissimo corpore
Petri apostolorum principis,
ut ab ipsa
a maligno
defensus,
cuius sanctum lignum
te esse munitum credis,
ut ex eo
te protegat,
qui iuvenile assertione
te suggerit recordare,
ut in bonis
tuis actibus perseveratus alius
in eius ascendas
amore, per quem
solitarium
te fecisti habitare,
ut vitae eius
malicia,
qui te corde
suggerit
retro acta allis
mentibus
proventibus
quasi facibus inardescat, pro
cuius amore vitae
etiam velis finire. Ipse
te protegat usque
in finem, qui
cunctum mundum est
dignatus
redimere,
Iesus Christus dominus
noster, qui es
in saecula.
P9629,
f. 204rb; V630,
f. 290ra; N442,
f. 231vb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 31.7.2005
|