Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Gregorius I. an Bischof Augustinus
P9629,
f. 204rb; V630,
f. 291vb; N442,
f. 224ra
EPISTOLA DE EXPOSITIONE DIVERSARUM
RERUM BEATI GREGORII
PAPAE URBIS ROMAE,
QUAM TRANSMISIT IN
SAXONIAM AD
AUGUSTINUM
EPISCOPUM,
QUEM IPSE
PRO SE
AD PRAEDICANDUM MISIT.
I Interrogatio beati
Augustini episcopi
Cantuariorum
ecclesiae
de episcopis, qualiter
cum suis clericis
conversentur
vel de his,
quae fidelium oblationibus accedunt
altario, quantae
debeant fieri portiones,
et qualiter episcopus
agere in ecclesia
debeat.
Responsio Gregorius papa
urbis Romae.
<V630,
f. 292ra> Sacra
scriptura
testatur,
quam te bene
nosse dubium non
est et specialiter beati
Pauli ad Timotheum
epistolae,
in quibus eum erudire
studuit,
qualiter in
domo dei conversari
debuisset. Mos
autem apostolicae sedis
est ordinatis episcopis
praecepta
tradere,
ut omni
stipendio, quod
accedit, IIII
debeant fieri portiones,
una videlicet episcopo
<P9629,
f. 204va> et
familiae propter
hospitalitatem
atque susceptionem, alia
clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis. Sed
quia tua fraternitas monasterii regulis
erudita seorsum fieri non
debet, a clericis
suis in ecclesia
Anglorum,
quae auctore deo nuper adhuc
ad fidem perducta
est, hanc debet
conversationem instituere, quae in initio
nascentis
ecclesiae
fuit patribus nostris,
in quibus nullus
eorum ex his,
quae possidebant, aliquid
suum esse dicebat,
sed erant eis
omnia communia.
Si
qui vero sunt clerici
extra sacros ordines
constituti,
qui se continere
non possunt, sortire uxores
debent et stipendia
sua exterius accipere,
quia et de
hisdem patribus,
de quibus praefati
sumus, novimus scriptum,
quod dividebatur singulis,
prout cuique opus
erat. De eorum
quoque stipendio cogitandum
atque providendum est
et sub ecclesiastica regula
sunt tenendi,
ut bonis moribus
vivant et canendis psalmis
invigilent
et ab omnibus
illicitis
et cor et
linguam et corpus
deo auctore conservent. Communi autem vita
viventibus
iam de faciendis portionibus vel
exhibenda
hospitalitate
et adimplenda misericordia nobis,
quid erit loquendum,
cum omne, quod
superest,
in causis piis
ac religiosis
erogandum
est domino et magistro
omnium docente: Quod superest
date elemosynam, et
ecce omnia munda
sunt vobis.
II Interrogatio Augustini. Cum
una sit fides,
sunt ecclesiarum diversae
consuetudines
et altera consuetudo
missarum
in sancta Romana
ecclesia
atque altera in
Gallia tenetur?
Responsio
Gregorius papa.
Novit fraternitas tua
Romanae ecclesiae
consuetudinem,
in qua se
meminit nutritam. Sed
mihi placet, ut
sive in Romana
sive in Gallicorum seu in
qualibet
ecclesia
aliquid invenisti, quod
plus omnipo<N442, f.
224rb>tenti
deo possit placere,
sollicite eligas
et in Anglorum ecclesia,
quae adhuc ad
fidem nova est,
institutione
praecipua,
quae de
multis <P9629, f.
204vb>
ecclesiis
colligere
potuisti
infundas.
Non enim pro
locis res, sed
pro bonis rebus
loca amanda sunt.
Ex singulis ergo
quibusque
ecclesiis,
quae pia, quae
religiosa,
quae recta sunt,
elige et
haec quasi in
fasciculum collecta
apud Anglorum mentes in
consuetudinem
depone.
III Interrogatio Augustini. Obsecro,
quid pati debeat,
si quis aliquid
de ecclesia furto extulerit.
Responsio
Gregorius. Hoc
tua fraternitas ex
persona furis pensare
potest, <V630, f.
292rb>
qualiter
valeat corrigi. Sunt
enim quidam, qui
habentes
subsidia furtum
perpetrant,
et sunt alii,
qui hac in
re ex inopia
delinquunt.
Unde necesse est,
ut quidam damnis, quidam
vero verberibus et
quidam districtius, quidam autem levius corrigantur. Et
cum paulo districtius agitur,
ex caritate agendum
est et non
ex furore, quia
ipsi hoc praestatur, qui
corrigitur,
ne gehennae ignibus
tradatur.
Sic enim nos
fidelibus
tenere disciplinam debemus,
sicut boni patres
carnalibus
filiis solent, quos
et pro culpis
verberibus
feriunt et tamen
ipsos, quos doloribus
affligunt,
habere heredes quaerunt,
et quae possident,
ipsis servant,
quos irati insequi
videntur.
Haec ergo caritas
in mente tenenda
est et ipsa
modum correctionis dictat ita,
ut mens extra
rationis regulam
omnino nihil
faciat. Addis etiam,
quomodo ea, quae
furto de
ecclesiis
abstulerint
reddere debeant. Sed absit,
ut ecclesia cum
augmento
recipiat,
quod de terrenis
rebus videtur amittere
et lucra de
vanis quaerere.
IIII Interrogatio Augustini. Si
debeant duo
germani fratres singulas
sorores accipere, quae
sunt ab illis
longa progenie
generatae.
Responsio Gregorius. Hoc fieri
modis omnibus licet.
Nequaquam
enim in sacris
eloquiis
invenitur,
quod huic capitulo
contradicere
videatur.
V Interrogatio Augustini. Usque quotam
generationem
fideles debeant cum
propinquis
sibi coniugio copulari,
<P9629,
f. 205ra> et
novercis
et cognatis si
liceat copulari coniugio?
Responsio
Gregorius. Quaedam terrena
lex in Romana
republica permittit,
ut sive frater et
soror seu duorum
fratrum germanorum vel
duarum sororum filius
et filia misceantur. Sed
experimento
didicimus
ex tali coniugio
sobolem non
posse succrescere, et
sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare.
Unde necesse est,
ut iam tertia vel
quarta generatio fidelium
licenter
sibi iungi debeat.
Nam secunda, quam
diximus, a
se omnimodo debet
abstinere.
Cum <N442, f.
224va>
noverca autem miscere grave
est facinus, quia
et in lege
scriptum
est: Turpitudinem patris
tui non revelabis.
Neque enim patris
turpitudinem filius revelare
potest, sed quia
scriptum
est: Duo
in carne una.
Qui turpitudinem novercae,
quae una caro
cum patre fuit,
revelare
praesumpserit,
profecto
patris turpitudinem revelavit. Cum
cognata quoque miscere prohibitum
est, quae per
iunctionem priorem caro
fratris fuerit facta.
Pro qua
re etiam Iohannes
baptista
capite truncatus est
et sancto martyrio
consummatus.
Cui non
est dictum, ut
Christum
negaret et pro
Christi confessione occisus
est, <V630, f.
292va>
sed quia isdem
dominus noster Iesus
Christus
dixerat:
Ego sum veritas,
quia pro
veritate Iohannes occisus est,
videlicet et pro
Christo sanguinem fudit.
Quia vero multi sunt
in Anglorum gente,
qui, dum
adhuc in
infidelitate
essent, huic nefando
coniugio
dicuntur
admixti,
ad fidem venientes
admonendi
sunt, ut se
abstineant
et grave hoc
esse peccatum cognoscant, tremendum
dei iudicium
timeant,
ne pro carnali
delectatione
tormenta
aeterni cruciatus incurrant.
Non tamen
pro hac re
sacri corporis ac
sanguinis
domini communione privandi
sunt, ne in
eis illa ulcisci
videamur, in
quibus se per
ignorantiam
ante lavacrum baptismatis adstrinxerunt. In
hoc enim tempore
sancta ecclesia quaedam
per fervorem corrigit,
quaedam per mansuetudinem tolerat,
quaedam per considerationem <P9629, f.
205rb>
dissimulat atque
ita portat et
dissimulat,
ut saepe malum,
quod adversatur, portando
et dissimulando compescat.
Omnes autem, qui
ad fidem veniunt,
admonendi
sunt, ne tale
aliquid audeant perpetrare. Si
qui autem perpetraverint, corporis
et sanguinis domini
communione
privandi
sunt, quia, sicut
in his, qui
per ignorantiam fecerunt,
culpa aliquatenus toleranda
est, ita in
his fortiter insequenda, qui
non metuunt sciendo
peccare.
VI Interrogatio Augustini. Si
longinquitas
itineris magna
interiacet,
ut episcopi non
facile valeant convenire,
an debeat sine
aliorum episcoporum praesentia
episcopus ordinari?
Responsio Gregorius. Et
quidem in Anglorum ecclesia,
in qua adhuc
solus tu episcopus
inveniris, ordinare
episcopum
non aliter nisi
sine episcopis potes.
Nam quando de
Gallis episcopi
veniunt, qui
in ordinatione episcopi
testes assistant. Sed
fraternitatem
tuam ita volumus
episcopos
ordinare,
ut ipsi sibi
episcopi
longo intervallo minime
disiungantur,
quatenus
nulla sit necessitas, ut
in ordinatione episcopi convenire non
possint.
Pastorum quoque
aliquorum praesentia valde est utilis,
facile debeant
convenire.
Cum igitur auctore deo ita
fuerint episcopi in
propinquis sibi locis
ordinati,
per omnia episcoporum ordinatio
<N442,
f. 224vb> sine
aggregatis
tribus vel IIII
episcopis
fieri non debet.
Nam in
ipsis rebus spiritalibus, ut
sapienter
et mature disponantur, exemplum
trahere a
rebus etiam carnalibus
possumus.
Certe enim,
dum coniugia in
mundo celebrantur, coniugati
quique convocantur, ut,
qui in via
iam coniugii praecesserunt, in
subsequentis
quoque copulae gaudio misceantur. Cur
non ergo et in hac spiritali
ordinatione, qua per
sacrum mysterium homo
deo coniungitur, tales
conveniant,
qui <P9629, f.
205va>
vel in
profecto ordinati
episcopi
gaudeant
vel pro eius
custodia
<V630,
f. 292vb> omnipotenti deo preces pariter fundant?
VII Interrogatio Augustini. Qualiter
debemus cum Galliarum
atque Britannorum episcopis
agere?
Responsio Gregorius. In Galliarum
episcopis
nullam tibi auctoritatem tribuimus,
quia ab antiquis
praedecessorum meorum
temporibus
pallium Arelatensis episcopus accepit,
quem nos privare
auctoritate
percepta minime
debemus.
Si igitur contingat,
ut fraternitas tua
ad Galliarum provinciam
transeat,
cum eodem Arelatense
episcopo
debet agere,
qualiter,
si qua sunt
in episcopis vitia,
corrigantur.
Qui si forte
in disciplinae vigore
tepidus exsistat, tuae
fraternitatis
zelo accendendus est.
Cui etiam epistolas
fecimus,
ut cum tuae
sanctitatis
praesentia
in Galliis et
ipse tota mente
subveniat
et, quae sunt
creatoris
nostri iussioni contraria, ab
episcoporum
moribus compescat. Ipse
autem ex
auctoritate
propria episcopos Galliarum
iudicare
non poteris, sed
suadendo,
blandiendo
bona quoque tua
opera eorum imitationi
monstrando,
pravorum
mentes ad sanctitatis studia reforma,
quia scriptum
est in lege:
Per alienam messem
transiens
falcem mittere non
debet, sed
manu spicas conterere
et manducare. Falcem
enim iudicii mittere
non potes in ea segete, quae
alteri videtur esse
commissa,
sed per affectum
boni operis frumenta
dominica
vitiorum
suorum paleis exspolia et
in ecclesiae corpore monendo
et persuadendo quasi
mandendo
converte. Quicquid vero
ex auctoritate agendum
est, cum praedicto
Arelatense episcopo
agatur, ne praetermitti possit
hoc, quod antiqua
patrum institutio invenit.
Britannorum
vero omnes episcopos
tuae fraternitati committimus, ut
indocti doceantur, infirmi
persuasione
roborentur,
perversi auctoritate corrigantur.
VIII Interrogatio Augustini. Si
pregnans
mulier debeat baptizari,
<P9629,
f. 205vb> aut
post<V630,
f. 293ra>quam genuerit,
post quantum tempus possit ecclesiam
intrare,
aut etiam, ne
morte praeoccupetur, quod genuerit,
post quot dies
hoc liceat
sacri baptismatis sacramenta
percipere,
aut post quantum
temporis huic
vir suus possit in
carnis copulatione coniungi,
aut si
menstrua
consuetudine
tenetur, in ecclesiam intrare
ei liceat aut
sacrae com<N442, f.
225ra>munionis
sacramenta
percipere,
aut vir suae
coniugi permixtus, priusquam
lavetur aqua, si
ecclesiam possit
intrare vel
etiam ad mysterium communionis sacrae
accedere.
Quae omnia rudi
Anglorum genti oportet
habere comperta.
Responsio
Gregorius. Hoc
non ambigo fraternitatem tuam
esse requisitam, cui
iam et responsum
reddidisse
me arbitror. Sed
hoc, quod
ipse dicere et
sentire potuisti, credo,
quia mea apud
te me volueris
responsione
firmare. Mulier
etenim pregnans,
cur non debeat baptizari,
cum non sit
ante omnipotentis dei
oculos culpa aliqua
fecunditas
carnis? Nam cum
primi parentes nostri
in paradiso deliquissent, immortalitatem, quam
acceperant,
recto dei
iudicio perdiderunt. Quia itaque isdem
omnipotens
deus humanum genus
pro culpa
sua funditus exstinguere noluit, et
immortalitatem
homini pro
peccato suo abstulit
et tunc per benignitatem suae
pietatis
fecunditatem
ei sobolis reservavit. Quod
ergo naturae humanae
ex omnipotentis dei
dono servatum est,
qua ratione poterit
a sacri baptismatis gratia
prohiberi? In
illo quippe mysterio,
in quo omnis
culpa funditus exstinguitur, valde
stultum est, si
donum gratiae contradicere posse
videatur.
Cum
vero enixa fuerit
mulier, post quot dies debeat
ecclesiam
intrare,
testamenti
veteris praeceptione didicisti,
ut pro masculo
diebus XXXIII, pro
femina autem LXVI debeat abstinere. Quod
tamen sciendum est,
quia in ministerio
accipitur.
Nam si hora
eadem, qua genuerit,
actura gratias intret
ecclesiam,
nullo peccati pondere
gravetur. Voluptas
etenim carnis non
dolor in culpa
est.
<P9629,
f. 206ra> In
carnis autem commixtione voluptas
est, nam in
prolis prolatione gemitus,
unde et ipsi primae
matri omnium dicitur: In
doloribus
paries. Si itaque enixam
mulierem
prohibemus
ecclesiam
intrare,
ipsam ei poenam
suam in culpam
deputamus.
Baptizare
autem vel
enixam mulierem vel
hoc, quod genuerit,
si mortis periculo urgetur
vel ipsa hora eadem,
qua gignit, vel hoc,
quod gignitur, eadem, qua
natum est, nullo
modo pro<V630, f.
293ra>hibetur,
quia sancti
mysterii
gratia, sicut viventibus
atque discernentibus cum
magna discretione providenda
est, ita his,
quibus mors imminet, sine
ulla dilatione offerenda,
ne dum adhuc
tempus ad praebendum
redemptionis
mysterium
quaeritur,
interveniente
paululum
mora inveniri non
valeat, qui redimatur.
Ad
eius vero concubitum
vir suus accedere
non debet, quoadusque, qui gignitur,
ablactatur. Prava
autem in coniugatorum moribus
consuetudo
surrexit,
ut mulieres filios,
quos gignunt nutrire
contemnant eosque
aliis mulieribus
ad nutriendum
tradant. Quod
videlicet
ex sola causa
incontinentiae
videtur inventum, quia,
dum <N442, f.
225rb>
se continere nolunt, despiciunt lactare,
quos gignunt. Hae itaque,
quae filios
suos ex prava
consuetudine
aliis ad nutriendum
tradunt, nisi
purgationum tempus
transierit, viris
suis non debent
admiscere, quippe
quia et sine
partus causa cum
inconsuetis
menstruis
detinentur, viris
suis miscere prohibentur, ita ut
morte lex sacra
feriat, si quis
vir ad menstruatam mulierem
accedat.
Quae tamen
mulier, dum consuetudinem menstruam patitur,
prohiberi ecclesiam
intrare non
debet, quae ei
naturae superfluitas in
culpam non valet imputari , et per
hoc, quod invita
patitur,
iustum non est,
ut ingressu
ecclesiae
privetur. Novimus
namque, quod mulier,
quae fluxu patiebatur sanguinis,
post tergum domini
humiliter
veniens vestimenti eius
fimbriam
tetigit atque ab
ea statim sua
infirmitas
recessit.
Si ergo in
fluxu sanguinis
posita laudabiliter potuit
domini vestimentum tangere,
cur quae
menstruam sanguinis
patitur,
ei non
liceat domini ecclesiam
intrare?
Sed dicis:
Illam infirmitas compulit, <P9629, f.
206rb>
has vero, de
quibus loquimur, consuetudo
constringit.
Perpende autem, frater
carissime,
quia omne,
quod in hac
mortali carne
patimur,
ex infirmitate naturae
est digno dei
iudicio post culpam
ordinatum.
Esurire namque, sitire,
aestuare,
algere, lassescere ex
infirmitate
naturae est. Et
quid est
aliud contra famem
alimenta,
contra sitim potum,
contra aestum auras, contra
frigus vestem, contra
lassitudinem
requiem quaerere, nisi
medicamentum
quidem contra aegritudines explorare?
Feminae itaque et
menstruus
sui sanguinis fluxus
aegritudo
est. Si igitur
bene praesumpsit, quae vestimentum domini
in languore posita teti<V630, f.
293va>git,
quod uni personae
infirmanti
conceditur, cur non
concedatur
cunctis mulieribus, quae
naturae suae vitio
infirmantur?
Sanctae autem communionis mysterium in hisdem diebus
percipere
non debet prohiberi.
Si autem ex
veneratione magna
percipere
non praesumit, laudanda
est; sed si
perceperit, non
iudicanda.
Bonarum quippe
mentium est, et
ibi aliquo modo
culpas suas agnoscere, ubi
culpa non est,
quia saepe
sine culpa agitur,
quod venit ex
culpa. Unde etiam
cum esurimus, sine
culpa comedimus, quibus
ex culpa primi
hominis factum est,
ut esuriremus. Menstrua
enim consuetudo mulieribus
non aliqua culpa
est, videlicet quia naturaliter accedit,
sed tamen quod
natura ipsi vitiata
est, ut etiam
sine voluntatis studio
videatur
esse polluta, ex
culpa venit vitium,
in quo se
ipsa, qualis per
iudicium
facta sit, humana
natura cognoscat, et
homo, qui culpam
sponte perpetravit, <N442, f.
225va>
reatum culpae portet invitus.
Atque ideo feminae,
cum semetipsas considerant, et
si in
menstrua
consuetudine
<P9629,
f. 206va> ad
sacramentum
dominici
corporis
et sanguinis accedere
non praesumant, de
sua recte consideratione laudandae
sunt. Dum vero percipiendo ex
religiosae
vitae consuetudine eiusdem
mysterii
amore rapiuntur, reprimendae, sicut
praediximus,
non sunt. Sicut
enim in veteri testamento
exteriora
opera observantur, ita
in testamento novo
non tam, quod
exterius
agitur, quam id,
quod interius cogitatur,
sollicita
intentione
attenditur,
ut subtili sententia
puniatur.
Nam cum multa
lex velut immunda
manducare
prohibeat,
in evangelio tamen
dominus dicit: Non,
quod intrat in
os, coinquinat hominem,
sed quae
exeunt de ore,
illa sunt, quae
coinquinant hominem.
Atque paulo
post subiecit exponens:
Ex corde exeunt
cogitationes
malae. Ubi ubertim
indicatum
est, quia illud
ab omnipotenti deo
pollutum esse
in opere ostenditur, quod
ex pollutae cogitationis radice
generatur.
Unde Paulus quoque
apostolus
dicit: Omnia
munda mundis, coinquinatis autem
et infidelibus nihil
est mundum. Atque
mox eiusdem causam coinquinationis annuntians
subiungit:
Coinquinata
sunt enim mens
eorum et conscientia. Si
ergo ei cibus
immundus
non est, cui
mens immunda non fuerit,
cur, quod munda mente
mulier ex natura
patitur,
<V630,
f. 293vb> ei
in immundiciam reputetur?
Vir
autem cum
propria coniuge dormiens
nisi lotus aqua
intrare ecclesiam
non debet, sed
neque lotus intrare
statim debet. Lex
autem veteri populo
praecipit, ut
mixtus vir mulieri
et lavari aqua
debeat et ante
solis occasum <P9629, f.
206vb>
ecclesiam
non intrare. Quod
autem intellegi
spiritaliter
potest, quia mulieri
vir miscetur, quando
illicitae
concupiscentiae
animus in
cogitatione
per delectationem coniungitur. Quia
nisi prius ignis concupiscentiae a
mente deferveat, dignum
se congregationi fratrum
aestimare
non debet, qui
se gravari per
nequitiam
pravae voluptatis videt . Quamvis
de hac
re diversae hominum
nationes
diversa sentiant, atque
alia custodire
videantur, Romanorum
tunc semper
ab antiquioribus usus fuit,
post admixtionem propriae
coniugis
et lavacri purificationem quaerere
et ab ingressu
ecclesiae
paululum
reverenter abstinere.
Nec haec dicentes
culpam deputamus esse
coniugium,
sed quia ipsa
licita admixtio coniugis
sine voluptate carnis
fieri non potest,
a sacri loci
ingressu
abstinendum
est, quia voluptas
ipsa esse
sine culpa nullatenus potest.
Non enim de
adulterio
vel fornicatione sed legitimo coniugio
natus fuerat, qui
dicebat:
Ecce enim in
iniquitatibus
conceptus
sum et in
delictis peperit me
mater mea. Qui
enim <N442, f.
225vb>
in iniquitatibus conceptum
se noverat, a
delicto se
natum gemebat,
quia portat arbor
in ramo humorem
vitii, quem traxit
ex radice. In
quibus tamen verbis
non admixtionem coniugum iniquitatem nominat,
sed ipsam videlicet
voluptatem admixtionis. Sunt
etenim multa, quae
licita ac
legitima,
et tunc in
eorum actu aliquatenus foedamur,
sicut saepe irascendo
culpas insequimur, <P9629, f.
207ra>
et tranquillitatem nobis
animi perturbamus. Et
cum rectum sit,
quod agitur, non
est tunc approbabile, quod
in eo animus
perturbatur.
Contra vitia quippe
delinquentium
iratus fuerat, qui
dicebat:
Turbatus
est prae ira
oculus meus. Quia enim
non valet nisi
tranquilla
mens in contemplationis se lucem
suspendere, in
ira suum oculum
turbatum
dolebat,
quia, dum
male acta
deorsum insequitur, confundi
atque turbari a
summorum
contemplatione
cogebatur.
Et laudabilis est
ergo ira contra
vitium et tunc molesta,
quia turbatum se
aliquem reatum incurrisse
<V630,
f. 294ra> aestimabat . Oportet itaque legitimam carnis
copulam,
ut causa prolis
sit, non voluptatis et
carnis commixtio creandorum
liberorum
sit gratia, non
satisfactio
vitiorum.
Si quis vero suam coniugem
non cupidine voluptatis
raptus, sed solummodo
creandorum
liberorum
gratia utitur, iste
profecto
sive de ingressu
ecclesiae
seu de sumendo
dominici
corporis
sanguinisque
mysterio
suo est relinquendus iudicio,
quia a nobis
prohiberi non
debet accipere, qui
in igne positus
nescit ardere. Cum
vero non amor
procreandi soboles, sed
voluptas dominatur in
opere commixtionis, habent coniuges etiam
de sua commixtione, quod
defleant.
Hoc enim
eis concedat sancta
praedicatio
et tunc de
ipsa concessione metu
animum concutit. <P9629, f.
f. 207rb> Nam cum Paulus
apostolus
diceret:
Qui se continere
non potest, habeat
uxorem suam,
statim subiungere curavit:
Hoc autem dico
secundum
indulgentiam,
non secundum imperium.
Non enim indulgetur, quod
licet, quia iustum
est. Quod
igitur indulgere
dixit, culpam esse
demonstravit.
Vigilanti
vero mente pensandum
est, quod
in Sina monte
dominus ad populum
locuturus prius
eundem populum abstinere a
mulieribus
praecepit.
Et si illic dominus
per creaturam subditam
hominibus
loquebatur,
tanta provisione est
mundicia
corporis
requisita,
ut, qui verba
dei perciperent, mulieribus
mixti non essent,
quanto magis mulieres,
quae corpus domini
omnipotentis
accipiunt,
custodire
in se
mundiciam
carnis debent, ne
ipsa inaestimabilis mysterii
magnitudine
graventur?
Hinc etiam ad
David de pueris
suis per sacerdotem
dicitur,
ut, si a
mulieribus
mundi essent, panes propositionis acciperent, quos
omnino non acciperent, nisi
prius mundos eos
David a mulieribus
fateretur.
Tunc autem vir,
qui post commixtionem coniugis
lotus aqua
fuerit, etiam
sacrae communionis mysterium
valet accipere, cum
ei iuxta praefinitam <N442, f.
226ra>
sententiam etiam
ecclesiam licuerit
intrare.
VIIII Interrogatio Augustini. Si
post illusionem, quae
per somnium solet
accidere, vel
corpus domini quislibet
accipere
valeat, vel si
sacerdos
sit, sacra mysteria
celebrare.
Responsio Gregorius. <P9629, f.
207va>
Hunc quidem
testamentum
veteris legis, sicut
in superiori capitulo
iam diximus, pollutum
dicit et
nisi lotum aqua
ei usque ad
vesperum <V630, f.
294rb>
intrare ecclesiam non concedit . Quod
tamen specialiter ad illum
populum,
spiritaliter
autem intellegens sub
eodem intellectu accipiet, quo praefati
sumus, quia quasi per
somnium illudetur, qui
temptatus immundicia veris imaginibus
in cogitatione inquinatur. Sed
lavandus
est aqua, ut
culpas cogitationis lacrimis
abluat. Et
nisi prius ignis
temptationis
recesserit , reum
se quasi
usque ad vesperum
cognoscat.
Sed est in
eadem illusione
valde necessaria
discretio,
quae subtiliter pensare
debeat, ex qua
re accedat menti dormientis. Aliquando
enim ex crapula,
aliquando
ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando
ex cogitatione contingit . Et
quidem cum
ex naturae superfluitate vel
infirmitate
evenerit, obmnimodo
haec illusio
non est timenda,
quae hanc
animus nesciens
pertulisse magis
dolendum
est quam fecisse.
Cum vero ultra
modum appetitus gulae
in sumendis
alimentis
rapitur atque idcirco
humorum receptacula gravantur,
habet exinde animus
aliquem reatum, non
tamen usque ad
prohibitionem
percipiendi
sancti mysterii
vel missarum sollemnia
celebrandi,
cum fortasse aut
festus dies exigit
aut exhibere mysterium,
pro eo quod
sacerdos
alius in loco deest,
ipsa necessitas compellit.
Nam si adsunt
alii, qui implere
ministerium valeant,
illusio pro crapula
facta a perceptione sacri
mysterii prohibere non
debet, sed ab
immolatione
sacri mysterii, ut
arbitror,
humiliter
debet, si tamen
dormientis mentem
turpis imaginatio non concusserit. <P9629, f.
207vb>
Nam sunt, quibus
ita plerumque illusio
nascitur,
ut eorum animus etiam
in somno corporis
positus turpibus imaginationibus non
foedetur.
Qua in
re unum ibi ostenditur, ipsa mens
rea, non
tunc vel suo
iudicio libera, cum
se etsi dormientis corpore
nihil meminit vidisse,
tunc in vigiliis corporis
meminit ingluviem cecidisse.
Si vero
ex turpi cogitatione vigilantis oritur
illusio dormientis, patet
animo suus reatus.
Videt enim
a qua
radice inquinatio illa
processerit, quia, quod
cogitavit
sciens, hoc pertulit
nesciens.
Sed pensandum
est ipsa cogitatio,
utrum suggestione an delectatione vel, quod
maius est, peccati
consensu
acciderit. Tribus
enim modis impletur
omne peccatum, videlicet
suggesti<V630,
f. 294va>one, delectatione, consensu.
Suggestio
quippe fit
per diabolum, delectatio
per carnem, consensus per
spiritum,
quia et primam
culpam serpens suggessit,
Eva velut caro
delectata
est, Adam vero
velut spiritus consen<N442, f.
226rb>sit.
Et necessaria est
magna discretio, ut inter
suggestionem
atque delectationem, inter delectationem et consensum
iudex sui
animus praesideat. Cum
enim malignus spiritus
peccatum
suggerit in
mente, si
nulla peccati delectatio sequatur,
peccatum
omnimodo
perpetratum
non est. Cum
vero delectari caro
coeperit, tunc
peccatum
incipit nasci. Si autem
etiam ad consensionem ex
deliberatione
consentit, tunc
peccatum
cognoscitur
perfici.
In suggestione igitur peccati
initium est,
in delectatione fit nutrimentum, in
consensu
perfectio.
Et saepe contingit,
ut hoc, quod
malignus
spiritus
<P9629,
f. 208ra> seminat
in cogitatione, caro
in delectationem trahat,
nec tamen anima
eidem delectationi consentiat. Et
cum caro sine anima
delectari nequeat,
ipse tamen animus
carnis voluptatibus reluctans,
in delectatione carnali
aliquo modo
ligatur invitus, ut
ei ex ratione
contradicat
nec consentiat, et
tamen delectatione ligatus
sit, sed ligatum
se vehementer ingemescat. Unde
et ille caelestis
exercitus
praecipuus
miles gemebat dicens:
Video aliam legem
in membris meis
repugnantem
legi mentis
meae et captivum
me ducentem in
lege peccati, quae
est in membris
meis. Si
autem captivus erat,
minime pugnabat, sed et
pugnabat,
quapropter
et captivus
erat et captivus non erat. Et
pugnabat
igitur legi mentis,
cui lex, quae
in membris est,
repugnabat.
Si hoc pugnabat,
captivus
non erat. Ecce
itaque homo est,
ut ita dixerim, captivus
et liber, liber
ex iustitia, quam
diligit,
captivus
ex delectatione, quam
portat invitus.
Hucusque responsiones beati
papae Gregorii ad consulta
reverentissimi
antistitis
Augustini.
P9629,
f. 208ra; V630,
f. 294vb; N442,
f. 226rb
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 3.8.2005
|