Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Gregorius I. an die Patricia Theoctista
P9629,
f. 208ra; V630,
f. 290ra
GREGORIUS
THEOCTISTAE PATRICIAE.
Magnas
omnipotenti
deo gratias agere
debemus,
quod piissimi et
benignissimi
imperatoris nostri
tales de suo
genere iuxta se
propinquos
habent, de quorum
conversatione
nobis omnibus grande
sit <P9629, f.
208rb>
gaudium.
Unde et pro
eisdem dominis continue
nobis orandum est,
ut eorum vita
cum suis omnibus
protegente
caelesti
gratia per longa
tempora tranquilla servetur.
Indico
autem, quod levitate
populi tumultum contra
vos detractionis exortum
quibusdam
nuntiantibus
agnovi. Qua ex
re excellentiam vestram
audio fuisse non
modice contristatam. Quod
si ita est,
valde miror, cur
vos, qui cor
fixistis
in caelo,
verba hominum agitant
in terra. Beatus
etenim Iob, cum
amici eius,
qui ad consolandum eum
venerant,
in increpatione prosilissent, ait:
Ecce enim in
caelo testis meus
et conscius meus
in excelsis. Qui
enim vitae suae
in caelo testem
habet, iudicia hominum
pertimescere
in terra non
debet. Dux
quoque bonorum Paulus
dicit: Opus autem
suum probet unusquisque, et
sic in semetipso
tantum gloriam habebit
et non in
altero. Si
enim aut laudibus
laetamur
aut vituperationibus frangimur,
gloriam nostram non
in nobis, sed
in aliorum ore
posuimus.
Et fatuae virgines
in vasis suis
oleum non sumpserunt, sapientes
autem sumpserunt
oleum in vasis
suis cum lampadibus. Lampades quippe
nostrae bona sunt
opera, de quibus
scriptum
est: Luceat lux
vestra coram hominibus,
ut videant opera
vestra bona et
glorificent
patrem vestrum, qui
in caelis
est. Tunc
autem oleum in
vasis cum lampadibus
<P9629,
f. 208va> sumimus,
quando de bonis
actis nitorem gloriae
non a laudantibus proximis
quaerimus,
sed hunc intra
testimonium
conscientiae
servamus.
In omne
autem, quod de
nobis extra dicitur,
recurrere
ad arcana mentis
debemus.
Etsi omnes
vituperent,
liber est, quem
conscientia
non accusat, quia, etsi
omnes laudent, liber
esse non potest,
si hunc conscientia accusat.
De Iohanne veritas
dicit: <V630, f.
290rb>
Quid existis in
desertum
videre? arundinem
vento agitatam? Quod
videlicet
per negationem dicitur,
non per confirmationem, cum
subditur:
Sed quid existis videre?
hominem mollibus vestitum?
Ecce, qui mollibus
vestiuntur,
in domibus regum
sunt. Quamvis enim
iuxta veritatem evangelii
Iohannes
vestimento
aspero fuerit indutus,
per significationem tamen
mollibus
vestiti sunt, qui
adulationibus
ac laudibus delectantur. Negatur
autem, quia Iohannes
arundo vento agitatus
fuerit, quoniam mentis
eius fortitudinem nulla
humani oris aura
flectebat.
Nos enim,
si laudibus erigimur,
vituperationibus humiliamus, arundo
vento agitata sumus.
Sed absit hoc,
absit a corde
vestrae excellentiae. Scio,
quia magistrum gentium
studiose
legitis,
qui ait: Si
adhuc hominibus placerem,
Christi servus non
essem.
<P9629,
f. 208vb> Si
qua tamen vel
parva tristitia ex
hac re menti
vestrae exorta est,
credo, quod hoc
fieri omnipotens deus benigne permisit.
Neque enim electis
suis in hac
vita promisit gaudia
delectationis,
sed amaritudines et
tribulationes,
ut medicinae more
per amarum poculum
ad dulcedinem
aeternae
redeant salutis. Quid
namque dicit: Mundus gaudebit, et
vos lugebitis? Qua
spe, qua promissione? Paulo
post subditur: Iterum
videbo vos et
gaudebit
cor vestrum et
gaudium vestrum nemo
auferet a vobis.
Hinc iterum discipulis
dicit: In patientia
vestra possidebitis animas
vestras.
Pensate,
quaeso, ubi erit
patientia,
si deest, quod
toleretur.
Non suspicor
eum Abel
esse, quem Cain
malicia non exercuerit. Boni
enim, si sine
malis fuerint, perfecte
esse boni non
possunt,
quia minime purgantur.
Ipsa autem malorum
societas
purgatio
bonorum est. Tres
in arca filii
fuerunt,
unus irrisor patris
exstitit,
qui, etsi in
se benedictus fuit, maledictionis tamen
sententiam
in filio suscepit.
Duos Abraham, priusquam
Cethuram
uxorem acciperet, filios
habuit, sed tamen
carnalis
eius filius repromissionis est
filium persecutus. Quod
magnus doctor exponit
dicens: Sicut is,
qui secundum carnem
est, persequebatur eum,
qui secundum spiritum,
ita et nunc.
Duos Isaac
filios habuit, sed
unus, <P9629, f.
209ra>
qui spiritalis exstitit,
ante minas fratris
carnalis
fuit. Duodecim
Iacob filios habuit,
sed unum, qui
rectius vivebat, decem
in Aegyptum vendiderunt. In
David propheta, quia
fuit, quod purgari
debuisset,
actum est, ut
persecutorem
filium pateretur. Beatus
Iob de societate
reproborum
dicit: Frater fui
draconum
et socius strutionum. Ad
Ezechielem
dominus ait: Filii hominis
increduli
et subversores sunt
tecum et cum
scorpionibus habitas.
Inter duodecim apostolos
unus reprobus mixtus
est, ut esset,
cuius persecutione undecim
temptarentur.
Apostolorum
princeps
discipulis
<V630,
f. 290va> loquitur
dicens: Iustum Loth
oppressum
a nefandorum iniuria
eripuit.
Aspectu enim et
auditu iustus erat
habitans
cum eis, qui
de die in
diem animam iusti
iniquis operibus cruciabant. Paulus
quoque apostolus discipulis
scribit dicens: In
medio nationis pravae
et perversae, inter
quos lucetis sicut
luminaria
in mundo verbum vitae
continentes.
Quia ergo scriptura
teste cognoscimus in
hac vita bonos
sine malis esse
non posse, de
stultorum
vocibus excellentia vestra
turbari nullatenus debet
et maxime, quia
in omnipotenti deo
tunc certa fiducia
est, quando pro
bono opere adversitatis aliquid
in hoc mundo
recipitur,
ut plena merces
in aeterna retributione servetur.
<P9629,
f. 209rb> Unde
in sancto evangelio
veritas dicit: Beati
eritis, cum adversum
vos omne malum
dixerint
homines,
mentientes
propter nomen meum.
Qui in consolatione nostra
sua in exemplum
adducere
opprobria
dignatus est
dicens: Si patremfamilias Beelzebub
vocaverunt,
quanto magis domesticos
eius.
Sunt
autem plurimi, qui
vitam bonorum fortasse
amplius quam debent,
laudant,
et ne qua
elatio de laude
subripiat,
permittit
omnipotens
deus malos in
obtrectationem
et obiurgationem prorumpere, ut,
si qua culpa
ab ore laudantium
in corde nascitur,
ab ore vituperantium suffocetur. Hinc
est, quod doctor
gentium se in
praedicatione
currere testatur: Inter
infamiam
et bonam famam.
Qui etiam dicit:
Ut seductores et
veraces.
Si igitur fuerunt,
qui malam famam
Paulo imponerent, qui
hunc seductorem vocarent, quis
ergo christianus debet
indignum
ducere pro Christo
iniurias
audire? Quantae
autem virtutis praecursor
nostri redemptoris fuit,
novimus,
qui per sacrum
eloquium
non solum plus
quam propheta, sed
etiam angelus vocatur,
et tamen, sicut
eius historia testatur,
post mortem a
persecutoribus
corpus eius incensum
est. Sed quid ista
de sanctis omnibus
dicimus?
De ipso sancto sanctorum,
id est de
deo, qui pro
nobis homo factus
est, loquamur, qui
ante iniuriam, quia
daemonia
haberet,
audivit,
<P9629,
f. 209va> post
mortem vero a
suis persecutoribus seductor
appellatus
est, cum dicerent:
Scimus, quia seductor
ille dixit: Post
tres dies resurgam.
Quanta autem
nos peccatores a
lingua vel manibus
iniquorum
hominum portare necesse
est, qui in
adventum
aeterni iudicis iudicandi
sumus, si et
ipse tanta
etiam post mortem
pertulit,
qui iudex venit?
Haec,
dulcissima
excellentissima
filia, breviter dixi,
ne quoties stultos
homines tibi derogare
cognoscis,
qualibet vel
parvula mentis <V630, f.
290vb>
tristitia tangaris.
Sed quia sedari
hoc ipsum stultorum
hominum murmur tranquilla
ratione potest, peccatum
credo, si bonum,
quod valet fieri,
neglegitur,
ut fiat. Nam,
cum placare insanas
mentes atque ad
salutem reducere possumus,
scandalizare
eos minime debemus.
Sunt etenim quaedam
scandala,
quae omnino dispicienda sunt,
quaedam vero, cum
vitari sine culpa non possunt,
dispicienda non
sunt, ne cum
culpa serventur. Quod
sacro evangelio praedicante cognovimus, quia
cum veritas diceret:
Non quod intrat
in os, coinquinat
hominem,
sed quod procedit
de ore, hoc coinquinat
hominem,
et discipuli responderunt dicentes:
Scis, quia Pharisaei
audito hoc verbo
scandalizati
sunt? Protinus
respondit:
Omnis plantatio, quam non
plantavit
pater meus caelestis,
eradicabitur.
Sinite illos, caeci
sunt duces caecorum.
Et tamen, cum
tributum
peteretur,
prius rationem <P9629, f.
209vb>
reddidit,
per quam tributum
solvere non deberent,
atque illico subiunxit:
Ut autem non
scandalizemus
eos, vade ad
mare et mitte
hamum, et eum
piscem, qui prius ascenderit, tolle,
et aperto ore
eius invenies staterem, illum sumens
et da illum
pro me et
te. Quid est
autem, quod de
scandalizatis
aliis dicitur: Sinite
illos, caeci sunt
duces caecorum, et
aliis, ne
scandalizentur,
a domino tributum
solvitur,
etiam quod non
debetur?
Quid est, quod
aliud scandalum esse
permisit,
aliud vero venire
prohibuit,
nisi ut nos
doceret et illa
scandala,
quae nos implicant
in peccata, contemnere
et ea, quae
placare sine peccato
possumus,
modis omnibus mitigare?
Vestra
itaque excellentia potest
protegente
domino pravorum hominum
scandala
cum magna tranquillitate declinare.
Prius enim a
vobis secreto vocandi
sunt atque ipsis
ratio reddenda, et
perversa
quaedam capitula, quae tenere
existimant,
coram ipsis anathematizanda. Quod
si etiam, sicut
dicitur,
dari anathema ficte
suspicantur,
etiam iureiurando firmandum
est vos eadem
capitula
numquam tenere, numquam
tenuisse.
Nec vobis indignum
videatur
tali eis modo
satisfacere,
nec de imperiali
genere sit contra
eos aliquod in
vestra mente fastigium.
Omnes etenim fratres
sumus, unius imperatoris potestate
conditi et eius
sanguine
redempti,
et idcirco fratres
nostros,
quamlibet pauperes
et abiectos, in
nullo dispicere debemus.
Certe
etenim Petrus potestatem regni
caelestis
acceperat,
et, quod
in terra
ligaret vel
solveret,
esset in
caelo ligatum vel
solutum.
<P9629,
f. 210ra> Super
mare ambulabat, aegrotantes umbra
curabat,
peccantes
vero occidebat, mortuos
oratione
suscitabat,
et quia ex
admonitione
spiritus
ad Cornelium gentilem
fuerat ingressus, contra
eum a fidelibus
quaestio
facta est, cur
ad gentiles intrasset
et comedisset cum
eis, <V630, f.
291ra>
cur eos in
baptismate
recepisset.
Et tamen isdem
apostolorum
primus tanta donorum
gratia repletus, tanta
miraculorum
potestate
suffultus,
querelae
fidelium
non ex potestate,
sed ex ratione
respondit,
causam per ordinem
exposuit,
quomodo vas quoddam
velut linteum, in
quo quadrupedia terrae
et bestiae, reptilia
atque volatilia inerant, de
caelo submitti viderit
vocemque
audierit:
Surge, Petre, occide
et manduca, qualiter
tres viri venerint
eum ad Cornelium
vocantes,
qualiter
spiritus
sanctus hunc cum
eis ire praeceperat, qualiter
isdem spiritus sanctus,
qui vere in
baptizatis in
Iudaea post baptismum
consueverat,
in gentibus ante
baptismum
venit. Si enim,
cum a fidelibus
culparetur,
auctoritatem,
quam in sancta
ecclesia
acceperat,
attendisset, respondere
poterat,
ut pastorem suum
oves, quae ei commissae
fuerant, repraehendere non
auderent.
Sed si in
querela fidelium aliquid
de sua potestate
diceret,
pro facto
doctor mansuetudinis non
fuisset.
Humili ergo eos
ratione placavit atque
in causa repraehensionis suae
etiam testes adhibuit
dicens: Venerunt autem
mecum et sex
fratres isti. Si
igitur et pastor
ecclesiae
et apostolorum princeps,
signa et miracula
singulariter
faciens non dedignatus
est in causa
repraehensionis
suae rationem humiliter
reddere,
quanto magis nos
peccatores,
cum de re
aliqua repraehendimur, repraehensores nostros
ratione humili placare debemus.
<P9629,
f. 210rb> Ad
me etenim, sicut
nostis, cum apud
vestigia
dominorum
in regia urbe
demorarer,
multi ex eis
venire consueverant, qui
de praedictis capitulis
accusabantur.
Sed teste conscientia fateor
numquam in eis
aliquid pravitatis, aliquid
erroris,
aliquid de his,
quae contra eos
dicebantur,
inveni. Unde et
eos opinione contempta
familiariter
suscipere
et magis ab
insequentibus
defendere
curabam.
Dicebatur
namque contra eos,
quia sub obtentu
religionis
coniugia
solverent,
et quia dicerent,
quod baptisma peccata
penitus non auferret, et
si de iniquitatibus suis
quis poenitentiam
in triennium
ageret, postmodum perverse
vivere liceret, et
quia, si compulsi
aliquid, de
quibus repraehendebantur, anathematizare se
dicerent,
anathematis
vinculo nullo modo
teneri. Et si
qui sunt, qui
certissime
talia sentiunt vel
tenent, quia christiani
non sunt, dubium
non est. Eosque
et ego et
omnes catholici episcopi
atque universa ecclesia
anathematizamus,
quia veritati contraria
sentiunt
et contraria loquuntur.
Si
enim dicunt religionis
causa coniugia debere
dissolvi,
sciendum
est, quia, etsi
hoc lex humana
concessit,
lex tamen divina
prohibuit.
Per se enim
veritas dicit: Quae dominus iunxit,
homo non separet.
<V630,
f. 291rb> Qui
etiam ait: Non
licet dimittere uxorem
excepta causa fornicationis. Quis
ergo huic caelesti legislatori contradicat? Scimus,
quia scriptum est:
Erunt duo in
carne una. Si
igitur vir et
uxor una caro
sunt <P9629, f.
210va>
et religionis causa
vir dimittit uxorem
vel
mulier virum in
hoc mundo remanentem
vel fortasse
ad illicita migrantem,
quae est ista
conversatio,
in qua una
eademque caro
et ex
parte transiit ad
continentiam
et ex parte
remanet in
pollutione?
Si vero utrisque
convenit continentem vitam
ducere, hoc quis audeat
accusare,
quando certum est,
quia omnipotens deus,
qui minora concessit,
maiora non prohibuit?
Et multos sanctorum
novimus cum suis
coniugibus
et prius
continentem vitam
duxisse et postmodum
ad sanctae ecclesiae
regimina
migrasse.
Duobus etenim modis
sancti viri etiam
a licitis abstinere
solent. Aliquando, ut
meritum sibi apud
omnipotentem
deum augeant, aliquando
vero, ut anteactae
vitae culpas detergant.
Tres etenim pueri
in regis Babylonici
obsequio
deducti legumina
ad vescendum petentes
cibis regiis uti
noluerunt,
non quia culpa
esset, si ea,
quae deus creaverat,
ederent.
Noluerunt
ergo ea
sumere, quae
licebat,
ut per
continentiam
virtus excresceret. David
vero, qui alienam
coniugem
tulerat,
et valde pro
sua culpa
fuerat flagellatus, aquam
bibere longe
post de
Bethlehemitica
cisterna
voluit. Quam, cum
eius fortissimi
milites <P9269, f.
210vb>
detulissent,
bibere recusavit eamque fundendo
domino libavit. Licebat
enim ei bibere,
si voluisset, sed
qui illicita se
fecisse meminerat, laudabiliter et
a licitis abstinebat. Et
qui pro culpa
sua morientium militum
sanguinem
fundi non
timuit, postmodum, si
aquam biberet, etiam
viventium
militum se sanguinem
fudisse iudicavit
dicens: Num sanguinem hominum istorum, qui
profecti
sunt et animarum
periculum
bibam? Proinde cum
boni coniuges aut
meritum augere desiderant
aut anteactae vitae
culpas delere, ut
se ad continentiam adstringant et
meliorem
vitam appetant, licet.
Si vero continentiam, quam
vir appetit, uxor
non sequitur, aut
quam uxor appetit,
vir recusat, dividi
coniugium
non licet, quia
scriptum
est: Mulier sui
corporis
potestatem
non habet, sed
vir.
Si
qui vero sunt,
qui dicunt peccata
in baptismate superficie
tenus dimitti, quid
est hac praedicatione infidelius, in
qua ipsum fidei
sacramentum
festinant
solvere,
in quo principaliter ad
caelestis
mundiciae
mysterium
anima ligatur, ut
absoluta
radicitus a
peccatis
omnibus soli illi
inhaereat,
de quo scriptum
est: Mihi autem
adhaerere
deo bonum est.
Certe rubri maris transitus
figura sancti baptismatis fuit,
in quo hostes
a tergo sunt
mortui, sed alii
contra faciem in
eremo <P9629, f.
211ra>
inventi.
Sic quippe <V630, f.
291va>
omnibus,
qui in sancto
baptismate
tinguntur,
eorum peccata praeterita
omnia laxantur, quia
eis velut Aegyptii
hostes a tergo
moriuntur.
Sed in eremo
alios hostes invenimus,
quia, priusquam
ad promissionis patriam
pertingamus,
multae nos temptationes fatigant
et ad terram
viventium
tendentibus
iter intercludere festinant.
Qui ergo dicit,
peccata in baptismate
funditus
non dimitti, dicat
in mari rubro
Aegyptios
non veraciter
mortuos. Si autem
fatetur Aegyptios veraciter
mortuos,
fateatur,
necesse est, peccata
in baptismate funditus
mori, quia nimirum
plus valet in
absolutione
nostra veritas quam
umbra veritatis. In
evangelio
dominus dicit: Qui
lotus est, non
indiget,
ut lavet, sed
est mundus totus.
Si igitur peccata
in baptismate funditus
minime dimittuntur neque
is, qui lotus
est, mundus est
totus? Totus enim
mundus dici non
potest, cui de
peccato aliquid remansit.
Sed nemo resistit
voci veritatis, quae
ait: Qui lotus
est, mundus est
totus. Nihil
ergo ei de
peccati sui contagione
remanet,
quem totum fatetur
mundum ipse, qui
redemit.
Si
qui autem dicunt
de peccato <P9629, f.
211rb>
quolibet
triennio
poenitentia
agenda est et
post triennium in
voluptatibus
vivendum,
isti adhuc nec
praedicamenta
verae fidei nec
sacrae scripturae praecepta
cognoverunt.
Contra hos
praedicator
egregius
Paulus dicit: Qui
seminat in carne
sua, de carne
et metet corruptionem. Contra
hos iterum dicit:
Qui in carne
sunt, deo placere
non possunt. Ubi
discipulis
subiungit:
Vos autem non
estis in carne,
sed in spiritu.
Hi quippe in
carne sunt, qui
in carnalibus voluptatibus vivunt.
Contra hos dicitur:
Neque corruptio incorruptelam possidebit. Si
autem dicunt pauci
temporis
poenitentiam
contra peccatum debere
sufficere,
ut iterum liceat
ad peccatum redire,
recte hos
pastoris
primi sententia
percutit, qui
ait: Contigit illis
illud veri proverbii:
Canis reversus ad
suum vomitum, et
sus lota in
volutabro
luti. Magnum est
enim contra peccatum
virtus poenitentiae, sed
si quis in
eadem poenitentia perseveret. Nam
scriptum
est: Qui perseveraverit usque
in finem, hic
salvus erit. Hinc
scriptum
est: Qui baptizatur
a mortuo et
iterum tangit eum,
quid proficit lavatio
illius? Mortuum
quippe est omne
opus perversum, quod
pertrahit
ad mortem, <P9629, f.
211va>
quod vitam iustitiae non
vivit. Baptizatur ergo
a mortuo et
iterum tangit eum,
qui prava opera,
quae se egisse meminit, deplorat,
sed in eisdem
se iterum post
lacrimas
implicat.
Anima itaque quaelibet
eiusdem mortui lavatione
non proficit, quia
hoc iterum faciendo,
quod planxit, <V630, f.
291vb>
nec per lamenta
poenitentiae
ad rectitudinem iustitiae
exsurgit.
Poenitentiam
enim vere agere
est commissa plangere,
sed iterum plangenda
declinare.
Si
qui vero sunt,
qui dicunt, quia
compulsus
quispiam
necessitate,
si anathematizaverit, anathematis vinculo
non tenetur, ipsi
sibi testes sunt,
quia christiani non
sunt. Quia ligamenta
sanctae ecclesiae vanis
se aestimant conatibus
solvere ac per
hoc nec absolutionem sanctae
ecclesiae,
quam praestat fidelibus,
veram putant, si
ligationem
eius valere non
aestimant.
Contra quos diutius
disputandum
non est, quia
dispiciendi per
omnia et anathematizandi sunt,
ut, unde se
fallere veritatem credunt,
inde in peccatis
suis veraciter ligentur.
Si
qui sunt igitur,
qui sub nomine
christiano
haec, quae praediximus, errorum
capitula
aut praedicare audent
aut taciti apud
semetipsos
tenere, hos
procul dubio anathematizamus. Ex
omnibus tamen capitulis
in eis, sicut
praedixi,
qui ad me
in regia urbe
venire consueverant, nullum
omnino errorem cuiuslibet
praedicati
capituli
agnovi, sed neque
fuisse existimo. Nam,
si fuisset,
agnovissem.
<P9629,
f. 211vb> Quia
vero sunt multi
fidelium,
qui imperitiae zelo
succenduntur
et saepe, dum
quosdam quasi hereticos
insequuntur,
hereses faciunt, eorum
infirmitati
consulendum
est et, sicut praedixi,
ratione ac mansuetudine sunt
placandi.
Illis quippe
sunt similes, de
quibus scriptum est:
Testimonium
perhibeo
de illis, quod
aemulationem
dei habent, sed
non secundum scientiam.
Vestra itaque excellentia, quae
in lectione, in
lacrimis
atque elemosynis
incessabiliter
vivit, eorum, sicut
petii, imperitiam placare
mansuetis
exhortationibus
ac responsionibus debet,
ut non solum
de semetipsa, sed
etiam de illis
gloriam aeternae
retributionis
inveniat.
Haec me dicere vobis
nimius amor suasit,
quia et in
vestra laetitia me
crescere
et in vestra
tristitia
me existimo minorari.
Omnipotens
deus gratia vos
caelesti
custodiat
et salva domni
nostri pietate piissima
domina tranquillitate pro
parvulorum
dominorum
nutrimento vitam
vestram longius extendat.
P9629,
f. 211vb; V630,
f. 291vb
redemptoris korr. aus
redemptoris
nostri redemptoris V630
staterem
korr.
aus stateram V630
©
2005
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 3.8.2005
|