Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Capitulatio
zu
Handschriftenklasse A2
Bcan4,
f. 9ra; P102
INCIPIUNT
DECRETA PONTIFICUM A SANCTO CLEMENTE USQUE AD DAMASUM XXXTA SEX.
Capitula
praefationis Isidori.
I Quod compellatur a multis
episcopis et reliquis
servis dei canonum sententias in unum colligere.
II Quod
concilia Graeco edita
stilo amplius quam tripliciter aut quadrupliciter interpretata sint.
III Quid
canon, regula et
synodus, quid concilium, coetus atque conventus interpretentur.
IIII Quod in
principio, qualiter
concilium celebretur, compositum sit, et quod ceteris conciliis
praepositi sint canones apostolorum et deinde intermixta decreta
epistolarum apostolorum et reliqua.
V Quod multi
pravitate et
cupiditate depressi sacerdotum accusatores exstiterint et oppresserint,
et quod iudicibus non credenda sunt, nisi quae certis indiciis
demonstrantur.
VI Quod
nullus possit iuxta
canonicam institutionem accusari, vocari, iudicari aut damnari, donec
suis est rebus exspoliatus aut a sede propria pulsus vi aut terrore.
VII De
accusatoribus saeculi,
quos leges prohibent.
VIII Quod
auctoritas
congregandarum synodorum apostolicae sedi commissa sit privata
potestate.
VIIII Quod
plura quam illa XX capitula,
quae apud nos habentur, Nicenae
synodi reperiantur.
X Quod ad
similitudinem Niceni
concilii Calcedonense magnum concilium conscriptum sit, et de hereticis
Origene, Didimo et Evagrio.
XI De
quattuor principalibus
conciliis, ex quibus plenissimam fidei doctrinam tenent ecclesiae.
XII Epistola
Aurelii
Cartaginensis archiepiscopi ad <Bcan4,
f. 9rb> Damasum papam de canonibus
apostolorum, quod
omni veneratione sint colendi.
XIII Rescriptum
beati papae Damasi Aurelio archiepiscopo directum, in quo et monet, ut
norma sanctorum canonum, qui sunt spiritu dei conditi, ab omnibus
sacerdotibus sciatur et diligenter tractetur.
Ordo
de celebrando concilio et de orationibus primi diei et secundi ac
tertii.
Incipiunt
tituli decretorum Clementis papae.
I Epistola
Clementis ad Iacobum
fratrem domini, quod Simon Petrus vere fidei merito primus fuerit
primitiae electionis domini apostolorum, et quod Romae pro pietate
patiendo volens praesentem vitam finivit.
II Quod
Petrus Clementem
episcopum Romanis ordinaverit et ei cathedram tradiderit.
III Quod
Clemens procidens ad
pedes beati Petri rogaverit excusans se et declinaverit honorem
cathedrae vel potestatem. Item exoratio Petri ad Clementem pro
suscipiendo officio episcopatus.
IIII Quod
sacerdotes
irrepraehensibiliter oporteat vivere et omnes vitae huius occupationes
abicere et non fideiussores exsistere neque advocatos litum fieri.
V Quod ad
presbyteros ista sunt,
ut ante omnia pudicitiam studeant,
adulescentes nuptiis iungant, sed ne in provectioribus quidem curam
habere huiusmodi neglegant, quoniam adulterium secundum in poenis
obtinet locum.
VI Quod
plures sint species
fornicationis et de prima specie adulterii.
VII De casto
et amore fraterno
et caritate.
VIII Ut
negotia clericorum
ecclesiastico <Bcan4,
f.
9va> iudicio terminentur.
VIIII De
fugienda avaritia et de
ponderibus atque mensuris constituendis.
X Quod
futurum dei iudicium
semper in corde et ante oculos ponendum sit.
XI Ut
ecclesiastici viri
discordias et simultates caveant.
XII De
ministerio diaconorum.
XIII Quod
oporteat eum, qui
docet animas rudes, adprime debere esse eruditum.
XIIII Quod
omnis ecclesiae
status similis sit navi magnae portanti viros diversis e locis et
regionibus per undosum pelagus ad unam potentis regni urbem properare
cupientes.
XV Quod
episcopus super omnes
laboret.
XVI Allocutio
ad Clementem
apostoli Petri.
XVII Praecipit
ac monet.
XVIII Non
loquendum his, quibus
Clemens non loquitur, neque amicum esse debere, quibus ipse non
loquitur.
XVIIII Commonitorium
postulationis, ut post obitum suum Iacobo fratri domini descripta
breviter omniaque, quam poterit, compendio compraehensa Clementem
destinare non pigeat.
XX Expositio
fidei trinitatis.
XXI De
symbolo, et quid symbolum
dicitur.
XXII Quid sit
deus.
XXIII De
duobus mandatis, ex
quibus per unum malicia
compescitur et per alterum benignitas
propagatur.
XXIIII Quod
dei dilectio morti
comparetur.
XXV De
docibilibus, quos
oportet, ut et ipsi docti sint.
XXVI De
sacerdotibus, quos
doctiores ceteris populis esse oportet.
XXVII De
episcopis missis ad
Clementem per singulas civitates et gentes, quos apostolus Petrus non
miserat. Monet et Iacobum hoc agere per suas dioceses.
XXVIII De
patriarchis et
primatibus.
XXVIIII De
archiepiscopis atque
episcopis.
<Bcan4,
f.
9vb> XXX
Quod episcopi
vicem apostolorum et presbyteri reliquorum discipulorum teneant vicem.
XXXI Homicidas
et cunctos
criminalibus nexibus alligatos, omnes infames et, quos leges saeculi
damnant, sed et laicos non posse admitti ad accusationem sanctorum et
maiorum.
XXXII De vita
sacerdotum.
XXXIII Maiores
a minoribus nec
accusandos nec iudicandos et omnes legum divinarum libenter violatores
sancta communione privandos.
XXXIIII Carnales
spiritalibus
non posse resistere et de his, qui cervices suas contra magistros suos
et seniores erigebant.
XXXV De
ebrietate.
XXXVI Quod
nullus presbyter
aliquid agere debeat in alicuius episcopi parrochia absque eius
permissu, et quod cuncti presbyteri sint oboedientes suis episcopis
sine mora.
XXXVII Quod
episcopi claves sint
ecclesiae et habeant potestatem claudere caelum et aperire portas eius.
XXXVIII Quod episcopi a solo deo sint iudicandi vel
removendi et non
ab aliis.
XXXVIIII Quod
episcopos dominus
ad se glorificandum elegerit, et quod omnes principes terrae eis
oboedire oporteat et capita sua submittere.
XL
De tribus generibus homicidiorum.
XLI
De vera dilectione et pluribus documentis spiritalibus apostoli
Petri.
XLII
Quod sacerdotes et reliqui ecclesiae ministri omnisque plebs
episcopos suos tota animi virtute diligere debeant et eorum praeceptis
oboedire, etiam si ipsi aliter, quod absit, agant.
XLIII
Apostolus precatur Clementem, ut doceat ordinem praedicationis
suae et absolutionum dies.
<Bcan4,
f.
10ra> XLIIII Quod nemo praecepta
apostoli Petri
possit absque sui periculo neglegere vel dissimulare.
XLV
Item epistola praeceptorum sancti Clementis papae missa Iacobo
fratri domini, quod tribus gradibus commissa sint sacramenta divinorum
secretorum, et quod presbyteri, diaconi atque ministri sacramenta
ecclesiastica sollicite absque neglegentia peragant.
XLVI Qui sint eligendi ad dominica
ministeria, et quibus non sit accedendum ad tabernaculum feminae nec ei
adfabulandum. Item de mundicia calicis.
XLVII Quales clerici ad ministerium
eligantur.
XLVIII Ut nemo clericorum, quae de
sacramentis delegata sunt, neglegere audeat et sacramenta divina
nequaquam neglegenter contractet.
XLVIIII
Ut nemo pauper causa paupertatis, non dives pro sollicitudine
saeculari, non senes, qui in multi temporis consuetudine male praeventi
sunt, differant converti.
L
Quod parum sit homini religioso non exercere inimicitias aliorum male
loquendo, nisi eas studeat exstinguere bene loquendo.
LI
Qualis
maledictio eis
immineat, qui in patres peccant.
LII
Insinuatio eorum, quae principes apostolorum familiarius docuit
atque publiciter.
LIII
Ecclesias per congrua et utilia loca faciendas, in quibus singuli
sacerdotes deo dicati divinis orationibus ponendi sunt.
LIIII
Praecepta apostolica.
LV
Quod si quis principis apostolorum Petri praecepta non custodierit
integra, anathema sit.
LVI
Quod,
qui sacerdotio domini
fruuntur, plus scire opor<Bcan4,
f. 10rb>teat, ut sibi subditos
pleniter docere possint.
LVII
Qualiter episcopi docere debent et subditi audire.
LVIII
De Aaron primo pontifice et de unguento, quo perunctus est.
LVIIII
De pontifice sacro chrismate peruncto scripturis sacris erudito.
LX
Quod pontifex monita vitae a presbyteris debeat inquirere, a
diaconibus vero ordinem disciplinae.
LXI
Commonitorium plenum documentis.
LXII
Qualiter ei, qui fidelis exsistere voluerit, baptismum sit
tribuendum.
LXIII
Ut nullus causa
opprobrii senectutis vel nobilitate
generis aut iuventutis neglegat inquirere a parvulis et minus eruditis,
si quid forte est utilitatis aut salutis.
LXIIII
De Adam, et quod solus est homo rationabilis.
LXV
De pietate et impietate et de fide et infidelitate.
LXVI
De ignorantia et neglegentia, et quod ignorantia substantiam non
habeat.
LXVII
De veritatis agnitione et libero arbitrio atque ignorantia.
LXVIII
De optimo consilio.
LXVIIII
De vero propheta, id est Christo, et quid sit mammona.
LXX
Ut presbyteri et diaconi ac reliqui clerici nihil absque episcopi
proprii licentia agant in sua parrochia. Similiter et reliqui populi
maiores et minores non sine eius permissu ad suam parrochiam accedant.
LXXI
Quod unaquaeque res suum tempus habeat et locum.
LXXII
Quod a praedicatoribus pax primo proponenda sit auditoribus.
<Bcan4,
f.
10va> LXXIII
De his, qui
idola colunt et videntur sectari virtutes et a criminibus sectari.
LXXIIII
Admonitio sancti Clementis, qua monet discipulos suos
sollicitudinem pro cunctis gerere, et quia in modico eos
errasse contigit, praecepit redire ad viam veritatis et secum eos, qui
ipsos errare fecerunt, assumere et ad viam rectam reducere.
LXXV
De iusta et necessaria iracundia.
LXXVI
Expositio sermonis domini dicentis: non veni pacem mittere in
terram, sed gladium.
LXXVII
Quod parentes non auctores vitae nostrae, sed ministri sint.
LXXVIIL
De intellegendo deo.
LXXVIIII
Neminem posse habere spem apud deum absque baptismo. Item quod
conferat aquae baptismum et confirmatio episcopi.
LXXX
Quod post baptismum agnosci debeat honor dei.
LXXXI
De prima
nostrae religionis
observantia, et quod castimoniae multae sunt
species.
LXXXII
De communi vita.
LXXXIII
Oboediendum esse doctrinis et exemplis apostolorum.
LXXXIIII
Observandum, ut lex dei, cum legitur, non secundum propriam
ingenii intellegentiam legatur vel doceatur.
LXXXV
Ut tam iuvenes quam senes sint valde solliciti de conversione et
poenitentia.
II Tituli
decretorum Anacleti papae.
I Exhortatio
patientiae inter
adversa.
II Quod
ecclesia navi comparetur.
III De his,
qui detrahunt et
accusant sacerdotes dei.
IIII Qui
nominentur apostatae,
et quod omnis apostata non possit recipi in accusatione aut testimonio.
V Ut, qui
offendit in uno,
factus sit omnium reus.
VI Quod
multum praevalet
derogatio, quando <Bcan4,
f. 10vb> derogator creditur fide
dignus.
VII De data
satanae potestate,
ut servos Christi cribret.
VIII Nihil
esse illo pastore
miserius, qui luporum laudibus gloriatur.
VIIII Ut
perfecte sacrificantes
deo non vexentur nec ipsi soli hoc agant, dum sacrificant.
X Ut
episcopus deo sacrificans
plures testes habeat secum quam alii sacerdotes.
XI
Quod omnes ministri altaris communicari debeant, si noluerint
ecclesiasticis carere liminibus.
XII Quod
omnes sacerdotes domini
oporteat doceri, ut et ceteros instruant et sibi proficiant.
XIII Quod
sicut deus creator
hominis est, caritas est, bonus et iustus, ita homo creatus est ad
similitudinem
eius, ut caritatem
haberet, ut bonus esset et iustus, et quod illum debet imitari,
ad cuius imaginem conditus est.
XIIII De
detractoribus et
raptoribus, et quod pater noster deus sit, mater vero ecclesia.
XV De
privilegiis ecclesiarum et
sacerdotum et de legibus ecclesiae firmandis,
et unaquaeque provincia suos iustos habeat iudices et non externos.
XVI De
iudicio ecclesiastico et
de saeculari, et ut oppressus libere appellet sacerdotum iudicium.
XVII De
difficilibus causis aut
maioribus ortis negotiis.
XVIII De
ordinatione episcoporum
atque sacerdotum.
XVIIII De
accusatione
episcoporum.
XX
Ut facile non commoveantur aut lacerentur <Bcan4, f. 11ra> vel
accusentur
episcopi.
XXI De
accusatoribus episcoporum.
XXII Quales
esse debeant
sacerdotum accusatores, et quod Abraham primus sit appellatus
presbyter, et quare presbyteri nominentur.
XXIII Quod
primus Aaron
sacerdotale nomen accepit in lege et summi sacerdotis, id est episcopi,
demonstravit figuram, filii vero eius presbyterorum.
XXIIII Quod
in novo testamento
post Christum dominum nostrum a Petro sacerdotalis coeperit ordo.
XXV A quo sit
ordinandus
episcopus.
XXVI De
episcopis, primatibus et
patriarchis eorumque ministerio.
XXVII De his,
qui dicunt filium
minorem patre, quia propheta dicit:
Verbum faciet dominus breviatum universo orbi.
XXVIII De
epistola missa omnibus
episcopis et reliquis sacerdotibus, in qua bipertitus
instruitur ordo sacerdotum, et quod episcopi apostolorum, presbyteri
quoque teneant locum septuaginta discipulorum et de ordinatione
episcoporum et presbyterorum.
XXVIIII Quod
unus sit ordo
episcoporum. Item de primatibus et patriarchis, de archiepiscopis et
metropolitanis.
XXX Quod
Romana ecclesia ab ipso
domino salvatore nostro primatum obtinuerit, et quod eam beatissimi
Petrus et Paulus suo martyrio consecrarunt ideoque et prima sedes
dicenda.
XXXI De
secunda sede
Alexandrinae eccclesiae.
XXXII De
tertia sede Antiochiae
ecclesiae.
XXXIII Ut
episcopi singularum
gentium sciant, quis inter eos sit primus.
<Bcan4,
f.
11rb> XXXIIII
Ut
difficiliores causae ad apicem Romanae sedis referantur, ut apostolico
terminentur iudicio, cuius sedis auctoritate omnes ecclesiae reguntur.
XXXV De
accusatoribus et
testibus.
XXXVI Ut
episcopi a subditis
timeantur et ab ipsis corrigantur.
XXXVII Quod
pro meritis plebis
saepe pastores ecclesiae depraventur.
XXXVIII Quod
sententia Cham
damnentur, qui produnt culpas suorum doctorum vel praepositorum.
XXXVIIII De
doctoribus vel
pastoribus ecclesiae, si a fide exorbitaverint, et ut plebes adversus
pastorem suum non tumescant aut clerus detractionibus non vacet.
XL
Quod, qui non observat praecepta canonica, excommunicatus habeatur,
et unusquisque parcat a laceratione vel detractione linguae suae.
XLI
Sic omnes corrigendi sunt, ut nemini aliquis noceat.
III Capitula
decretorum Evaristi
papae.
I De ordine
diaconorum.
II De
legitimo coniugio.
III De
hereticis, qui
arbitrantur de patre solum dictum esse, quia ipse solus habet
inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem.
IIII Quod
Christus sit caput et
sponsus ecclesiae et sacerdotes, qui eius vice legatione funguntur,
similiter ecclesiis suis.
V Episcopum
oportere sine
intermissione ecclesiam suam docere.
VI Nimis
timendum et providendum,
ne offendantur episcopi.
VII De
infamatis episcopis et a
civitatibus propriis pulsis.
<Bcan4,
f.
11va> VIII
De caritate et
odio.
VIIII Quod
non sit episcopus a
plebe arguendus vel accusandus.
X De
accusatoribus
episcoporum sive sacerdotum.
XI Ut non
quisquam praesumat
aliquod
credere mala quam
probare, et ne praecipites simus umquam ad proferendam sententiam aut
temere indiscussa quaequam
iudicemus ante veram iustamque probationem.
IIII Capitula
decretorum
Alexandri papae.
I Quid sit
reicere mandatum dei
et transgredi terminos antiquos patrum.
II De
sacerdotibus non vexandis.
III De
scriptis non exigendis a
sacerdotibus per metum aut aliquam fraudem.
IIII Non
licere insidiatoribus
ecclesiae sanctae Christi accusare sacerdotes ad iudices publicos.
V Quod
dominus per Oseae
prophetam dicat de clericis vel laicis, qui episcopos prius vel
reliquos sacerdotes accusant ad primates et ad reliquos iudices, quam
auribus eorum inculcent, a quibus se laesos putant et recipiant iustam
excusationem
apologiam.
VI Quod omnes
sanctorum patrum
persecutores vel dilaceratores infames sint et alieni fieri debeant a
limitibus
ecclesiae usque ad
satisfactionem, et quod non sit favendum eis nec loquendum, quos
episcopus ab ecclesia separat.
VII Quod
scripturae extortae
quoquo modo per metum aut fraudem vel per vim fuerint scriptae vel
roboratae quocumque ingenio non habeant praeiudicium vel calumniam aut
sequestrationem.
VIII De
accusatoribus
episcoporum.
VIIII De
passione domini in
consecratione corpo<Bcan4,
f. 11vb>ris eius miscenda et aqua cum
sale populis
benedicenda.
X De fide
sanctae trinitatis.
XI De causis
et gravationibus
sacerdotum, et quod boni a malis semper persequantur.
XII Qui sint
familiares
salvatoris.
XIII Quod a
multis sit arguendus
et a liminibus ecclesiae arcendus,
qui legationem episcoporum impedit.
XIIII De
episcopis, qui sunt
inter se discordes et canino dente se derodere conantur et de his, qui
se a collegio episcoporum et ab auxilio subtrahunt.
XV De
cohibendis dissensionibus
et altercationibus et de opprimendis, qui in fratres seditiones
excitant.
XVI Quid
gratia dei conferat.
Item de odio et dilectione.
XVII Ut
vitentur detractiones et
iniustae pulsationes.
XVIII Quod
facile sit hominem
verbo fallere. Item de malo et pravo ingenio et de cruciatu.
V Tituli
decretorum Sixti papae.
I Exhortatio
boni operis.
II De fide.
III Quod
enucleatim sit perscrutandum in accusatione domini ministrorum.
IIII Quod in
sancta apostolica
sede definitum
sit, ut sacra vasa non
ab aliis hominibus contrectentur quam a sacratis domino.
V Ut, si quis
episcopus pulsatus
fuerit in aliqua adversitate, licenter appellet apostolicam sedem, et
si necesse non fuerit ei ad eam venire neque appellare, vocatus tamen
venire non rennuat.
VI Ut nemo
pontificum aliquem
suis rebus exspoliatum episcopum aut a sede pulsum excommunicare aut
iudicare praesumat.
VI
Tituli decretorum Telesfori papae.
<Bcan4,
f.
12ra> I
De ieiunio septem
ebdomadarum ante pascha.
II De
missarum celebratione in
nocte sancta natalis domini, et quo tempore aliis diebus missae
celebrandae sunt.
III De
angelico hymno Gloria in
excelsis deo, et de ipsis non arguendis a populo.
IIII De
accusatoribus et
accusationibus.
V Ut sine
strepitu
concertationum caritas custodiatur et veritas defendatur.
VII Tituli
decretorum Vigini
papae.
I De fide,
quod filius non
secundum deitatem solam sit missus a patrem,
sed secundum carnem, et quod idem filius se quoque miserit.
II Ut nullus
metropolitanus
absque omnium provincialium episcoporum praesentia aliquorum audiat
causas eorum.
III De
criminationibus maiorum
natu.
IIII De
peregrinis negotiis et
iudiciis.
V Ut, qui
innocentem vel fratrem
persequitur, ipse sibi iugulum mortis impingat.
VI Epistola
eiusdem
Atheniensibus directa, in qua hortatur eos, ne ducant iugum cum
infidelibus.
VIII Tituli
decretorum Pii papae.
I Ut in die
dominico pascha
celebretur.
II Quod
apostolica sedes caput
sit omnium ecclesiarum.
III Quod
nihil prosit alicui suo
errore non pollui, si consensum praestat erranti.
IIII De
pastore non
repraehendendo ab ovibus.
V Qui sint
reprobandi quive
recipiendi in accusatione.
VI Quod nihil
prosit aliquod
bonum agere, nisi mens ab iniquitate revocetur et lingua
a detractione cohibeatur, et quod fidelis homo non debeat venire in
suspicionem.
VII Qua monet
eos cavere a
contentione et aemulatione, et ne praedia divinis <Bcan4, f. 12rb> usibus
tradita
applicent suis usibus.
VIII Ut
sacrilegi habeantur, qui
praedia ecclesiastica sibi usurpant, ipsosque clericos et domini
sacerdotes persecuntur.
VIIII Quod
gravius peccatum sit
sacrilegium quam fornicatio.
X Ut nullus
sacerdos vel
clericus inoboediens exsistat suo episcopo neque ei insidias paret.
VIIII Tituli decretorum Annicii papae.
I De
ordinationibus
archiepiscoporum et reliquorum episcoporum.
II Ut
archiepiscopus ab omnibus
suffraganeis ordinetur, aliter irrita erit eius acta ordinatio.
III Qui sint
primates vocandi
quique metropolitani.
IIII De
inflatione
metropolitanorum et fastu et de episcopis, qui laeduntur a
metropolitano.
V Ut clerici
comam non nutriant,
sed super caput in modum sperae radant.
X Tituli decretorum Soteri papae.
I De fide
incarnationis Christi.
II Quod
filius secundum carnem
dicitur factus, secundum divinitatem vero non factus, sed genitus.
III Ut
sacratae feminae vel
monachae non contingant sacra vasa vel sacratas pallas neque deferant
incensum circa altare.
XI
Tituli decretorum Eleutherii papae.
I De escis
communibus non
respuendis, quas deus ad cibos tribuit fidelibus suis.
II De
accusationibus clericorum,
et ut diffinitivas
episcoporum tantum
iudicia ad sedem apostolicam deferantur, et ut in ecclesiis eorum non
alii aut praeponantur aut ordinentur, antequam illic
eorum iusta terminentur negotia.
III Ut iudex
non prius obviet
sua sententia litigantibus, quamdiu ipsi habent aliquid, quod proponant
in quaestione.
<Bcan4,
f.
12va> IIII
De
accusationibus
comprovincialium.
V Ut iudices
ecclesiae absentem
personam non iudicent.
VI Quod
fratrum accusatores non
eos diligant, sed magis neglegant et peccent.
XII Tituli decretorum Victoris papae.
I De sancto
pascha die dominico
celebrando et quot diebus celebrandum sit.
II Quo
tempore baptisma
celebrandum sit, et ut, qui baptizantur, non infideles, sed fideles
inveniantur.
III De
statutis nulla
improbitate et novitate violandis.
IIII Ut
incerta nullatenus
iudicentur, quia, licet vera sint, non sunt tamen credenda.
V Ut
accusatus vel iudicatus ab
episcopis comprovincialibus licenter appellet et adeat Romanum
pontificem.
VI De eo, qui
laeditur a
metropolitano.
VII Quod
oporteat episcopos
unianimes esse et in recta fide et in sacramentis divinis non
discrepare neque fratribus velle nocere, et ut cadant minime decertare.
XIII Tituli
decretorum
Zeppherini papae.
I Quod
episcoporum sit illicita
prohibere et sequenda docere.
II Qualiter
accusatus episcopus
discutiendus sit apud patriarchas vel primates, et quot testibus
convinci debeat.
III Qui sint
submovendi ab
accusatione vel testimonio episcoporum.
IIII Ut in re
dubia certa non
iudicetur
sententia, neque
absens aliquis iudicetur.
V De
accusatoribus episcoporum,
et ut sententia non suo iudice dicta nullum
eorum constringat.
VI Ut post
examinationem
accusati episcopi legi<Bcan4,
f. 12vb>timam finis eius causae ad
sedem apostolicam
deferatur.
VII Quod
peccatum sit occulta
alieni cordis
temere iudicare.
VIII Quod
episcopi a plebibus et
clero et domini a servis perferendi sint.
VIIII Ut
episcopi satagant
succurrere oppressis et liberare eos de manu prosequentium.
X De
privilegio Romanae
ecclesiae.
XI
Nunciatum esse apostolicae sedi quosdam episcoporum per Aegyptum ab
ecclesiis et sedibus suis pelli et sic exspoliatos ad iudicia vocari.
XII Ut
episcopi eiecti et suis
rebus exspoliati ecclesias proprias recipiant primo, ut eis sua omnia
reddantur ante accusationem.
XIII Ut
episcopi oppressis
fratribus vicissim succurrant in recta fide et bona voluntate.
XIIII De
ordinationibus
presbyterorum et levitarum.
XIIII Tituli
decretorum Calisti
papae.
I De ieiunio
quattuor temporum.
II Quod
apostolica ecclesia
mater sit omnium ecclesiarum.
III Ut nullus
criminationes
suscipiat contra doctorem, nisi in recta fide erraverit, nec ullus
doctor accusetur per scripta neque respondeat nisi fideli et legitimo
accusatori, qui irrepraehensibilem vitam ducit.
IIII De
fideli homine.
V Quod sicut
doctorem catholicum
non oporteat ullo errori implicari ita nulla machinatione aut
cupiditate violari.
VI Ut nulli
imperatori vel
cuiquam custodienti pietatem liceat aliquid
praesumere contra divina mandata. Item de iniusto iudicio.
VII Non esse
agendum contra
statuta apostolica.
VIII De
conspirationibus.
VIIII Ut
conspiratores
in accusationem non recipiantur.
X De
excommunicatis.
<Bcan4,
f.
13ra> XI De infidelibus.
XII Ut nullus
alterius terminos
usurpet nec parrochiam iudicet aut excommunicet.
XIII Ut
nullus primas vel
metropolitanus aliquid agat de ecclesiis vel parrochiis
comprovincialium episcoporum et de eorum causis sine ipsorum consilio
omnium, et nec ipsi aliquid agant sine eius consilio, nisi quantum ad
proprias pertinet parrochias.
XIIII Episcopus,
ubi ordinare
non potest, nec poterit iudicare. Item de uxore episcopi, id est,
ecclesia.
XV Si
episcopus persecutus
fuerit in sua ecclesia, fugiendum illi ad altcram.
XVI De
consanguineorum
coniunctione incesta et de raptoribus.
XVII De
accusatoribus et
testibus.
XVIII De
amore carnali et timore
et avaritia atque dolo.
XVIIII De
sancto David, qui post
crimina egit poenitentiam et in honore permansit.
XX Quod
sacerdotes domini et
reliqui fideles per
lapsum, si dignam
egerint poenitentiam, redeant ad pristinos honores.
XV Tituli
decretorum Urbani
papae.
I De communi
vita.
II De his,
qui praedia et agros
coeperunt matricibus ecclesiis tradere et ex eorum sumptibus vivere,
quos prius vendere solebant ad communem utilitatem.
III Ut
episcopi
dispensandi res ecclcsiasticas habeant
potestatem, et nemo egens inveniatur.
IIII De
oblationibus fidelium.
V Ut praedia
usibus secretorum
caelestium dicata non vexentur ab aliquibus irruentibus.
VI De
augmentationibus rerum
ecclesiasticarum, ut nullus debeat esse indigens in ecclesiis, quibus
episcopi praesident.
<Bcan4,
f.
13rb> VII
Quod
doceant sedes in episcoporum ecclesiis excelsae constitutae et
praeparatae in throno.
VIII De
sententia episcopi valde
timenda.
VIIII De
suscepta communi vita
et voto.
X De
sapientia huius saeculi et
cupiditate.
XI De spiritu
sancto, quid
accipiamus.
XVI Tituli
decretorum Pontiani
papae.
I Gratiarum
actio super
ecclesiastico bono studio.
II De
sacerdotibus domini non
infestandis, sed honorandis.
III De
accusatoribus.
IIII Quid sit
peregrinatio.
V Exhortatio
ad perficiendas
virtutes.
VI De
angelico hymno et fraterna
dilectione.
VII Unde
discernantur filii dei
a filiis diaboli.
VIII Ut
unusquisque praevideat,
ne hoc agat in fratrem, quod ipse pati non vult.
VIIII Qui
removeantur ab
accusatione et de amico et inimico exemplisque eorum.
X Ut oppressi
releventur.
XVII Tituli
decretorum Anterii
papae.
I De antiquo
hoste.
II De
mutatione episcoporum.
III Ut
ignorantia quorundam
meliora et utiliora non vitentur et inutiliora solvantur.
IIII De his,
qui contradicunt
sacrae scripturae et negant episcoporum mutationem.
V Quod ex
merito plebis
depraventur episcopi. Item de his, qui vitam moresque bonorum
corrumpunt.
VI Ut singuli
servent non solum
castos oculos, sed et linguam.
VII Quod
nihil sinistrum sit
loquendum de his, qui apostolico gradui succedunt.
VIII Quod
absque ullo
impedimento saeculi deo serviendum sit.
XVIII Tituli
decretorum Fabiani
papae.
I Quod
comministri catholicae
ecclesiae nosse debeant, quae aguntur in sacro ritu apud Romanam
ecclesiam.
<Bcan4,
f.
13va> II
De officiis et
ministeriis septem diaconorum cum subdiaconibus et sequentium ordinum
ministris observandis.
III De septem
subdiaconibus, qui
septem notariis imminentes gesta martyrum colligerant.
IIII De
Novato heretico et
Novatiano.
V Quod
accusare non possint, qui
non docent rectam doctrinam, et quod amovendi sint omnes suspecti et
non recipiendi, similiter et hi,
cum quibus apostolus prohibet cibum sumere.
VI De
excommunicatis.
VII De
nocentibus ab accusatione
pellendis.
VIII De
institutis et ordinatis
ab apostolis eorumque successoribus minime violandis.
VIIII De
episcoporum errore, qui
dicunt non per singulos annos in cena domini chrisma conficiendum.
X Novum
chrisma annue invocandum
et vetus in sanctas ecclesias cremandum.
XI Ne non
otioso contemplentur
intuitu, quae circa divina mysteria et erga baptizandos in universo
mundo sancta ecclesia uniformiter agit.
XII De
interrogatione super
accusatione sacerdotum facta et de his, qui attendunt multos non
congruenter in ipsis honoribus ecclesiasticis vivere sermonibus et
sacramentis, quae per eos populis ministrantur.
XIII De
accusatoribus.
XIIII De
contentione vitanda et
fratribus in omnibus solacio praestando.
XV De proprio
ordine servando.
XVI Ut omnes,
qui summo
sacerdotio funguntur, iniustitias removeant et in sacerdotio
laborantibus succurrant et calumniam facientem abscidant.
XVII De
sacerdotibus et levitis.
XVIII Quod
criminosi cavendi
sunt et ad emendationem compellendi, si voluntarie noluerint.
XVIIII Cur
sancti apostoli
eorumque successores voluerint <Bcan4,
f. 13vb> difficilem
esse accusationem sacerdotum.
XX Quod
episcopi loco et rebus
suis exspoliati accusari non possint.
XXI De
clericis insidiantibus
episcopis suis.
XXII Quod
nullus simul esse
possit accusator, iudex et testis, et quod in omni iudicio necesse sit
quattuor adesse personas, et quod oves pastorem suum repraehendere non
audeant.
XXIII De
episcopo, qui a fide
deviat.
XXIIII De
sacerdotibus
honorandis.
XXV De
sacerdotibus non
vexandis, et qui non possint esse sacerdotum accusatores.
XXVI De
peregrinis iudiciis
prohibendis.
XXVII Ut, si
quis iudicem
adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat.
XXVIII De eo,
qui pulsatur ante
iudicem, et de eo, qui iratus obiecerit crimen.
XXVIIII De
episcopo accusato,
qui appellat apostolicam sedem.
XXX De
praecipitio detractionis,
irae et accusationis fugiendo.
XVIIII Tituli decretorum Cornelii papae.
I De
translatione corporum
apostolorum Petri et Pauli facta rogatu nobilissimae matronae Lucinae.
II De Novato
et Novatiano atque
Nicostrato hereticis et de his, qui cum Maximo presbytero post heresim
ad catholicam fidem sunt reversi.
III Ut
sacerdotes domini sicut
vulgus facere solet, iurare non praesumant vel compellantur.
IIII Quod
accusationes
subditorum nullam vim habeant.
V De iudicio
sacerdotum et
ecclesiasticis iudicibus.
VI Quod
absens nemo possit
iudicari neque addici.
XX Tituli
decretorum Lucii papae.
I Ut episcopi
propter pravorum
infamiam semper secum et ubique habeant testes et presbyteros et
diacones.
II De
episcopis non leviter
accusandis, et a quibus criminationes maiorum natu fieri debeant et de
iudicibus ecclesiasticis.
III Quod
metropolitanus gradus <Bcan4, f. 14ra> sui
periculo subiaceat, si aliquis extra agere
temptaverit sine consilio omnium comprovincialium
episcoporum, nisi quod ad suam pertinet parrochiam, similiter et ipsi
omnia cum eius consilio agere debeant.
IIII Ut
nullus metropolitanus
causas aliquorum episcoporum comprovincialium audiat absque omnium
praesentia.
V Ut episcopi
posteriores se
prioribus suis non praeferant nec eis inconsultis aliquid agant de
communibus causis eorum.
VI De germine
alicuius mali aut
infestationis ecclesiastico abscidendo mucrone.
VII De
invasoribus rerum
ecclesiarum et oblationum fidelium.
VIII Quod
Romana ecclesia
numquam erraverit nec hereticis novitatibus succubuerit.
XXI Tituli
decretorum Stephani
papae.
I Quod cum
bonis hominibus sit
assidue conversandum et a perversis ac fratrum insidiatoribus
separandum.
II Quae
personae sint infames,
aut qui non sint ad gradus ecclesiasticos admittendi.
III Quod
ecclesiastica
vestimenta sacrata debent esse et honesta et
a sacratis contingi et fieri hominibus.
IIII Ut
oppressis subveniatur,
et ut ecclesiastici ordines non confundantur.
V Ut, quae
totiens usurpantur,
saepius replicentur et prohibeantur.
VI Ut nullus
episcopus possit
accusari, dum suis est rebus exspoliatus aut a propria sede pulsus.
VII De
accusatoribus.
VIII Ut per
scripta nullius
accusatio suscipiatur, sed propria voce, quia nullus absens iudicari
potest.
VIIII Qui
primates appellentur,
et qui archiepiscopi metropolitani.
X De
accusatoribus
episcoporum et qualiter audiri vel iudicari debeant.
XI Quod
neganda sit accusatis
licentia criminandi, priusquam se crimine exuerint et familiaribus
atque sponte confessis et his, qui hesterno aut perendie aut ante
fuerunt inimici.
<Bcan4,
f.
14rb> XII
Clericis non
licere accusare episcopum, et episcopi throni dei vocentur.
XIII Qualiter
sint personae
accusatorum inquirendae et ea, quae obiciuntur.
XXII Tituli
decretorum Sixti
papae.
I De errore
hereticorum
exsecrando, et quod filius dei non sit natus ex tempore neque post
tempora, sed ante omnia tempora de paterno utero generatus
inenarrabiliter.
II De sede
apostolica appellanda.
III De eo,
qui a proprio
metropolitano gravatur.
IIII Ut a
tramite apostolicae
institutionis non recedatur.
V Ut si quis
contra episcopum
vel auctores ecclesiae habuerit negotium, non prius adeat iudices, quam
ad eos rccurrat caritatis studio.
VI De
episcopo rebus suis
exspoliato aut a propria sede depulso, et quod nullus nisi sui iudicis
sententia teneatur.
VII De
restitutis episcopis per
Romanum pontificem.
VIII De
accusatione episcoporum
non facile
recipienda et
presbyterorum et de privilegio apostolicae sedis.
XXIII Tituli
decretorum Dionysii
papae.
I De summo
bono dilectionis et
summo malo invidiae atque sapientia diligenda.
II De
auctoritate sedis
apostolicae et reverentia minorum ad maiores et dilectione maiorum in
minores.
III De
ecclesiis parrochianis.
IIII A quibus
debeant impingi
episcopis
crimina.
V Qualis esse
debeat lingua
pastoris.
XXIIII Tituli
decretorum Felicis
papae.
I Quantum sit
heresis impia et
inimica evangelicae veritatis.
II Ut
detractores et fautores
inimicorum ab accusatione removeantur et in re dubia certa non detur
sententia.
III De clero
pulsato super criminibus.
IIII Ut
primates de accusato
episcopo non ante <Bcan4,
f. 14va> sententiam proferant
damnationis, quam aut
reum se ipsum confiteatur aut canonice per innocentes testes
convincatur.
V Cavendum
iudicibus ecclesiae,
ne absente eo, cuius
causa ventilatur,
sententiam proferant.
VI Quod non
sit poena criminis,
sed virtutis examen, quicquid adversitatum vel maiorum
iustis irrogatur.
VII De malis
hominibus portandis
et sanctorum decretis non violandis.
VIII De
episcopis vocatis ad
synodum pro afflictione et contrictione episcoporum per Galliam
constitutorum.
VIIII De
episcopo accusato ab
accusatoribus recipiendis.
X De episcopo
rebus suae
ecclesiae exspoliato aut a propria sede eiecto.
XI Ut
aegrotans episcopus aut
aliqua gravi necessitate detentus legatum pro se ad synodum mittat.
XII De
accusato et vocato ad
synodum.
XIII De
personis accusatorum
culpabilibus et de persona absente, et quod affinis testis non
admittatur.
XIIII Quod
non sit vox neganda
appellationis ei, qui sibi sentit iudicem adversum.
XV De
peregrinis iudiciis
prohibendis.
XVI Synodaliter
constitutum, ut
super memorias martyrum missae celebrentur.
XVII Ut dubia
et maiora negotia
terminum accipiant a Romana sede.
XVIII De
hereticis, qui dicunt
filium non posse proprie videre patrem et dicunt filium minorem
patre.
XXV Tituli
decretorum Euticiani
papae.
I Documenta
de incarnatione
salvatoris nostri.
II Quod vera
fides Christum
Iesum et confiteatur deum et hominem, verbum et carnem.
III Quod
monendi sint heretici,
ut convertantur ad deum.
IIII De
commissis animabus
episcopis
sollerter invigilandum
et de rebus ecclesiasticis disponendis diligenter.
<Bcan4,
f.
14vb> V
Exhortatio, ut
simus filii misericordiae et iustitiae secundum apostolum.
VI Quod non
ita in
ecclesiasticis agendum sit negotiis sicut in saecularibus.
VII Qualiter
debeat esse accusatio et qualis ordo accusationis.
VIII Qui ab
accusatione
sint prohibendi.
VIIII Ut
nullae causae a
iudicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, vel
quae prohibitae esse noscuntur, et ut sacerdotum accusatio passim
vageque fieri non debeat.
XXVI Tituli
decretorum Gaii
papae.
I Paganos et
hereticos non posse
accusare christianos.
II Episcopum
non accusandum apud
iudices saeculares.
III De
episcopo, presbytero aut
diacono vel reliquis clericis apud episcopos accusatis.
IIII De his,
qui negant verbi
dei incarnationem.
V Quod
ad spem vitae aeternae pervenire non possit nisi per mediatorem dei et
hominem
Christum Iesum.
VI De
ordinibus ecclesiasticis.
XXVII Tituli
decretorum
Marcellini papae.
I De
hereticis, qui dicunt
patrem maiorem filio esse.
II De
gratulatione caritatis, et
quod abstinendum sit a persecutione fratrum et ab omni litigio.
III Ubi
terminari debeant
contentiones ortae inter christianos.
IIII Quod non
liceat imperatori
aliquid contra mandata divina praesumere, et quod iniustum iudicium et
diffinitio iniusta metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.
XXVIII Tituli
decretorum
Marcelli papae.
I Admonitio,
ut, quae male
pullulant, abscidantur, et non aliud docendum quam, quod a beato Petro
apostolo et reliquis apostolis et patribus est traditum.
II De
excellentia Romanae sedis.
III De lingua
bona et
mala.
IIII De
sapientia terrena et
sapientia caelesti.
<Bcan4,
f.
15ra> V
De caritate.
VI De his,
qui persecutionem
patiuntur propter iustitiam.
VII De
Maxentio, qui suadebat
cultum dimittere divinum.
VIII De
sacerdotibus domini a
propria sede pulsis et rebus suis exspoliatis.
VIIII Quod
non oporteat quemquam
iudicare vel damnare, priusquam accusatus habeat legitimos praesentes
accusatores.
X De synodo
episcoporum non
facienda absque auctoritate Romanae sedis.
XI De
accusatoribus.
XXVIIII Tituli
decretorum
Eusebii papae.
I Quid fieri
debeat de hereticis
conversis.
II De
accusationibus clericorum.
III De
accusationibus
episcoporum et servorum dei atque de eorum accusatoribus.
IIII Ut
primum convertantur ora
ad leges publicas, deinde ad iudices iuste loquentes.
V Quid sint.
infames.
VI De
dilectione.
VII Exempla
virtutum et
promissiones supernae.
VIII De
errore corrigendo.
VIIII A
quibus non sunt
accusandi episcopi.
X Quod
inimicum sit et incongruum
eos misceri nominibus catholicorum sine discretione, qui episcopos vel
reliquos sacerdotes vexant.
XI Quod oves
suo pastori
commissae non possint eum accusare.
XII Quod
exspoliatus vel
expulsus non possit convocari ad causam nec diiudicari.
XIII Quod in
antiquis ecclesiae
statutis decretum sit, ut, qui aliena invadit, omnia restituat cum
multiplicatione.
XIIII Quod in
legibus saeculi
cautum sit, ut, qui rem subripit alienam, in undecuplum restituat.
XV De
excellentia Romanae sedis.
XVI De pleno
affectu circa deum
monstrando.
<Bcan4,
f.
15rb> XVII
De
criminationibus adversus doctores non suscipiendis et de peregrinis
iudiciis et de sacerdotibus, qui sunt vicarii Christi.
XVIII Qui non
sunt suscipiendi
in accusationem.
XVIIII Quae
sit prima salus, et
quod sedes apostolica semper servavit catholicam religionem extra
maculam.
XX De
inventione sanctae crucis
et eius festo
celebrando.
XXI
Quomodo heretici, qui convertuntur
ad fidem, debeant reconciliari.
XXX Tituli
decretorum Melciadis
papae.
I Quod sine
offensione esse
debeamus apud Iudaeos atque gentiles, et ut nullus infestus aut nocens
alteri exsistat.
II
Ut nullus damnetur ante verum et iustum iudicium neque iudicetur
suspicionis arbitrio.
III De
privilegio beato Petro
domini vice solummodo commisso et de discretione potestatis, quae inter
apostolos fuit.
IIII Ut, qui
se viderit
praegravari, Romanam sedem appellet atque ad eam recurret.
V Qui non
sunt suscipiendi in
accusationem, et quod sapiens non est, qui nocet.
VI De duobus
sacramentis, id est
baptismo et manus episcoporum impositione.
VII Quod
profuerit apostolis adventus spiritus sancti post passionem et
resurrectionem Christi.
VIII De
ieiunio dominici diei et
quintae feriae non celebrando.
VIIII De
primitiva ecclesia.
X De
Constantino imperatore, qui
primus licentiam dedit per universum orbem non solum fieri christianos,
sed etiam constituit fabricare ecclesias et praedia tribuere et de
honore, quem contulit beato Petro.
XI Qualiter
Constantinus in
Nicena synodo sit allocutus episcopos.
XII Quo
tempore viri religiosi,
reges et praesides <Bcan4,
f. 15va> ac magistratus se ipsos
domino consecrarunt
et sua aedificantes basilicas in suis fundis.
XIII De
saecularibus negotiis
inhibendis secundum canones.
XIIII Qualiter
Nicena synodus
decernat nullum clericum aut possessiones ducere aut negotiis
saecularibus se miscere.
XV De Moyse,
qui crebro in
tabernaculum intrabat et exiebat, de Iacob, qui vidit ascendentes et
descendentes angelos.
XXXI Tituli
exemplar constituti
domini
Constantini
imperatoris.
I De fide
Constantini, quam
suscepit docente Silvestro universali papa.
II De
confessione sanctae
trinitatis Constantini imperatoris.
III Exhortatio
Constantini, ut
omnes nationes hanc fidem teneant, quam ipse suscepit.
IIII Qualiter
Constantinus sit a
lepra mundatus.
V De
consignatione septiformis
spiritus sancti adhibita Constantino per Silvestrum papam.
XXXII Tituli
excerpta
quaedam ex
synodalibus gestis
sancti Silvestri papae.
I De magno
concilio Niceno et de
Arriano et Fotino Sabellioque atque sequacibus eorum damnatis et de
synodo Romae habita, ubi damnati sunt Calistus, Arrius et Fotinus atque
Sabellius.
II Ut nullus
laicus crimen
clerico audeat inferre, et ut minores nullam dent accusationem adversus
maiores.
III Quot
testibus damnari
possint singuli ordines ecclesiastici.
IIII Quales
esse debeant testes et accusatores.
V Ut nullus
clericus examinetur
in publico neque intret in curiam, quae a cruore dicitur.
VI Ut
sacrificium altaris non
in serico
panno auf tincto
celebretur.
VII De
promotione singulorum
ordinum ecclesiasticorum.
VIII Quod
episcopi non sint
lacerandi sed venerandi.
VIIII Ut
nullus presbyter missas
celebret nisi in sacratis ab episcopo locis.
X De
revocatione
excommunicatorum ad communionem et restaurationem eorum in ecclesiis
suis, et qualiter transmarinus homo debeat suscipi in clericatus gradu.
<Bcan4,
f.
15rb> I
Epistola Athanasii
et universorum Aegyptiorum episcoporum ad Marcum sanctae Romanae sedis
papam, qua postulant ab eo sibi mitti plenaria Niceni concilii
exemplaria sub tuta stipulatione et quod LXX sint capitula Niceni
concilii.
I Epistola
Marci papae
successoris Silvestri rescripta de missione Niceni concilii capitulorum
Athanasio et omnibus Aegyptiorum episcopis.
II Quod
Romana et apostolica
sedes
numquam erraverit.
III Quantum
discrimen immineat
pastoribus, qui veritatem Christi praedicare neglegunt.
XXXIII Tituli
decretorum Iulii
papae.
I De fide in
sancto Romano
tractata concilio a beatissimo Iulio papa et reliquis verae fidei
episcopis.
II Epistola
Iulii papae omnibus
orientalibus episcopis, qua monet eos esse unianimes et non reddere
malum pro malo.
III Testimonium
Iob contra eos,
qui fratres persequi non cessant.
IIII Quare
sancta synodus sit
congregata in Nicea, et quid statuat.
V Qualiter
episcopus in crimine
pulsatus audiatur vel damnetur, et quod maior a minori iudicari non
possit.
VI Quod
Romana praelata sit
omnibus ecclesiis.
VII De
statuto Niceni synodi, ut
accusatores et accusationes, quas saeculi leges non admittunt,
removeantur a sacerdotali nocumento.
VIII De
damnatione episcoporum
accusantium episcopum absque auctoritate apostolicae sedis.
VIIII Ut
statuta apostolorum
inviolata permaneant, et quod inter apostolos fuit quaedam discretio
potestatis.
X Epistola
orientalium
Arrianorum episcoporum ad Iulium papam.
XI Epistola
sanctissimi Iulii
Romani archiepiscopi rescripta Eusebio, Theognio, Theodoro,
Berinto et reliquis orientalibus episcopis culpans eos, quod Athanasium
et Paulum ceterosque sequaces eorum absque sedis apostolicae consultu
damnare et a propriis sedibus pellere contra canonicam praesumpsere
auctoritatem.
<Bcan4,
f.
16ra> XII
Capitula Niceni
concilii quaedam.
XIII Cur
plura Niceni concilii
hic inserta non sunt, et de Athanasii defensione, quam Iulius papa
rescripsit contra
Arrianos episcopos,
et quod episcoporum concilia fieri non debeant
sine auctoritate Romanae sedis.
XIIII De fuga
Athanasii
non calumnianda.
XV De
privilegiis specialiter
concessis apostolicae sedi et de repraehensione multimoda in Arrianos
episcopos.
XVI Quod non
sint damnandi
episcopi nisi a sede apostolica.
XVII Qualiter
iudicandi sint
episcopi et ubi secundum Nicenam
synodum.
XVIII De
accusatoribus et
iudicibus episcoporum.
XVIIII De
improbatione et
repraehensione contra Arrianos episcopos propter expulsationem et
exspoliationem Athanasii episcopi.
I Epistola
synodica Athanasii
Alexandrini archiepiscopi et omnium Aegyptiorum pontificum de verae
fidei regula, pro qua persequebatur, Liberio papae directa.
XXXIIII Tituli
decretorum
Liberii papae.
I Epistola
Liberii papae
Athanasio et universis Aegyptiorum episcopis directa, ut in recta fide
contra omnes persistant
hereticos.
II Epistola
eiusdem ad omnes
generaliter episcopos, ut nullus pro quibuslibet, dum durare poterit,
perturbationibus suam relinquat ecclesiam, ut quietem magis eligat,
quam pro populo sibi commisso laborem intendat.
III Quod, qui
invident fratribus
et damnant, sua dogmata destruant.
I Epistola
Athanasii
Alexandrinorum
episcopi et omnium
Aegyptiorum episcoporum Felici papae secundo
directa, qua suam suorumque sequacium
intimant pro fidei
oppressionem
postulantes eius summum, ut decet, suffragium.
II Non debere
concilia celebrari
nec episcopos damnari absque sententia Romani pontificis secundum
Niceni concilii statutum.
<Bcan4,
f.
16rb> III
De episcopis non
passim vageque lacerandis aut accusandis, et quod convocari non possint
nec distringi canonice, priusquam restituantur ad proprias sedes et eis
omnia ablata reddantur. Sic
Nicena synodus definit.
IIII In Nicena synodo definitum est,
ut, qui
suspectos habet iudices, Romanam interpellet sedem.
V In Nicena synodo dinumeratos
esse primates, qui
debeant suscipere causas episcoporum et summorum ecclesiasticorum
negotiorum.
VI De peculiari reverentia Romanae
sedis pro
inquirendis rebus atque determinandis et de postulatione Athanasii
episcopi et omnium episcoporum
Aegyptiorum ad Felicem papam, ut eis in pressuris subveniat.
VII De separanda
lege, quae promulgata est in Nicena synodo.
VIII De die et indictione accepta
consecrationis
pontificalis honoris.
VIIII De missis Athanasii episcopi et
reliquorum
episcoporum.
X Ut
Felix papa succurrat oppressis et opprimat eos, qui seditiones
excitant in fratres, et quod nominatim in Nicena synodo sint expressi
primates, qui reliquos episcopos audire et iudicare debeant.
XI Epistola
sanctissimi
archiepiscopi Felicis
et
eius sancti concilii
Athanasio et universis Aegyptiorum, Thebaidorum et Libiorum episcopis
rescripta, in qua consultationibus eorum, quas
super episcoporum persecutionibus direxerunt, canonice respondetur.
XII Quod a
Petro coeperit
exordium
et apostolatus et
episcopatus in Christo. Item de capitulis XX
positis
Niceni concilii et Romanae sedis super defensione episcoporum.
XIII Confirmatio
superioris
capituli, id est vigesimi, exemplo Iulii papae, qui secundum Nicenum
constitutum synodale Athanasio et reliquis episcopis orthodoxis suas,
unde expulsi fuerant, reddidit eccclesias et eos in communionem
suscepit.
XIIII Quod
nullus episcopus
debeat damnari aut rebus suis <Bcan4,
f. 16va> exspoliari, qui Romanam
sedem appellat,
donec iudicium de eo apostolicae auctoritatis agnoscat.
XV De iudiciis
episcoporum accusatorum secundum diversas regulas a patribus institutas
et de iudicibus atque accusatoribus episcoporum.
XVI Quod
magis ab omnibus sit
laborandum ad aedificationem fratrum quam ad damnationem.
XVII De oratione, quae claudit
epistolam.
XVIII Item epistola eiusdem papae
Felicis universis
praefatis episcopis
reliquis domini
sacerdotibus, qua hortatur, ut patienter portent persecutiones et
tribulationes.
XVIIII Ut unusquisque
fidelium
pura voluntate et
bona succurrat nec a
supplemento fratris
se
subtrahat manum.
XX Quod non sit bonum detrahere
detrahentibus.
XXI Quod episcopos dederit deus
speculum populo suo.
XXXV Tituli
decretorum Damasi
papae.
I Epistola
papae Damasi ad
Paulinum Antiochenum episcopum.
II Quod
integrum hominem
susceperit Christus sine peccato.
III Quod unus
sit Christus ante
saecula ex patre natus
et in tempore ex virgine editus.
IIII Epistola
Damasi papae ad
Hieronymum presbyterum.
V Rescriptum
Hieronymi ad
Damasum papam.
VI Item
eiusdem papae Damasi ad
eundem Paulinum de damnatione quorundam hereticorum.
VII Epistola
Stephani
archiepiscopi et trium conciliorum ad Damasum papam, quod episcoporum
et summorum negotiorum ecclesiasticorum causae semper ad sedem
apostolicam sint referendae.
VIII Item
epistola Damasi ad
eundem Stephanum et ad concilia Africae, quod episcoporum iudicia et
maiores causae non aliter quam auctoritate sedis apostolicae sint
terminandae.
VIIII Quod
omnes possint
appellare Romanam sedem et de synodo atque conciliis, et quo tempore
vel qualiter damnandi sint episcopi.
X De
accusationibus
et testibus episcoporum.
XI De
vocatione ad synodum.
<Bcan4,
f.
16vb> XII
De episcopis
deiectis atque rebus
suis exspoliatis.
XIII De
iudicibus episcoporum.
XIIII De
accusatoribus et
accusationibus episcoporum removendis.
XV Ut
apostolorum et patrum
instituta semper teneantur.
XVI Item de tempore congruo
praevidendo, quo sit
causa accusatae
personae producenda
in medio.
XVII De discretione accusatorum et
iudicum
ac testium atque accusati, et quod nemo debeat iudicari vel damnari
ante inscriptionem.
XVIII Quod pessimum malum sit, cives
civibus invidere
et episcopis vel sacerdotibus insidiari.
XVIIII Monentur accusatores fratrum, ut
se subtrahant a
laesione
fratrum, et ut
illicita
corrigant.
XX De induciis accusatorum
episcoporum super crimine, et qualiter iudicandi sint vel ubi.
XXI De admonitione apostoli, qui
docet non temere
neque leviter praesumendum iudicium
de episcopis, et quid
sit temere iudicare.
XXII Quod non debeat damnari
episcopus, donec de eo
cognoscat iudicium apostolicae auctoritatis.
XXIII Ut constituta apostolica
et patrum traditiones teneantur irrefragabili auctoritate sub metu.
XXIIII Quid sit facere iniquitatem in
iudicio, et quid
sit non obviare et perturbare perversos.
Bcan,
f. 16va: P102
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 28.1.2006
|