Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Praefatio
V630, f. 1v; N442, f. 3va; I83, f. 1ra; VD38,
f. 3r;
A367, f. 4ra; Bcan4, f. 17r; E97, f.
1rb; P102;
BII13, f. 3rb
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI INCIPIT
PRAEFATIO
SANCTI ISIDORI EPISCOPI LIBRI HUIUS.
Bcan4: I
P102; BII13: I Quod compellatur a
multis episcopis et
reliquis servis dei canonum sententias in unum colligere
[H.
1] <BII13, f. 3va> Isidorus Mercator
servus Christi lectori conservo suo et parens in domino fidei salutem.
Compellor a multis tam
episcopis quam
reliquis servis dei canonum sententias colligere et uno in volumine redigere et de multis unum
facere. Sed hoc me oppido conturbat, quod diversae
interpretationes varias
sententias faciunt, et licet unus sit sensus, <E97, f.
1va> diversae
<V630, f. 1vb> tamen sunt sententiae, et aliae longiores, aliae breviores.
Bcan4: II
P102; BII13: II Quod concilia gręco edita stilo
amplius quam
tripliciter aut quadrupliciter interpretata sint
[H.
2] Ea vero
concilia, quae Graeco sunt edita stylo, amplius quam tripliciter aut
quadrupliciter
interpretata atque conscripta repperimus. Quod si veritas est
quaerenda e
pluribus, Graecorum sequamur stylum eorumque imitemur dictiones atque
exemplaria; sin minus, ipsi dicant atque exponant, quibus tot sunt exemplaria quot codices. Nobis tamen videtur, cum in nostro discrepaverint sermone, ut unitas et veritas ab ipsis quaerenda sit, quorum lingua edita esse noscuntur. Quod et
nos fecimus, et sicut a veris eorum <I83, f. 1rb> repperimus magistris, in volumine, cui haec praeponitur
praefatiuncula,
inserere curavimus.
Bcan4: III
P102; BII13: III Quid canon regula et
synodus quid concilium
coetus atque conventus interpretentur
[H.
3] Canon autem graece, latine regula nuncupatur. Regula autem dicta, quod recto ducit, ne aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, vel quod
regat,
vel quod normam recte vivendi praebeat, sive quod distortum pravumque
quid corrigat. Synodum autem ex graeco interpretari comitatum vel coetum.
<BII13,
f. 3vb> Concilium vero nomen tractum ex communi intentione eo,
quod in
unum dirigant omnes mentis obtutum. Cilia enim oculorum
sunt. Unde et, qui
sibimet dissentiunt, non agunt concilium, quia non sentiunt unum. Coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo, id est, conveniendo in unum, unde et
conventus est
nuncupatus, quod ibi omnes conveniunt, sicut conventus, coetus vel concilium a societate multorum in unum.
Bcan4: IIII
E97: Processus
libri
P102; BII13:
IIII Quod in
principio qualiter concilium celebretur positum sit et quod ceteris conciliis
praepositi sint canones
apostolorum et deinde intermixta decreta epistolarum apostolicorum et
reliqua
[H.
4] In
principio vero voluminis huius,
qualiter concilium apud nos celebratur, posuimus, ut, qui nostrum
ordinem sequi voluerint, sciant, <A367, f. 4rb> qualiter
hoc agere
debeant. Qui autem hoc
agere melius
elegerint, faciant, quod iusto canonicoque atque sapientissimo consilio iudica<I83, f. 1va>verint.
Denique propter eorum auctoritatem ceteris conciliis praeposuimus
canones, qui
dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocrifi dicantur, quoniam
plures eos recipiunt et sancti patres eorum sententias
synodali auctoritate <N442, f. 3vb>
roboraverunt <VD38, f. 3v> et inter canonicas posuerunt
constitutiones. Deinde quarundam epistolarum decreta apostolicorum
intersedavimus, id est Clementis, Anacleti, Evaristi <E97, f.
1vb> et ceterorum apostolicorum, quas hactenus repperire potuimus, epistolas usque ad Silvestrum papam.
Postmodum
vero Nicenam synodum constituimus propter auctoritatem eiusdem magni
concilii. Deinceps
<V630, f. 2ra>
<BII13, f. 4ra> diversorum conciliorum Graecorum ac
Latinorum,
sive quae antea, seu quae postmodum facta sunt, sub ordine numerorum ac <Bcan4,
f.
17v> temporum capitulis suis distincte sub huius
voluminis
aspectu locavimus, subicientes etiam reliqua decreta praesulum
Romanorum usque ad sanctum Gregorium et quasdam epistolas ipsius, in
quibus pro culmine sedis apostolicae non impar conciliorum exstat auctoritas, quatenus ecclesiastici ordinis
disciplina in unum a nobis <I83, f. 1vb>
coacta atque digesta
et sancti praesules paternis instituantur regulis, et oboedientes
ecclesiae ministri vel populi spiritalibus imbuantur exemplis et non malorum hominum pravitatibus decipiantur.
P102; BII13: V Quod multi
pravitate et cupiditate
depressi sacerdotum accusatores extiterint et oppresserint et quod
iudicibus non credenda sunt nisi que certis indiciis demonstrantur
[H.
5] Multi enim pravitate et cupiditate depressi,
accusantes
sacerdotes oppresserunt. Ideo sancti patres leges composuerunt, quas sanctos canones
appellaverunt.
Bcan4:
V
Multi ergo idcirco alios accusant, ut se per illos
excusent aut eorum bonis ditentur. Plerique vero boni christiani propterea tacent, et portant
aliorum peccata,
quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, quibus ea, quae ipsi
sciunt, iudicibus ecclesiasticis probare possint, quoniam licet vera sint quaedam, non tamen iudicibus credenda
sunt, nisi
quae certis indiciis demonstrantur, nisi quae manifesto iudicio convincuntur,
nisi quae
iudiciario ordine publicantur.
VD38: De
expoliatis
Bcan4: VI DE
ACCUSATORIBUS ET EXPOLIATIS
P102; BII13:
VI Quod nullus possit
iuxta canonicam
institutionem accusari vocari
iudicari aut damnari donec suis est rebus expoliatus aut a sede propria
pulsus vi aut terrore
[H.
6] <BII13,
f. 4rb> Nullus enim, qui suis est rebus exspoliatus aut a
sede propria
vi aut terrore pulsus, antequam omnia sibi ablata ei legibus restituantur, et ipse pacifice diu
suis fruatur
honoribus, sedique propriae regulariter restitutus eius multo tem<I83, f. 2ra>pore
libere potiatur honore, iuxta cano<A367, f. 4va>nicam
accusari,
vocari, iudicari aut damnari institutionem potest.
Unde
et historia ecclesiastica, ab
Eusebio Caesariensis episcopo confecta, de muliere quadam, quae pro
castitate
a marito accusabatur, ait: Praeceptum vel inditum est ab imperatore lege lata, ut primo
permitteretur ei
rem familiarem libere diutius ordinare, tum deinde responderet
obiectis. Haec omnes <E97, f. 2ra> leges tam
ecclesiasticae quam
et vulgares publicaeque praecipiunt. Horum vero concinnantia, si omnia ponerentur, ante deficeret dies quam horum similia et nimis prolixa fieret epistola.
Ex pluribus tamen <N442, f. 4ra> aliqua
hic ad provocationem aliorum inserere iudicavimus. Ait namque
sanctus Leo Romanae ecclesiae antistes in epistola Calcidonensi concilio missa, cuius initium est: Leo
episcopus synodo
Calcidonensi. Optaveram quidem, dilectissimi, et reliqua, in qua inter cetera sic testatur dicens <V630, f.
2rb>: quia vero non
ignoramus per pravas aemulationes multarum ecclesiarum statum fuisse
turbatum, plurimosque <I83, f. 2rb> fratres iniuste
sedibus suis
pulsos et in exilia deportatos atque in locum superstitum alios <BII13, f.
4va> substitutos, his primitus vulneribus adhibeatur medicina
iustitiae.
Nec quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem ita errorem
omnes
relinquant, ut nemini quidem perire honor debeat, sed prioribus episcopis cum omni privilegio suo
ius proprium
reformetur.
Eadem
et antiqui apostolici, qui fuerunt
ante synodum Nicenam sanciverunt . Eadem synodus, quae habita est in Lamsa sub Valentiniano loquitur. Eadem plurimae
Romanae synodi testantur, eadem papa Symmachus et ceteri
sancti patres
sanxerunt, quorum statuta prolixitatem vitantes hic inserere
distulimus. Si quis autem haec plenius scire et legere voluerit, suis in
auctoribus invenire et legere pleniter poterit. Nobis
vero hac in praefatiun<Bcan4,
f. 18r>cula
ista sufficiunt. Et sicut militi ex multis armis illa sufficiunt, quae ferre congruenter super se poterit, sic nobis de
multis
sententiis una aut duae, vel quantum tunc temporis necesse fuerit
<I83,
f. 2va>, sufficiunt, quoniam, sicut cum uno telo aut duobus
inimicum
vincimus, sic cum una aut duabus sententiis auctoritate plenis aemulum
superamus.
Si
enim de mulieribus <A367, f.
4vb> et saecularibus hominibus haec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis viris et sacerdotibus sunt
concessa. Haec
eadem vero ecclesiastica iura iubent et saeculi leges praecipiunt.
Bcan4: VII
P102; BII13: VII De accusatoribus
saeculi quos leges
prohibent
[H.
7] Similiter accusatores et accusationes, <BII13, f. 4vb> quas saeculi
leges prohibent,
canonica funditus repellit auctoritas.
Bcan4: VIII
P102; BII13: VIII Quod auctoritas
congregandarum synodorum
apostolicę sedi commissa sit privata potestate
[H.
8] Synodorum <E97, f. 2rb> vero
congregandarum auctoritas
apostolicae sedi privata commissa est potestate, nec ullam synodum
ratam esse
legimus, quae eius non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Haec canonica testatur auctoritas, haec
historia ecclesiastica roborat, haec sancti patres
confirmant.
A367: Quod
plura sint niceni concilii capitula quam hęc quę apud nos habentur
Bcan4: VIIII
de capitulis niceni
concilii
P102; BII13:
VIIII Quod plura quam illa XX
capitula quae apud nos habentur nicene synodi reperiantur
[H.
9] Scire autem vos, octoginta episcopos, qui hoc opus me incipere et
perficere
coegistis, et cunctos reliquos domini sacerdotes oportet, quod plura
quam illa
viginti capitula, quae apud nos habentur, Niceni synodi repperimus, et in decretis Iulii papae
septuaginta capitula eiusdem <I83, f. 2vb>
synodi esse debere legimus. Quam epistolam <N442, f. 4rb> in suo ordine
inter cetera decreta
apostolicorum posuimus, haec scrutantibus et cunctis nosse volentibus
rimandam. Nam quod plura quam viginti capitula sint Niceni concilii, in multis
invenitur locis.
Legitur enim in Constantinopolitano concilio
ita:
Manifestum est, quod illa, quae sunt per unamquamque
provinciam
<V630: f. 2va>, ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio.
Legitur et in epistola Innocentii papae Victricio Rotomagensi episcopo directa ita: Si quae causae vel
contentiones
inter clericos et laicos vel inter clericos tam maioris ordinis quam
etiam inferioris fuerint exortae, placuit, ut secundum synodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provinciae
episcopis
iudicium terminetur, et reliqua.
Sanctae etiam memoriae Theophilus Alexandrinus
episcopus suis in
epistolis meminit in concilio Niceno statutum esse, ut ab octavo Idus
Martii usque in diem Nonas Aprilis, diebus scilicet viginti et octo, qualiscumque luna nata fuerit in quolibet <I83, f. 3ra> medio
spatio, perhibet facere initium primi mensis, quartamdecimam vero a duodecimo Kl. Aprilis usque in quartodecimo Kl. Maii solerter inquiri, etiam si die sabbatorum inciderit,
consequenti die
dominico, id est luna quintadecima, pascha celebrare conscripsit, et si die dominico luna quartadecima eiusdem mensis, id est primi
mensis,
evenerit ipsa ebdomada transmissa ad alterum diem dominicum, pascha sine dubio celebrare conscripsit.
His et aliis quamplurimis exemplis patet plura
esse quam
viginti Niceni concilii capitula et
A367:
veram esse
iulii epistolam
de niceni concilii capitulis LXX
veram esse praedictam Iulii papae epistolam.
<E97, f.
2va> Nobis autem quidam e con<A367, f. 5r>sortio fratrum
nostrorum
orientales testati sunt se vidisse concilium Nicenum habens potiorem quattuor evangeliorum magnitudinem continens
in se
sessiones episcoporum et introductiones iudiciaque quaerimoniarum atque definitiones et constitutiones necnon et subscriptiones
eorum.
Bcan4: X
P102:
X Quod ad
similitudienm
niceni concilium calcedonense magnum concilium conscriptum sit et de
hereticis origene didimo et evagrio aliisque
[H.
10] Ad cuius similitudinem magnum Calcidonense concilium conscriptum esse confirmaverunt, et demum alia Constantinopolim condita, unum videlicet sub Iustiniano
imperatore <Bcan4, f.
18v> con<I83, f.
3rb>tra dei impugnatores Origenem, Didimum et Evagrium, et aliud temporibus
Agathonis papae et Constantini imperatoris contra
Macharium
episcopum et Stephanum eius discipulum ac reliquos episcopos, qui pro
frumento zizaniam ecclesiis seminaverunt, vinum miscuerunt aquae
et
proximo potum dederunt eversione turbidam et tamquam lupi agni simulabant mendacium, et veritas ut mendacium refutabatur.
Bcan4: XI
P102:
De quattuor
principalibus
conciliis ex quibus plenissimam fidei doctrinam tenent ecclesie
[H.
11] Nosse etiam oportet, licet cetera <VD38, f. 4r> non infirment, quattuor esse principalia concilia, ex quibus plenissimam <N442, f. 4va> fidei doctrinam tenent ecclesiae tam de patris et filii et spiritus
sancti
divinitate quam de praedicti filii et salvatoris nostri incarnatione.
E97: Nicenum
concilium
Prior harum Nicena synodus
est
trecentorum decem et octo episcoporum sub Constantino Augusto
peracta, in
quo Arrianae perfidiae blasphemia condemnata, qua inaequalitatem sanctae trinitatis idem Arrius asserebat, consubstantialem deo patri dei filium eadem sancta synodus per symbolum definivit.
E97:
Constantinopolitanum
concilium
Secunda
synodus <V630, f. 2vb> centum
quinquaginta patrum sub
Theodosio seniore Constantinopolim congregata <I83, 3va>, quae
Macedonium sanctum
spiritum deum esse negantem condemnans consubstantialem patri et filio
eundem paraclitum demonstravit dans latius symboli formam, quam tota
Graecia et Latinitas in ecclesiis praedicat.
E97:
Ephesianum
concilium
Tertia
synodus est Ephesina prima ducentorum episcoporum sub iuniore
Theodosio
Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem iusto anathemate
condemnavit
ostendens manere in duabus naturis unam domini nostri Iesu Christi
personam.
E97:
Calcidonense
concilium
Quarta est synodus
Calcidonensis sexcentorum triginta sacerdotum sub Martiano
principe
habita, in qua Euticen, Constantinopolitanum abbatem, verbi dei et carnis unam naturam
pronuntiantem
<E97, f. 2vb> et eius defensorem Dioscorum quondam Alexandrinum episcopum et ipsum rursum Nestorium cum reliquis hereticis una patrum
sententia
praedamnavit, praedicans eadem synodus Christum deum sic natum de virgine, <A367, f. 5rb>
ut in una substantia et divinae et humanae confiteantur naturae. Haec sunt, ut praediximus <I83, f. 3vb>, quattuor principales et venerabiles synodi fidem catholicam
complentes.
Sed et si qua sunt concilia, quae sancti patres spiritu dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem omni manent stabilita vigore.
Primo quidem ordo, ut praedictum est, de celebrando
concilio
insertus habetur et postmodum canonum apostolorum ac primorum
apostolicorum, id est a sancto Clemente usque ad sanctum Silvestrum
decretorum atque diversorum conciliorum breviarium interpolatur sequens ordinem suum.
EXPLICIT PRAEFATIO.
V630, f. 2vb; N442, f. 4va;
I83, f. 3vb; VD38, f. 4r;
A367, f. 5rb; Bcan4, f.
18v; E97, f. 2vb; P102
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 29.7.2006
|