Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
3.
Clemens-Brief
O93,
f. 2ra; V630, 14ra; N442, f. 14vb; I83, f. 24ra; VD38, f. 22ra; SG670,
p. 14b; Bcan4, f. 32v; E97, f. 14ra; P102; BII13, f. 20va; S105, f.
4v
ITEM INCIPIT EPISTOLA GENERALIS CLEMENTIS PAPAE OMNIBUS <VD38, f. 22rb> TAM MAIORIS QUAM INFERIORIS ORDINIS CLERICIS AC CUNCTIS FIDELIBUS SCRIPTA.
Bcan4;
P102;
BII13: LVI Quod
qui sacerdotio domini
fruuntur plus scire oporteat ut sibi subditos pleniter docere possint
[H. 56]
Clemens
urbis Romae episcopus omnibus coepiscopis, presbyteris, diaconibus ac reliquis clericis,
et
cunctis principibus, maioribus minoribusve omnibusque generaliter fidelibus benedictio claritas et gloria in gratia dei, quae data est nobis
<N442,
f. 15ra> in Christo Iesu domino nostro.
Bcan4:
De cura pastorali
Urguet nos, fratres, <I83, f. 24rb> multus amor
vester et religiosa invitat devotio, quia debitores sumus, ut quaedam
vobis
scribamus.
<SG670,
p. 15a> Vobis ergo, qui sacerdotio domini fruimini et in speculo estis positi, plus scire oportet, ut subditos
vobis
populos pleniter docere possitis <BII13, f. 20vb> eisque
ad regna
caelorum ducatum praebere domino annuente valeatis. Unde et
ipsa per se veritas ait: Vobis datum est nosse
mysterium regni
dei, ceteris autem in parabolis et reliqua.
N442:
Qualiter
episcopi docere debent et subditi audire
Propter quod consilium do unicuique vestrum constanter docere verba
divina, et discentibus libenter accommodare aurem verbo dei. <VD38, f. 22va>
O93:
Qualiter episcopis (folgen tironische Noten)
VD38; P102;
BII13: LVII Qualiter episcopi
docere debent et
subditi audire
Bcan4:
LVII
[H. 57]
Vestrum enim, qui legatione Christi fungimini, est docere populos, eorum vero est
vobis oboedire ut deo.
S105:
de oboedientia exibenda episcopis
Si
autem vobis episcopis non oboedierint omnes presbyteri, diaconi ac subdiaconi et reliqui clerici cuncti omnesque principes tam maioris ordinis quam et inferioris atque reliqui <SG670, p.
15b> populi,
tribus et linguae non obtemperaverint, non solum infames, sed et extorres a regno dei et consortio fidelium a liminibus sanctae dei ecclesiae alieni erunt.
Nam
vestrum est eos instru<V630, f. 14rb>ere, eorum vero est vobis oboedire ut deo, cuius legatione fungimini <I83, f. 24va>
dicente domino: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me <E97, f.
14rb> spernit, et qui
vos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
I83:
De filiis circa patrem rebellibus
Bcan4:
De filiis circa patrem rebellibus et qualiter
circa singulorum securam exercent
Nihil
enim iniustius vel inhonestius est quam filios patribus rebelles aut
<S105, f.
5r> clericos vel laicos doctoribus seu discipulos magistris
inoboedientes vel protervos exsistere. Novimus enim <BII13, f.
21ra> primum
hominem per inoboedientiam cecidisse, idcirco omnes hoc vitium
summopere cavere monemus. Et quia dominus superbis resistit, humilibus autem dat
gratiam, dominus
<VD38, f. 22vb> noster mit<SG670, p. 16a>tens
nos vice sua in loco apostolorum ad praedicandum praecepit nobis docere <Bcan4, f. 33r> omnes
omnesque nobis
fideliter oboedientes ut ipsi exsistere, quoniam nec aliter terra pariet fructus suos, nisi culta receperit semen et
irrigata germinaverit et pariat, quae est paritura. Sic et omnis homo, qui
libenter non
receperit verbum dei, illudque in corde suo germinare non siverit ac minime crediderit doctoribusque et episcopis suis non benivolus, sed rebellis atque inoboediens
exstiterit, fructum non germinabit nec pariet, sed similis est arbori illi, de qua dominus ait: Omnis <I83,
f. 24vb> arbor,
quae non facit fructum bonum, excidetur
et in ignem
mittetur.
Bcan4:
LVIII
P102;
BII13: LVIII De
aaron primo pontifice et de unguento quo
perunctus est
[H. 58]
Primus enim pontifex Aaron chrismate compositionis perunctus princeps populi fuit et tamquam rex primitias et tri<SG670, p.
16b>butum per capita
accepit a populo, et iudicandi plebem sorte suscepta de mundis immundisque iudicabat. Sed et si alius ex ipso unguento perunctus est, virtute inde concepta etiam ipse
<VD38, f. 23ra>
rex aut propheta aut pontifex fiebat. Quod si temporalis et gratia ab hominibus composita tantum potuit, intelle<BII13,
f.
21rb>gite iam, quantum sit illud unguentum, <N442, f.
15rb>
quod a deo de virgulto vitae prolatum est, cum hoc, quod ab hominibus
factum est, tam eximias inter homines conferat dignitates. Quid enim in praesenti saeculo propheta gloriosius,
pontifice
clarius, rege sublimius?
Bcan4: LVIIII
P102;
BII13: LVIIII De pontifice sacro
chrismate peruncto et in civitate constituto scripturis sacris erudito
[H. 59]
Omnis enim pontifex sacro chrismate perunctus et in civitate constitutus, scripturis sacris eruditus, carus et pretiosus <S105, f. 5v> hominibus oppido esse debet.
BII13:
qualiter
episcopus honorandus sit
Quem quasi Christi locum <SG670, p. 17a> tenentem honorare omnes debent eique servire et
oboedientes ad
salutem suam fideliter exsistere scientes, <I83, f. 25ra>
quod
sive honor <E97, f. 14va> sive iniuria, quae ei defertur, in Christo redundat et a Christo in deum. Audire
ergo eum attentius oportet et ab ipso suscipere doctrinam fidei,
Bcan4: LX
P102;
BII13: LX Quod pontifex monita
vitae a presbyteris debeat inquirere a diaconibus vero ordinem
disciplinae
[H. 60]
monita autem vitae a
presbyteris <V630, f. 14va> inquirere, a diaconibus vero
ordinem
disciplinae. Propter quod deprecor <O93, f. 2rb>
<VD38, f.
23rb> vos, conservos et adiutores meos, ut discatis attentius
animarum curam
gerere et pro omnibus stare, maxime tamen pro his, qui in cultu divino laborant.
Bcan4: LXI
P102;
BII13: LXI Commonitorium plenum
documentis
[H. 61]
Ecclesiarum omnium curam habetote, servorumque earum adiutorium praebete, viduarum religiosam <BII13, f. 21va> curam gerite, pupillos enixius liberate, pauperibus misericordiam facite, iuvenes pudicitiam <SG670, p. 17b> docete
et, ut breviter totum dicam, alterutrum vos, in quibus res poposcerit, sustentate. Deum colite, qui creavit caelum et terram, et
Christo
credite. Invicem vos diligite et misericordes estote in omnes. Non verbo solo, sed opere et rebus
replete caritatem. Agite pro viribus, conservi dilectissimi, quia bonum
est, ut
unusquisque vestrum, secundum quod potest, <I83, f. 25rb>
prosit
accedentibus ad fidem religionis nostrae. Et
ideo non vos pigeat secundum sapientiam, quae vobis per
dei
providentiam col<VD38, f. 23va>lata est, instruere ignaros et docere. Desiderium ergo habere omnes erga
doctorem
veritatis eumque ut oculos suos amare oportet, quia et ipsum populum sibi commissum ceu proprios filios amare et docere condecet. Hoc
enim a patre caelesti donatum est, sed salus in eo est, ut voluntatem eius, cuius
amorem et
de<SG670, p. 18a>siderium deo largiente conceperint,
faciant.
Bcan4:
LXII De his qui christiana baptizari nituntur
qualiter se habeant et de ceteris fidelibus Qualiter ei qui fidelis
existere voluerit baptismum sit tribuendum LXII
P102; BII13: LXII Qualiter ei
qui fidelis existere
voluerit baptismum sit tribuendum
[H. 62]
Si quis ergo fidelis voluerit exsistere et
desiderat
baptizari, exutus prioribus <Bcan4, f. 33v> malis
de reliquo pro
bonis actibus heres bonorum caelestium ex gestis propriis fiat. Accedat autem, qui vult, ad sa<S105, f.
6r>cerdotem suum, et ipsi det nomen suum atque ab eo
audiat mysteria regni caelorum, ieiuniis frequentibus operam
impendat ac semetipsum in omnibus probet, ut tribus mensibus
<BII13, f.
21vb> iam consumando in die festo possit baptizari. Baptizatur autem unusquisque in aquis perennibus, nomine trinae beatitudinis invocato super se,
perunctus primo
oleo per orationem <N442, f. 15va> <I83, f.
25va>
sanctificato, ut ita demum per haec consecratus possit <VD38, f.
23vb> percipere locum
cum sanctis.
Bcan4:
LXIII
P102; BII13: LXIII Ut
nullus causa
opprobrii senectutis vel nobilitate generis aut iuventutis neglegat
inquirere a parvulis et minus eruditis si quid forte est utilitatis aut
salutis
[H. 63]
Nullus enim propter obprobrium <E97, f. 14vb>
senectutis vel
no<SG670, p. 18b>bilitatem generis aut iuventutis a parvulis et minus eruditis, si quid forte est
utilitatis
aut salutis, inquirere neglegat. Qui
enim rebelliter vivit et discere atque agere bona recusat,
magis diaboli
quam Christi membrum esse ostenditur et potius infidelis quam fidelis monstratur. Quomodo ergo non omnibus hoc amabile est cunctisque exoptatum, ut, quae ignorat, discat, et, quae didicerit,
<V630,
f. 14vb> doceat? Certissimum namque est, quod neque amicitia
neque
propinquitas generis neque regni sublimitas homini debet esse pretiosior veritate, quia
nihil est pretiosius anima.
Bcan4: LXIIII
P102; BII13: LXIIII
De Adam et quod solus
homo est rationabilis
[H. 64]
Dominus autem creator
omnium ex initio ad imaginem suam hominem fecit, eique dominatorem terrae marisque et aeris ipsius dedit
veritatemque
inquirere prae<SG670, p. 19a>cepit,
et sicut verus nobis propheta enarravit et ipsa
<BII13, f.
22ra> rerum ratio docet. Solus enim homo est rationabilis, et consequens est, ut ratio irrationabilibus dominetur. Hic enim ab initio, <VD38, f. 24ra>
cum <I83, f.
25vb> adhuc iustus esset, cunctis viris et omni fragilitate superior erat, ubi autem peccavit et factus
est servus
peccati, simul et fragilitati efficitur obnoxius .
Bcan4: LXV
P102; BII13: LXV
De pietate et impietate et de fide et infidelitate
[H. 65]
Quod idcirco scriptum est, ut sciant homines, quia, sicut ex impietate passibiles facti sunt, ita per pietatem possunt esse
impassibiles, et non solum impassibiles, verum et parva in deum fide aliorum passiones <S105, f. 6v>
curantes. Ita enim
verus ipse propheta promisit dicens: Amen dico vobis, si habueritis
fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit. Huius vocis etiam vos ipsi documenta
cepistis, etiam
facta quaedam per magistros nostros, ipsos videli<SG670, p. 19b>cet
apostolos, non ignoratis, quia adstantibus nobis eorum
meritis
daemones cum passionibus, quas hominibus invexerant , transierunt et fugati sunt. Quia ergo alii quidem homines patiuntur, alii
patientes sanant,
BII13: de
patientibus
causa
sine dubio vel patiendi vel curandi noscenda est. Quae non alia esse
quam patientibus quidem infidelitatis, curantibus vero fidei demonstratur. Infidelitas enim, dum non cre<VD38, f.
24rb>dit futurum dei <E97,
f. 15ra> iudicium,
peccan<BII13, f. 22rb>di li<I83, f.
26ra>centiam praebet,
peccatum vero hominem passionibus obnoxium facit. Fides autem futurum esse dei iudicium credens continet homines a
peccato.
Non peccantes vero non solum liberi sunt a daemonibus et passionibus,
verum et aliorum daemones et passiones fugare possunt.
Bcan4:
LXVI
P102; BII13: LXVI
De ignorantia et
neglegentia et quod ignorantia substantiam non habeat
[H. 66]
Ex his ergo omnibus colligitur, quod origo totius mali ab
ignorantia
descendat, et ipsa sit malorum omnium mater, quae <N442, f. 15vb>
incuria quidem et
ignavia
gignitur. Neglegen<SG670, p. 20a>tia vero alitur et augetur atque in sensibus hominum radicatur, dum amatur, quam, si quis forte doceat effugandam, velut antiquis et hereditariis sedibus moleste et
indignanter
avellitur.
BII13: de
ignorantia
Et
ideo paululum laborandum nobis est, <V630, f. 15ra> ut indignantes ignorantiae praesumptionis <O93, f. 2va> scientiae ratione resecemus , <Bcan4, f. 34r> in his praecipue, qui in aliquibus minus rectis opinionibus praeventi sunt, per quas
quasi sub
specie alicuius scientiae ignorantia in his vehementius radicata est. Nihil enim gravius quam, si <VD38, f.
24va> id, quod
ignorat quis, scire se credat et defendat verum esse, quod falsum est.
<S105, f. 7r> Quod tale est quale, quis ebrius sobri<I83, f.
26rb>um se putet et agat quidem cuncta ut ebrius, sobrium se tamen
et ipse
putet et dici a ceteris velit. Ita sunt ergo et hi, qui ignorantes, quod verum est, speciem tamen
alicuius
scientiae <BII13, f. 22va> tenent et mala quasi bona
gerant atque ad perniciem <SG670, p. 20b> quasi
ad salutem festinant. Propter quod ante omnia properandum est ad agnitionem veritatis, ut possimus quasi
lumine nobis
inde succenso errorum tenebras depellere. Grande enim malum est, ut diximus, ignorantia, sed
quia
substantiam non habet, facile ab his, qui studiosi sunt, effugatur.
VD38:
Hic dicit quid
sit ignorantia
Non
enim aliud est ignorantia, nisi non agnovisse, quod expedit, ubi autem
agnoveris,
perit ignorantia.
Bcan4:
LXVII
P102; BII13: LXVII
De veritatis agnitione
et libero arbitrio atque ignorantia
[H. 67]
Quaeri ergo magnopere debet veritatis agnitio, quam nemo alius
assignare potest nisi verus propheta. Haec enim porta est vitae volentibus ingredi et sunt operum bonorum pergentibus ad civitatem
salutis.
Si
quis sane
audiens sermonem veri <VD38, f. 24vb> prophetae velit
recipere <E97, f.
15rb> aut nolit
et
amplecti onus eius, id est mandata vitae, habet in sua
potestate,
liberi enim sumus arbitrii. Nam si hoc esset, ut audientes, <I83, f. 26va> eum iam non haberent in potestate aliud facere, quam
au<SG670, p.
21a>dierant, vis erat quaedam naturae, per quam liberum non esset ad aliam migrare sententiam, aut si
rursus ex audientibus nullus omnino reciperet, et hoc
naturae
vis erat, quae unum aliquid fieri cogeret et alteri parti non daret locum. Nunc autem, quia liberum est
animo, in quam velit partem, declinare iudicium
suum, et quam
probaverit <BII13, f. 22vb> eligere viam, constat evidenter inesse hominibus arbitrii
libertatem. Igitur,
priusquam audiat quis, quod ei expedit, certum est, quia ignoret, et ignorans vult et desiderat,
<S105, f.
7v> quod non expedit, agere, propter quod pro hoc non iudicatur. Cum vero audierit causas erroris
sui et
rationem veritatis acceperit, tunc si permanserit in his erroribus,
quibus dudum
fuerat praeventus, recte iam vocabitur ad iudicium daturus poenis , quia vitae huius spatium, <VD38, f. 25ra> quod ad bene vivendum
<N442, f. 16ra>
accepit, in
ludibriis consumpsit errorum. Qui
vero audiens haec <SG670, p. 21b> libenter accepit et gratulatur bonorum <V630, f.
15rb> sibi
doctrinam fuisse delatam , requirat intentius <I83, f.
26vb> et discere non
desinat, usquequo cognoscat, si est vere aliud secundum, in quo bonis praemia praeparata sunt, et cum
certus de
hoc fuerit, gratias agat deo, quod sibi veritatis lumen ostenderit. De
cetero dirigat actus suos in omnibus operibus bonis, quorum sibi in
futuro mercedem certus est praeparatam demirans per omnia et stupens ceterorum hominum
errores, et quod
ante oculos positam veritatem nemo videbat. Ipse tamen gaudens super divitiis sapientiae,
quas
invenit, insatiabiliter his perfruatur et exercitio bonorum operum delectetur festinans ad saeculum futurum mundo corde et pura conscientia
perveni<BII13, f. 23ra>re, ubi etiam videre deum regem
omnium
possit. His autem omnibus carere nos et fraudari sola facit ignorantia. Dum enim ignorant homines, quantum boni habeat
scientia, ignorantiae <E97, f. 15va>
malum de se non
pati<SG670, p. 22a>untur excludi. Nes<VD38, f. 25rb>ciunt enim, quanta sit
<Bcan4, f. 34v> in
horum permutatione diversitas.
Bcan4:
LXVIII
P102; BII13: LXVIII De optimo consilio
[H. 68]
Propter quod consilium
do unicuique discentium libenter praebere aurem verbo dei et cum amore
veritatis audire, <I83, f. 27ra> quae
dicimus, ut mens optimo semine suscepto per bonos actus laetos afferat
fructus. Nam si me docente ea, quae ad salutem pertinent,
recipere quis abnuit et animo pravis opinionibus occupato obsistere nititur, non ex nobis, sed ex semetipso <S105,
f. 8r>
habebit pereundi causam. Debet enim iusto iudicio examinare, quae dicimus, et intellegere, quia verba
loquimur
veritatis, ut cognitis his, quae sunt, ut sunt, et in bonis actibus dirigens viam suam regni caelorum possit particeps inveniri
subiciens
sibi carnis desideria et dominus eorum factus, ut ita demum etiam ipse fiat dominatoris omnium iocunda
possessio. Nam qui permanet in malo et servus est mali,
BII13: de malorum
pretio
non
potest effici portio boni, donec permanet in malo, quia ab ini<SG670, f. 22b>tio,
ut ante iam diximus, duo regna statuit deus et potestatem <VD38,
f. 25va> dedit
unicuique hominum, ut illius regni fiat
portio, <BII13, f. 23rb> cui se ad oboediendum ipse subiecerit. Et quia definitum est apud deum non posse unum hominem utriusque
regni
esse servum, omni studio date operam in boni regis aulam ac iura concurrere. <O93, f. 2vb>
Bcan4:
LXVIIII
P102; BII13: LXVIIII
De vero propheta id
est Christo et quid sit mamona
[H. 69]
Prop<I83, f.
27rb>ter hoc denique verus propheta, cum esset praesens nobiscum
et
quosdam ex divitibus neglegentes erga dei cultum
videret, huius
rei ita aperuit veritatem: Nemo potest, inquit, duobus <V630, f.
15va> dominis servire, et non potestis deo servire et mammonae,
BII13: unleserliche Rubrik
mammona patria eorum voce divitias vocans. Hic ergo verus propheta, qui
in Iudaea nobis apparuit, ut audistis, qui stans publice sola iussione faciebat caecos videre,
surdos
audire, fugabat daemones, <N442, f. 16rb> aegris sanitatem reddebat et mortuis vitam. Cumque
nihil ei
esset impossibile, etiam cogitationes hominum pervidebat, quod nulli est possibile <SG670, p. 23a> nisi
soli deo. Hic
annuntiavit
regnum dei, cui nos de omnibus, quae dicebat, <E97,
f. 15vb> tamquam
vero prophetae credidimus firmitatem fidei nostrae non solum enim ex verbis eius, sed ex operibus assumentes, quia dicta
<VD38, f. 25vb>
legis, quae ante multas generationes de praesentia
eius
exposuerant, in ipso consignantur, et imaginem gestorum Moysei et ante ipsum patriarchae <S105, f.
8v> Iacob
ipsius per omnia typum ferebant. Tempus
quoque adventus eius, hoc est ipsum, <BII13, f. 23va> in quo
<I83, f.
27va> venerat, praedictum ab his constat, et super omnia, quod esset a gentibus
exspectandus sacris litteris compraehensum est, quae in eo
pariter universa completa sunt. Quod autem Iudaeorum
propheta
praedixit eum a gentibus exspectandum, supra modum in eo fidem veram
firmat. Si enim dixisset a Iudaeis exspectandum, non
aliquid
eximium
prophetasse videretur, quod a contribuli populo et a propria gente speraretur is, cuius adventus ad salutem mundi fuerat
repromissus.
Videtur enim <SG670, p. 23b> magis
consequens ratio esse, ut hoc fieret, quam magnificentia
prophetalis. Nunc autem cum prophetae dicant omnem illam spem, quae de
salute mundi repromittitur, et novitatem regni, quae instruenda per Christum est, atque
omnia,
quae de eo indicant , ad gentes esse transferendam, iam non secundum consequentiam rerum, sed incredibili quodam vaticinatos <VD38, f. 26ra> eventu,
magnificentia prophetica
confirmatur. Iudaei namque ex initio adfore <Bcan4, f. 35r> aliquando hunc
virum, per quem
cuncta reparentur, verissima traditione susceperant, et cotidie
meditantes
ac prospicientes, <I83, f. 27vb> quando eius fieret
adventus, ubi
adesse eum
viderunt et signa ac prodigia, sicut de eo adscriptum fuerat adimplentem, invidia excaecati
agnoscere
nequiverunt
praesentem, in cuius spe laetabantur absentes. Intellexerunt tamen sancti apostoli, qui a
deo electi
sunt, et nos, qui post ab eis electi sumus. <BII13, f.
23vb> Hoc autem
providentia dei factum est, ut agnitio boni
huius etiam gentibus tra<SG670, p. 24a>deretur,
et hi, qui numquam de eo audie<V630, f.
15vb>rant nec a
prophetis didicerant, agnoscerent eum, illi vero, qui cotidianis
meditationibus evanuerant, ignorarent. Ecce enim per vos nunc,
<S105, f. 9r> qui praesentes estis, et desideratis audire
doctrinam <E97, f. 16ra> fidei eius et
agnoscere, quis et
quomodo et qualis sit eius adventus, prophetica veritas adimpletur. Hoc
est enim, quod praedixerant prophetae, quia a vobis quaerendus esset,
qui de eo numquam audistis. Et ideo videntes in vobis ipsis
prophetica
dicta <VD38, f. 26rb> compleri, <N442, f.
16va> huic uni recte credens hunc recte exspectatis, de hoc recte inquiritis, ut
non solum
exspectetis eum, sed et hereditatem regni eius credentes consequamini, secundum quod ipse dixit, quia
unus<I83, f. 28ra>quisque illius sit servus, cui se ipse subiecerit. Propterea ergo vigilate et dominum deumque nostrum vobis conscribite dominum, qui et caeli ac terrae dominus est, et ad ipsius vos imaginem ac
similitudinem
reformate, sicut ipse verus prophe<SG670, p. 24b>ta docet
dicens:
Estote boni et misericordes, sicut et pater vester caelestis misericors est, qui oriri facit solem suum super bonos et malos et pluit
super
iustos et iniustos. Hunc ergo imitamini et hunc timete, et sicut mandatum datur hominibus: Dominum deum
tuum timebis et ipsi soli servies.
Infidelibus
quidem dormit dominus et absens habetur his, a quibus esse non <BII13, f.
24ra> creditur, et
mandatis eius non oboediunt, atque ob id illis videtur quasi dormire dominus, quia pro peccatis suis non
exaudiuntur.
Bcan4: LXX
P102; BII13: LXX Ut presbyteri et diaconi ac reliqui clerici
nihil
absque episcopi proprii licentia agant in sua parroechia Similiter et
reliqui populi maiores et minores non sine eius permissu ad suam
parroechiam accedant
[H. 70]
Quapropter cunctis fidelibus et summopere omnibus presbyteris et diaconibus ac reliquis
clericis
attendendum est, ut nihil <VD38, f. 26va>
absque episcopi proprii licentia agant.
VD38:
Hic dicit quod sine licentia episcopi nullus in
eius parrochia missam celebrare debent
Non
utique missas sine eius iussu quisque presbyterorum in sua parrochia agat, non baptizet nec <I83, f. 28rb>
quicquam
absque eius permissu faciat. Similiter et reliqui populi maiores scilicet et minores
per eius
licentiam, quicquid agendum est, agant, nec sine eius per<SG670,
p. 25a>missu a sua parrochia abscedant, vel in ea adven<S105, f. 9v>tantes morari praesumant. Animae vero eorum ei
creditae sunt,
ideo omnia eius consilio agere debent et eo inconsulto nihil.
I83:
Quanta sit pontificalis iussio
Quicumque enim oboediunt episcopis suis, videntur quidem
aliquid
gratiae conferre deo, qui autem eis non oboediunt, indubitanter rei et reprobi exsistunt. Porro ipsi a deo donum summi <E97,
f. 16rb> muneris
consequuntur, qui iustitiae et praecepti eius semitas incedentes suis
doctoribus,
qui recte episcopi intelleguntur, libenter oboediunt. <BII13, f. 24rb> De
quibus <V630, f. 16ra> et beatus Petrus, instructor et
ordinator
noster et princeps apostolorum, manifeste cunctos audientes instruebat
dicens: Videntur mihi <O93, f. 3ra> hi, qui loquuntur verbum veritatis et qui
illuminant animas
hominum, similes <VD38, f. 26vb> esse radiis
solis, qui, ut
processerint
et apparuerint mundo, celari ultra aut occultari nullatenus possunt, dum non tam videntur ab hominibus, quam videre omnibus praestant. Unde et bene
ipsa
<SG670, p. 25b> <Bcan4, f. 35v> per se
veritas ad veritatis
praecones ait: Vos estis lux mundi, et non potest civitas <I83, f. 28va> abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut omnibus luceat, qui in domo
sunt. Si quis ergo his oboedierit, deo, ut dictum est, magnum munus offert.
BII13: de his qui contra folgen
ca. vier
unleserliche Wörter
Qui
autem
his restiterit aut inoboediens <N442, f. 16vb>
exstiterit, non his, sed domino salvatori nostro, cuius legatione funguntur, resistit. Propter quod primum est omnium iustitiam dei regnumque
eius
inquirere et suis iussionibus obtemperare, iustitiam quidem, ut
recte
agere doceamur, regnum vero, ut, quae sit merces posita
laboris et
patientiae, noverimus, in quo est bonis quidem aeternorum bonorum remuneratio, his autem, qui contra voluntatem eius egerunt, pro uniuscuiusque gestis poenarum digna restitutio. Hic ergo, hoc est in praesen<VD38, f.
27ra>ti
<S105, f. 10r> vita, positos oportet vos agnoscere voluntatem dei,
<BII13, f.
24va> ubi et agendi et sacrificandi est locus, <SG670, p.
26a>
I83:
De missis celebrandis
VD38:
Quod non liceat missas celebrare nisi in quibus
locis episcopus proprius iusserit ab eo videlicet consecratis
quoniam
in aliis locis sacrificare et missas celebrare non licet nisi in his, in quibus episcopus proprius iusserit aut ab episcopo <I83, f. 28vb>
regulariter ordinato tenentem videlicet civitatem consecratus fuerit. Aliter enim non sunt haec agenda nec rite celebranda docente nos novo et veteri
testamento. Haec apostoli
a domino acceperunt et nobis tradiderunt,
haec nos docemus vobisque et omnibus absque repraehensione tenere et
docere, quibus
agendum est, <E97, f. 16va> mandamus.
Bcan4: LXXI
P102;
BII13: LXXI Quod unaquaeque res suum
tempus habeat et locum
[H. 71]
Unaquaeque
etenim res suum tempus habet et locum. Operum
hic locus est, tempus vero est meritorum saeculum futurum. Ne ergo
impediamur ordinem locorum ac temporum permutantes, primo
quae sit
dei iustitia requiramus, vitam quam iter acturi abundanti viatico bonis operibus repleamur, quo possimus ad regnum dei tamquam ad urbem
maximam
pervenire. Deus enim his, qui recte sentiunt, per ipsa opera mundi,
quae fecit,
manifestus
est, ipsius creaturae <SG670, p. 26b> suae utens testimonio, et ideo cum de deo dubitatio esse <V630, f. 16rb> non
debeat, de sola nunc eius iustitia requiramus et regno. Idcirco persuadeo pri<VD38, f. 27rb>mum
iustitiam eius
esse requirendam, ut per hanc iter agentes et in via positi veritatis
verum prophetam invenire possimus, non velocitate pedum, <I83,
f.
29ra> <BII13, f. 24vb> sed bonorum operum
velocitate currentes, ut ipso duce usi nullum viae huius patiamur errorem. Si enim ipsum
sequentes ingredi
meruerimus
illam, quo pervenire cupimus, civitatem, omnia iam, de quibus quaeritur,
oculis
videbimus tamquam heredes omnium facti. Intellegite itaque viam esse hunc vitae nostrae cursum, viatores eos,
qui nos instruunt vel qui bona opera gerunt, portam vero prophetam, de quo dicimus, urbem regnum esse, in quo residet omnipotens pater, quem
soli videre
possunt hi, qui mundo sunt corde. Non
ergo vobis difficilis videatur <S105, f. 10v> huius
itineris
labor, quia in fine eius requies erit. Nam et ipse verus propheta ab
initio mundi per saeculum currens festinat ad requiem. Adest enim nobis omnibus diebus et, si quando necesse est, apparet et
corrigit
nos, ut obtem<SG670, p. 27a>perantes sibi ad vitam
perducat aeternam.
De
his autem <N442, f. 17ra> qui
neglegunt viam suae
salutis et adhuc non bene fideles et praeceptis eius suorumque
pontificum iussionibus inoboedientes vel contumaces <VD38, f. 27va> eis <I83,
f. 29rb>
exsistunt, dominus noster Iesus Christus mittens discipulos suos praecepit
nobis dicens: In quamcumque civitatem aut domum introierimus, dicamus: Pax huic domui. Et si quidem, inquit , fuerit ibi filius pacis, veniet super eum pax vestra, si vero non fuerit, pax vestra ad vos
<BII13,
f. 25ra> revertetur. Exeuntes <E97, f. 16vb> autem
de domo vel de civitate illa etiam <Bcan4, f.
36r> pulverem,
qui adhaeserit pedibus nostris, excutiamus super eos. Tolerabilius erit
terrae
Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi civitati vel domui. Quod
utique ita demum fieri praecepit, si prius in civitate vel domo
veritatis sermo
praedicetur, ex quo vel recipientes veritatis fidem filii pacis et
filii dei fiant, vel non recipientes ar<SG670, p.
27b>guantur
quasi inimici pacis et dei.
Bcan4:
LXXII
P102; BII13: LXXII
Quod a praedicatoribus
pax primo proponenda sit auditoribus
[H. 72]
Ita ergo et nos magistri instituta sectantes pacem primo proponimus auditoribus, ut absque ulla
perturbatione possit via salutis agnosci. Quod si quis pacis verba non
suscipit neque acquiescit veritati, scimus adversum eum pugna verbi movere et urguere acrius confutando ignorantiam et red<I83, f.
29va>arguen<V630, f.
16va>do peccata. Necessario igitur pacem proponimus, ut, si
quis est
filius pacis, pax nostra veniat super eum, ab eo autem, qui se alienum
pacis effecerit, regredietur ad nos pax nostra. Et si iterum in mandatis habemus, ut venientes <VD38, f. 27vb> ad
civitatem discamus
<S105, f. 11r> prius, quis in ea dignus sit, <O93, f. 3rb> ut apud eum cibum sumamus,
S105:
Nam quibus
verba
vitae credenda sunt
quanto magis convenit noscere, quis qualisve sit is, cui immortalitatis verba credenda sunt. Solliciti
enim et valde solliciti esse <BII13, f. 25rb> debemus, ne
margaritas nostras
mittamus ante porcos. Sed et alias ob causas utile est viri huius me
habere notitiam. Si enim sciam, <SG670, p. 28a> quia in
his, de
quibus non potest dubitari, quod bona sint, emendatus est et inculpabilis, hoc est si
sobrius, si
misericors, si iustus, si mitis et humanus est, quae utique bona esse nullus ambigit, tunc consequens videbitur, ut ei, qui obtinet bona virtutum etiam, quod deest fidei et scientiae, conferatur et, in quibus
maculari
videtur eius vita, quae est in reliquis probabilis, emendetur. Si vero in his, quae palam
<I83, f.
29vb> sunt, peccatis involutus permanet et inquinatus , non me oportet aliquid de secretioribus et
remotis
divinae scientiae proloqui, sed magis protestari et convenire eum, ut peccare desinat et actus
suos a
vitiis emendet. Quod si ingesserit se et provocavit nos dicere, quae eum minus recte agentem non oporteat audire,
prudenter <E97, f. 17ra> eum debemus
eludere. Nam nihil <VD38, f. 28ra>
omnino respondere
auditorum causae utile non videtur, ne forte aestimet nos responsionis penuria declinare certamen,
et fides
eorum laedatur, non intellegentia <SG670, p. 28b>
propositi nostri.
Bcan4:
LXXIII
P102; BII13: LXXIII
De his qui idola
colunt et videntur sectari virtutes et a criminibus abstinere
S105: utilis
comparatio
[H. 73]
Magna contumelia et grave nobis erit <N442, f.
17vb> peccatum, si
ita desipiamus , ut videamus eum, qui idola colit, esse sobrium, nos, qui deum colimus, sobrii esse recusemus.
Non hoc sit
inter nos, sed magnum habeamus studium, ut si
<BII13, f. 25va> illi, qui errant, homicidium non faciunt, nos ne irascamur quidem. Et si illi adulterium non
committunt,
nos ne concupiscamus quidem alienam mulierem. Si
illi amant proximos
su<I83, f. 30ra>os, nos diligamus etiam inimicos nostros.
<S105, f. 11v> Si illi mutuo dant his, qui habent, unde reddant, nos etiam his demus, a quibus recipere non speramus. Et per omnia nos, qui aeterni saeculi hereditatem speramus, debemus
praecellere eos, qui praesens tantum saeculum norunt, scientes, quia, si opera illorum nostris operibus collata in die iudicii similia inveniantur ac paria, confusio nobis erit, quod aequales <V630, f. 16vb>
invenimur in operibus his, qui propter ignorantiam condemnantur et
nullam spem futuri saeculi habuerunt. Et vere digna con<SG670, p. 29a>fusio est, ubi nihil <Bcan4, f. 36v>
amplius <VD38,
f. 28rb> gessimus ab his, quibus amplius intelleximus. Quod si confusio
nobis erit, aequales his inveniri in operibus bonis, quid erit nobis, si inferiores nos ac deteriores
examinatio futura repperiat? Audite ergo, quomodo de his nos ipse verus propheta docuerit. Ad eos autem,
qui neglegunt audire verba sapientiae, ita ait: Regina
austri surget in iudicio cum generatione hac et
con<I83, f.
30rb>demnabit eam, quia venit a finibus terrae audire
sapientiam
Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic, et non audiunt. Ad eos vero
qui de malis actibus gerere poenitentiam detractabant , ita ait: Viri Ninivitae sur<BII13, f. 25vb>gent in
iudicio cum generatione
hac, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Videtis ergo, quomodo eos, qui
erudiebantur ex
lege, adductis ad exemplum illis, qui ex gentili ignorantia veniebant,
et ostendens eos nec illis aequales esse, qui <SG670, p. 29b>
in errore positi <E97,
f. 17rb> videbantur,
ex ipsa tantum comparatione condemnatos. Ex quibus omnibus sermo, <VD38, f.
28va> quem
proposuimus, approbatur, ut castimonia, quae aliquatenus etiam ab his, qui in errore sunt positi, custoditur, <S105, f.
12r> multo
plurius et attentius et per singulas quasque, sicut
supra
ostendimus, species a nobis, qui veritatem sequimur, teneatur, eo magis, quo apud nos observantiae eius praemia aeterna sunt posita. Aliter enim
nemo
salvus esse poterit, nisi his observationibus pro viri<I83, f.
30va>bus operam
dederit.
Deus
vos in sua voluntate unumquemque in suo ordine
semper
custo<N442, f. 17va>diat,
fratres, et
sibi
placere in omnibus concedat. Amen.
O93,
f. 3rb; V630, f. 16vb; N442, f. 17va; I83, f. 30va; VD38, f. 28va;
SG670, p. 29b; Bcan4, f. 36v;
E97, f. 17rb;
P102; BII13, f. 25vb; S105 f. 12r
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 25.6.2006
|