Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
2. Anacletus-Brief
O93,
f. 5vb; V630, f. 21va; N442, f. 21va; I83, f. 41rb; VD38, f. 37vb;
SG670, f. 55a; Bcan4, f. 43r;
E97, f. 21'vb;
P102; S105, f. 23v
CUIUS SUPRA AD EPISCOPOS ITALIAE DIRECTA DE ORDINATIONE ARCHIEPISCOPORUM ET RELIQUORUM EPISCOPORUM ATQUE SACERDOTUM ET
DE FIDE
CETERISQUE
CAUSIS.
Bcan4: XVIII
P102:
XVIII de
ordinatione episcoporum atque sacerdotum
<N442,
f. 21vb> [H.
18] Anacletus
episcopus universis episcopis in Italia constitutis.
Quoniam
apostolicae sedis debitam reverentiam <SG670, p. 55b> erga me
caritas vestra distribuit, quia plurimum, carissimi filii, praebuistis - nam licet ecclesiae, <E97,
f.
22ra> in qua
sanctus apostolus residens
docuit, quodammodo <I83, f. 41va> nos gubernacula
teneamus, tamen
profitemur nos
honore et sanctitate minores esse et propterea omnino festinamus,
ut ad
gloriam eius beatitudinis pervenire possimus - igitur consultationibus vestris plenius responderemus, si licuisset, sed infirmitatis ac reliquarum oppressionum onere
pressi,
breviter, prout dominus tribuit et, ut a beato Petro principe apostolorum <V630, f. 21vb> sumus instructi,
a quo et
presbyter sum ordinatus, scribere vobis, sicut petistis, non denegavimus.
O93;
S105:
De ordinatione
episcoporum
Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus,
<VD38,
f. 38rb> qui in eadem fuerint provincia episcopis, sunt celebrandae. Qui simul convenientes scrutinium diligenter agant ieiuniumque cum omnibus
precibus
celebrent et manus cum sanctis evangeliis, quae praedicaturi sunt,
imponentes domi<SG670, p. 56a>nica die hora tertia
orantes
sacraque unctione exemplo prophetarum et regum capita eorum more
apostolorum et Moysi unguentes, quia omnis sanctificatio constat in spiritu
sancto,
cuius virtus invisibilis sancto est chrismati permixta, et hoc ritu solemnem celebrent ordinationem. Quod <I83, f.
41vb> si
omnes simul convenire minime poterint, assensum tamen suis precibus praebeant, ut ab
ipsa
<O93, f. 6ra> ordinatione animo non desint. Porro et Hierosolimitarum primus archiepiscopus beatus Iacobus, qui Iustus
dicebatur, et
secundum carnem domini nuncupatus est frater, a Petro, Iacobo et
Ioanne
apostolis est ordinatus, successoribus videlicet dantes formam eorum,
ut minus quam a tribus episcopis reliquisque <Bcan4, f.
43v>
omnibus assensum praebentibus nullatenus episcopus ordinetur et communi voto ordinatio celebretur. Reliqui vero sacerdotes a proprio ordinentur episcopo, ita ut cives et
alii sacerdotes assensum praebeant et ieiunantes ordinationem celebrent. Similiter
et diaconi
ordinentur. Ceterorum autem graduum distributio trium veracium
testium
episcopi scilicet probatione sufficere potest.
O93;
N442; VD38: De non accusandis episcopis
Bcan4:
XVIIII
P102:
XVIIII De non accusandis episcopis de
accusatione episcoporum
S105:
De accusatione sacerdotum
[H. 19] Accusatio quoque eorum, super qua nos <SG670, p. 56b>
consule<VD38, f.
38rb>re
voluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis viris, qui et suspicionibus et
sceleribus careant, fieri debet, quia dominus sacri sui corporis tractatores a
vilibus
et reprobis <E97,
f. 22rb> ac non
idoneis personis infamari noluit nec calumniari permisit, sed ipse proprio flagello peccantes <S105, f.
24r>
sacerdotes a templo eiecit.
I83:
Nota Ut episcopi solum iudicantur a deo
Unde
liquet,
quod <I83, f. 42ra> summi sacerdotes, id est episcopi, a
deo sunt
iudi<N442, f. 22ra>candi, non ab humanis aut pravae vitae
hominibus lacerandi, sed potius ab omnibus fidelibus portandi ipso domino exemplo dante, quando per seipsum et non per alium vendentes et ementes eiecit de templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium proprio evertit flagello
et eiecit
de templo. Et sicut alibi
ait: Deus stetit
in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. Et alibi: Ego dixi: Dii estis et filii excelsi omnes. Nullus enim, ut reor, invenitur inter nos, qui velit suum
servum ab alio quam <V630, f. 22ra> a se
iudicari.
Quod si
praesumptum fuerit, aut multa ipsa indignatione irascitur aut potius ultionem <SG670, p. 57a> quaerit super eo. Si
vero hoc inter homines
agitur, quid putatis faciet deus deorum et dominus dominantium, qui ultionem suorum promisit non differre servorum? Unde et ipse per prophetam loquitur dicens:
Deus
ultionum dominus, deus ultionum <VD38, f. 38va> libere
egit, et
reliqua. Et apostolus inquit: Tu, quis es, qui iudicas servum alienum? Suo
enim <I83, f.
42rb> domino stabit aut cadit. Et ipse: Nolite iudicare in invicem, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri
vel
scandalum. Et dominus per
prophetam inquit:
Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Nam si
aliquis nunc
in malum oculos alicuius principis incipit tractare, manifeste reus
maiestatis iudicatur et infamis efficitur aut potius capitali sententiae subiacet.
Haec,
fratres, valde cavenda sunt, et quod homines nolunt sibi fieri, deo
deorum non debent inferre, ne forte irascatur dominus et faciet vindictam eorum etiam in eos, qui non
peccaverunt, quia perit saepissime iustus pro impio.
Imitandus est etiam propheta, per quem dominus ait:
Per<SG670,
p. 57b>ambulabo in simplicitatem cordis mei, in medio domus meae, non
proponebam coram oculis verbum os Belial, detrahentem in abscondito sodalem suum, hunc interficiebam. Et hi cavendi sunt, e quibus Salomon ait: <E97, f.
22va> Sicut noxius est, qui mittit lanceas et sagittas et mortem, sic vir, qui fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit depraehensus, dicit: Ludens <I83, f. 42va> feci. Sicut
carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat
<VD38, f.
38vb> rixas, verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima
ventris.
<BII13, f. 34va> Et si detractores quorumque graviter iudicantur et in perditionis laqueum cadunt, multo magis
laceratores et detractores atque accusatores memoratorum eius famulorum atque
persecutores damnantur, et in baratrum, nisi se correxerint et per eorum
satisfactionem
condignam egerint poenitentiam, indubitanter vadunt et vindicibus flammis
exuruntur.
Quapropter oportet omnes ab his cavere <N442, f. 22rb> et
non
solum non facere, sed nec facientibus consentire, quia non solum, <SG670, p. 58a>
qui faciunt,
damnantur, sed qui consentiunt facientibus. De talibus <S105, f.
24v> et his similibus ipsa veritas ait: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet,
<V630,
f. 22rb> id est, in talibus <Bcan4, f. 44r> non
habitat dominus, nec ipsi manent in eo. Et Salomon loquitur
dicens: Qui
fodit foveam, incidet in eam, et qui volvit lapidem, revertitur ad eum. Lingua fallax non amat ve<I83, f.
42vb>ritatem, et os lubricum operatur ruinas. Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utraque gravior. Hominem, qui calumniatur animae, sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet, qui se iactat et <VD38, f. 39ra> dilatat, iurgia concitat, qui sperat in domino,
sanabitur, qui confidit in corde suo, stultus est, qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. Qui fortiter
premit ubera ad eliciendum lac, expri<BII13, f. 34vb>mit
butirum, qui vehementer emulgitur, elicit sanguinem, et qui provocat iras, producit discordias.
V630;
E97: ORDO ACCUSATIONIS
Bcan4:
XX
P102;
BII13: XX Ut facile non commoveantur aut
lacerentur vel accusentur episcopi
[H. 20] Haec
et alia
perpericulosa considerantes apostoli statue<SG670, p.
58b>runt,
ne facile
<O93, f. 6rb> commoverentur aut lacerarentur vel accusentur columnae sanctae dei ecclesiae, quae apostoli et successores eorum non immerito dicuntur.
S105:
De querimonia
contra sacerdotes
Sed si quis adversus eos vel ecclesias eorum
commotus fuerit <E97,
f. 22vb>aut causas habuerit, prius ad eos recurrat caritatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanent, quae sananda sunt, et caritative emendent, quae iuste emendanda agnoverint.
Bcan4: XXI
P102; BII13: XXI
De accusatoribus episcoporum
[H. 21] Si
autem aliqui eos, priusquam haec egerint, lacerare, accusare aut <I83, f.
43ra>
I83:
Nota Ut hi excommunicentur qui contra episcopos
nequiter egerint
infestare praesumpserint, excommunicentur et minime absolvantur,
antequam per satisfactionem, ut iam dictum est, condignam egerint
poenitentiam,
S105: De sacerdotum iniuria
quoniam
iniuria eorum ad Christum pertinet, cuius legatione funguntur. Nec hoc mirum, quia, si quisquam nostrum cuidam suorum legationem iniungeret,
et a
quoquam impediretur aut subditorum suorum dispiceretur, mox indignatus irasceretur, aut talia, prout potuerit , vindicaret et ad <VD38, f.
39rb> iniuriam ac
contumeliam sui hoc factum reputaret et talionem , si in prae<SG670, p. 59a>senti
non poterit , futuris temporibus redderet. Nam, si in hominum causa haec fiunt, quid putatis, deus faciet de suis, <BII13, f.
36ra> qui nec
capillum capitis eorum perire dixerit? Unde et dominus per Naum prophetam loquitur dicens: Deus aemulator et ulciscens dominus, ulciscens dominus et habens furorem, ulciscens dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis.
<V630,
f. 22va> Ante faciem indignationis eius, quis sta<N442,
f.
22va>bit, et quis resistet in ira furoris eius? Indignatio eius
effusa est
sicut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. Bonus est dominus et
confortans <I83, f. 43rb> in die tribulationis et sciens
sperantes in se, et reliqua. Quaedam autem ex his iam aliis fratribus
scripsimus,
quae totiens sunt replicanda, quotiens fuerint <S105, f. 26r> necessaria.
VD38; P102: De
electione episcoporum
S105: Ne eiciantur
Eiectionem quoque, ut supra memoratum est, summorum
sacerdotum sibi
dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et
spiritalibus populis concessisset.
S105:
Qui vel qualiter eligantur
Electionem enim illorum taliter apostolus fieri iubet: Si quis sine
crimine est,
unius uxoris virum, filios habentem fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos, et reliqua. <SG670,
p. 59b>
Bcan4: XXII
P102;
BII13: XXII Quales esse debeant sacerdotum
accusatores et quod abraham primus sit appellatus presbyter et quare
presbyteri nominentur
S105:
A quibus etiam
criminosi acusentur
[H. 22] Si
enim sine crimine
sacerdos <VD38, f. 39va> eligi praecipitur, nullatenus ab
hominibus
criminibus irretitis accusari aut calumniari <E97,
f. 23ra> permittitur,
nec ab aliis quam ab his, qui sine crimine sunt, et iusta electione, si necessi<BII13, f. 36rb>tas
fuerit, aut ipsi volendo domino servire elegerint
S105:
Sacerdotum
inicium et quod inter episcopos et presbyteros
sacerdotesque sine crimine fieri et ordinari possint, et tales per omnia
fuerint, quales
eligi sacerdotes iubentur.
VD38:
Quod non liceat ulli accusare episcopum nisi
talis fuerit ut episcopus fieri possit
Porro et Moysi praecipitur, ut eligat presbyteros, unde et in proverbiis
dicitur:
Gloria senum canicies. Haec vero canicies sapientiam designat, de qua
scrip<I83, f. 43va>tum est: Canicies hominum prudentia
est.
<Bcan4, f. 44v> Cumque nongentos et amplius annos ab Adam
usque
ad Abraham vixisse homines legerimus, nullus alius primus appellatus est presbyter, id est senior, nisi
Abraham,
qui multo paucioribus vixisse annis convincitur.
BII13: de nominibus presbyterorum
Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbyteri nominantur. Initium enim sacerdotii Aaron fuit, licet Melchisedech
prior
obtulerit sacrificium, et post hunc <SG670, p. 60a>
Abraham, Isaac et Iacob. Sed hi spontanea voluntate, non sacerdotali
auctoritate ista
fecerunt.
Bcan4:
XXIII
P102; BII13: XXIII
Quod primus Aaron sacerdotale nomen accepit in lege
et summi sacerdotis id est episcopi demonstravit figuram filii vero
eius presbyterorum
[H. 23] Ceterum
Aaron primus
in lege sacerdotale nomen accepit primusque pontificali stola indutus victimas obtulit iubente domino ac loquente
<VD38, f. 39vb>
ad Moysen: Accipe,
inquit, Aaron et filios eius, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque
laveris patrem
cum filiis aqua, <BII13, f. 36va> indues Aaron vestimentis suis, id est, lineam et tunicam, superhumerale et rationale, quod constringes balteo, et
pones tiaram
in capi<V630, f. 22vb>te eius et laminam sanctam super
tiaram, et
oleum unctionis fundes super caput eius, atque hoc ritu con<I83, f. 43vb>secrabitur
domino. Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis, cingesque balteo, Aaron scilicet et liberos eius, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mei religione
perpetua. Quo loco contemplari oportet Aaron summum sacerdotem, id est
episcopum, fuisse, porro filios eius <N442, f.
22vb>
presbyterorum demonstrasse figuram.
BII13: de aaron et filiis eius
Hoc enim <SG670, p. 60b> fuit inter Aaron summum sacerdotem et filios eius,
<S105, f.
25v> qui
sacerdotes erant, quod Aaron super tunicam accipiebat poderem, stolam sanctam <E97, f.
23rb> et coronam
auream, mitram et zonam auream et superhumerale et reliqua, quae praefixa sunt. Filii autem
Aaron super
tunicas lineas cincti tantummodo et tiarati assistebant sacrificio domini.
VD38:
Quod in novo testamento a petro cepit ordo
sacerdotalis
Bcan4:
XXIIII
P102; BII13: XXIIII
Quod in novo testamento post christum dominum
nostrum a Petro sacerdotalis coeperit ordo
<O93,
f. 6va> [H.
24] In novo autem testamento post Christum dominum
nostrum a
Petro sacerdo<VD38, f. 40ra>talis coepit ordo, quia ipsi
primo
pontificatus in ecclesia Christi datus est dicente domino ad eum: Tu
es, inquit,
Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, <BII13, f. 36vb> et tibi dabo
claves regni
caelorum. Hic ergo ligandi solvendique potestatem <I83, f.
44ra>
primus accepit a domino, primusque ad fidem populum gratia dei virtute suae praedicationis adduxit. Ceteri
vero
apostoli cum eodem pari consortio honorem et potestatem acceperunt
ipsumque
principem eorum esse voluerunt. Qui etiam iubente domino in toto orbe dispersi
evangelium
praedicaverunt. <SG670, p. 61a> Ipsis quoque decedentibus in loco eorum successerunt episcopi, quorum ordinatio praetaxato fieri debet ordine et modo, quos, qui recipit
et verba
eorum, deum recipit. Qui autem eos spernit, eum, a quo missi sunt, et cuius funguntur legatione, spernit et ipse
indubitanter
spernetur a domino. Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et operarios paucos, rogaverunt dominum
messis,
ut mitteret operarios in messem suam. Unde electi ab eis sunt septuaginta discipuli, quorum typum gerunt
presbyteri
atque in eorum loco sunt constituti in ecclesia, de
quorum
ordinatione et reliquorum ministrorum supra di<VD38, f.
40rb>xisse sufficiat.
I83:
De episcopis
primatibus et patriarchis eorumque ministerio
Bcan4:
XXV
P102; BII13: XXV
A quot sit ordinandus episcopus et quare
[H. 25] Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis consensu aut praesentia comprovincialium est ordinandus, et nullatenus minus
<I83, f. 44rb>
quam a
tribus ceteris consentientibus cunctis, idcirco instituente domino
fieri iubetur, <V630, f. 23ra> ne <BII13, f.
37ra> aliquid
contra fidem ecclesiae unius tyrannica auctoritas moliretur et regula vel fides confunderetur credentium.
O93;
V630; N442; VD38; E97:
De
episcopis primatibus et patriarchis
eorumque ministerio
Bcan4:
XXVI
P102;
BII13: XXVI De episcopis primatibus et
patriarchis eorumque ministerio
S105:
De divisione
provinciarum
[H. 26] Provinciae autem multo ante Christi adventum tempore <Bcan4, f. 45r> divisae
sunt maxima ex parte <SG670, p. 61b> et postea ab
apostolis et
beato Clemente praedecessore nostro ipsa divisio est renovata et in capite
provinciarum, ubi dudum primates legis erant saeculi ac prima iudiciaria potestas, ad
quos, qui
per reliquas civitates commorabantur, <E97,
f. 23va> quando eis necesse erat, qui ad aulam imperatorum vel regum confugere
non
poterant, vel quibus permissum non erat, confugiebant pro oppressionibus vel iniustitiis suis
ipsosque
appellabant, quo<N442, f. 23ra>tiens
opus erat, sicut in lege eorum praeceptum erat. Ipsis quoque <S105, f. 26r> in
civitatibus vel locis
nostri patriarchas vel primates, qui unam formam tenent, licet
diversa sint nomina, leges divinae et eclesiasticae <VD38, f. 40va>
poni
et esse iusserunt, ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent
eosque
appellarent, et ipsi
nomine primatum
fruerentur
et
<I83, f. 44va> non alii. Reliquae vero metropolitanae civitates, quae minores iudices habebant, licet maiores comitibus essent, haberent metropolitanos suos, qui praedictis iuste
oboedirent primatibus, sicut et in legibus saeculi olim <BII13, f. 37rb>
ordinatum erat, qui non primatum,
sed <SG670, p. 62a> aut metropolitanorum
aut archiepiscoporum nomine fruerentur. Et
licet
singulae metropoles civitates suas provincias habeant, et suos metropolitanos habere debeant episcopos, sicut prius metropolitanos iudices
habebant saeculares, primates tamen, ut praefixum est, et tunc et nunc habere iussae
sunt, ad
quos post sedem apostolicam summa negotia conveniant, ut ibidem, quibus
necesse
fuerit, releventur et iuste restituantur, et hi, qui iniuste opprimuntur,
iuste
reformentur atque fulciantur, episcoporumque causae et summorum negotiorum iudicia salva apostolicae sedis auctoritate iustissime
terminentur. Haec ab
antiquis, haec ab apostolis, haec a sanctis <VD38, f. 40vb>
patribus
accepimus, vobisque, ut postulastis, rimanda et futuris te<I83, f. 44vb>nenda
temporibus
mittimus, et reliquis fratribus praedicanda ac cunctis fidelibus tradenda mandamus, ne
pastorum
imperitia, qui sequuntur, deteriores fiant dicente domino per
prophetam: Ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam, quos rursus
dominus detestatur dicens: Et tenentes legem nescierunt me. <V630, f. 23rb> Nesciri ergo
veritas se ab eis
conquaeritur et <SG670, p. 62b> nescire se principatum nescientium protestatur, quia
profecto
<BII13, f. 37va> hi, qui ea, quae sunt domini, nesciunt,
a domino
nesciuntur Paulo attestante, qui ait: Si quis ignorat, ignorabitur. Hinc et psalmista non optantis animo, sed
prophetantis
mysterio
denuntiat <O93, f. 6vb>
dicens:
<E97, f. 23vb> Obscurentur oculi eorum, ne videant, et
dorsum
eorum semper incurva. Obscuratis ergo oculis dorsum flectitur, quoniam, cum lumen scientiae perdunt, qui praeeunt, sine dubio ad portanda peccatorum onera inclinantur sequentes. Hic ergo inter manus latronum et dentes
furentium
luporum utcumque versamur.
Ideo
et docere alios et nos ipsos, prout dominus dederit, providere debemus.
<I83,
f. 45ra>
O93:
Nota Sane percussor
Sane <VD38, f. 41ra> percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili
conscientiam
percutit infirmorum. Ideo
tenere vos et
omnes fideles oportet eum, qui secundum doctrinam est fidelem sermonem,
ut potens sit consolari in doctrina sancta et contradicentes
redarguere, et recte viventes <N442, f. 23rb> atque
rectam fidem
tenentes consolidare.
Bcan4; BII13: XXVII
P102:
XXVII De his
qui dicunt filium minorem patre quia
propheta dixit verbum faciet dominus breviatum universo orbi
[H. 27]
<SG670,
p. 63a> <Bcan4,
f. 45v> <S105,
f. 26v> Illis ergo, qui dicunt, quod filius in eo minor est, quia
propheta
inquit: Verbum faciet dominus breviatum universo orbi, ita respondendum
divinis est testimoniis: Verbum breviatum, quod dominus faciet super terram non imminutionem deitatis in filio dei significat, sed
dispensationem
susceptae carnis annuntiat, in qua dispensatione non solum patre hominis filium, sed etiam angelis legimus minoratum Paulo apostolo
attestante: Eum
autem, inquit, <BII13, f. 37vb> modice minus quam angelis minoratum vidimus Iesum propter passionem mortis gloria et
honore
coronatum. Et infra propter quam causam non confunditur fratres eos
vocare dicens: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis, in me<I83,
f.
45rb>dio ecclesiae laudabo te. Et propheta inquit: Minorasti eum
paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et ut verbum
dei patris breviatum non esse in filio doceamus, <VD38, f.
41rb>
hanc ex Isaiae prophetae volumine sententiam approbamus: Numquid adbre<SG670, p.
63b>viatus
factus est sermo meus aut parvus, ut non possim redimere? Aut non est in me
virtus ad
liberandum? dicit dominus omnipotens. Et iterum: Haec dicit dominus
omnipotens: Numquid adbreviata est manus mea, ut salvare non possit? Aut non
potest
vivificare cor humilium et spiritum contritorum? Et ut
brachium
patris, quae <V630, f. 23va> manus est, filium esse doceret, intulit dicens: Paravit dominus brachium
sanctum suum
in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare eius.
<E97, f. 22'ra> Nam et novissimo tempore hic sensus non inaniter poterit coaptari, in quo tempore dominus pro
redemptione
nostra carnem suscipiendo advenit, ut et illum, qui habebat
mortis
imperium, sua morte destrueret, et eos, quos in tenebris et umbra
mortis captivos subegerat , virtutis suae potentia in ipso parvo et exiguo temporis spacio liberaret. De hoc etiam exiguo tempore
discipulos
instruebat, dum <I83, f. 45va> eos in lucem, <BII13, f. 38ra> cum adhuc
tempus haberent,
incedere praemonebat: Pueri, inquit, novis<SG670, p.
64a>sima
hora est, dum lucem habetis, ambulate in lucem, ne vos tenebrae compraehendant. Et in
canonicis
<VD38, f. 41va> apostolorum legitur epistolis: Filioli,
novissima
hora est, quia multi pseudoprophetae exierunt in hunc mundum. Et Paulus apostolus: Tempus enim breve est. Et iterum: Praeterit enim figura huius mundi. Et iterum: Omnia haec
ad correptionem nostram facta sunt, in quos finis saeculorum obvenit. Nam dominus in ipsa oratione dominica breviavit nobis sermonem, dum nos a multiloquio prohibens pauca docuerit, quae pertineant ad salutem. <S105, f.
27r> Cum
oratis, inquit, nolite multum loqui. Et infra: Vos autem, cum
ora<N442, f. 23va>tis, dicite: Pater noster, qui es in
caelis, et
cetera. Non enim propheta filium dei in hoc capitulo minoratum
designavit in verbo, quoniam ipse in prophetis retro tempore
loquebatur, qui etiam nunc per apostolos et apostolicos viros novissimo tempore loquitur:
Ego,
inquit, qui loquebar in servos meos prophetas, ecce <SG670, p.
64b> adsum. Et
alius <I83, f. 45vb> propheta: Sicuti est ab initio usque
in
saeculum, neque adiectum est ei neque minuetur illi, quoniam ipse est dominus creaturae suae. Ecce
quale verbum breviatum fecit dominus in orbem terrarum, non quia, ut illi putant,
inferiorem
patri intimaret hominibus filium, sed quia novissimum eius annuntiaret adventum.
<BII13,
f. 38rb> Si ergo, ut praedictum est, Aaron filii presbyterorum figuram gestabant et Aaron summi
<Bcan4, f. 46r> sacerdotis, id est episcopi, Moyses <VD38, f. 41vb> indubitanter
Christi tenebat formam, quoniam fuit similitudo mediatoris dei, qui est inter deum
et hominem
Iesus Christus, qui est verus dux populorum et verus princeps
sacerdotum et dominus pontificum, cui est honor et gloria in saecula
saeculorum. Amen.
O93,
f. 6vb; V630, f. 23va; N442, f. 23va; I83, f. 45vb; VD38, f. 41vb;
SG670, p. 64b;
Bcan4, f. 46r; E97, f. 22'ra; P102;
BII13, f. 38rb; S105, f. 27r
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 4.7.2006
|