O93,
f. 7vb; V630, f. 25rb; N442, f. 24vb; I83, f. 49ra; VD38, f. 44va;
SG670, p. 71b; Bcan4, f.
48r; E97, f. 25vb; P102;
BII13, f. 41ra; S105, f. 29v
INCIPIUNT STATUTA DECRETALIA EPISTOLARUM EVARISTI
PAPAE DE ORDINE DIACONORUM ET LEGITIMO AC REGULARI CONIUGIO ATQUE DE FIDE.
Bcan4:
I
P102; BII13: I
De ordine diaconorum
[H. 1] <BII13,
f. 41rb>
Dilectissimis fratribus universis Africae regionis episcopis
Evaristus.
Consulentibus
vobis, fratres <I83, f. 49rb> carissimi, quid super his,
quae in
vestris continebantur scriptis, visum esset, vel quid docilis ratio persuaderet, aut quid a beatis apostolis nobis traditum
aut
custoditum remaneret, optantes , ut retulistis, nostris <VD38, f. 44vb> instrui
documentis, si quidem
dilectio vestra normam secuta prudentium ad sedem apostolicam referre maluit quasi ad caput, quid deberet de rebus dubiis custodire potius quam usurpatione praesumere.
O93;
E97; V630:
De ordine VII
diaconorum
S105: De diaconorum numero
<S105,
f. 30r> Diaconi, <SG670, p. 72a> qui quasi oculi
videntur esse
episcopi, in unaquaque civitate iuxta apostolorum constituta septem debent esse, qui custodiant episcopum praedicantem, ne ipse aut ab insidiatoribus quoquo modo infestetur , aut laedatur a suis <N442, f. 25ra> aut verba
divina detrahendo
aut <E97, f.
26ra> insidiando polluantur vel despiciantur, sed veritas spiritali redoleat fervore, pax praedicata labiis cum voluntate
animi
concordet.
O93; N442; I83; VD38; E97;
S105: De
legitimo coniugio
Bcan4;
P102; BII13: II
De legitimo coniugio
[H. 2] Similiter custoditum et traditum habemus, ut uxor legitime viro iungatur. Aliter enim legitimum, ut <VD38, f.
45ra> a
patribus accepimus et a sanctis apostolis eorumque successoribus
traditum
invenimus, <BII13, f. 41va> non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam domi<I83, f.
49va>nationem habere
videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur et a parentibus propinquioribus sponsetur et legibus dotetur,
O93;
V630; E97: De sponsi et sponsę
benedictione
et
suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum
precibus et
oblationibus a sacerdote benedicatur,
BII13: de paranimfis
et
a paranymphis, ut consuetudo docet, custodita et soci<SG670, p.
72b>ata a proximis tempore congruo petita legibus detur et solemniter accipiatur, et biduo vel triduo orationibus vacent et castitatem
custodiant,
ut bonae soboles generentur et domino suis in actibus placeant.
Taliter enim et domino placebunt et filios non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt.
<VD38,
f. 45rb> Quapropter, filii carissimi et
merito illustres, <V630, f. 25va> fide catholica
suffragante ita peracta legitime scitote esse coniugia. Aliter vero praesumpta non coniugia, sed aut adulteria aut <Bcan4,
f. 48v> contubernia
aut stupra vel fornicationes potius quam legitima coniugia esse non dubitate, nisi voluntas propria suffragaverit, et vota succurrerint legitima. Nam
fructus divinus
est praecepta divina custodire. Ea <I83, f. 49vb> quoque
deserere
praesumptionem fieri nulli dubium est. Cur ergo indignum est
unitatem ecclesiae custodiri? Idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus. Si
aliter
enim praesumpta <SG670,
p. 73a> fuerint, <BII13, f. 41vb> perdunt
pro<VD38, f.
45va>fecto ipsi transgressores seipsos, qui semetipsos decipiunt.
Haec
cuncta recitanda per omnes Africanas ecclesias scripta dirigite et
istis connectite, quas adiunximus litteras praefectorum, ut de his, quae inique laudantur, si quid tale probari poterit, iudicium fiat, et inhibita coerceantur et praeterita mala et illicita coniugia, si doceantur admissa, digna severitate corripiantur. <O93, f.
8ra> De cetero
vero caveantur talia per omnes ecclesias, ne ecclesiae sanctitas per
nostram
fatigata neglegentiam perdat privilegia, quae est per viros venerabiles <E97, f. 26rb> consecuta.
Bcan4:
III
E97: De fide
P102;
BII13: III De hereticis qui arbitrantur de patre
solo dictum esse quia ipse solus habet inmortalitatem et lucem habitat
inaccessibilem
[H. 3] De his vero, quibus ab insidiatoribus
fatigamini, unde et
nos consulere inter cetera <S105, f. 30v> voluistis
eo, quod sint quidam, qui arbitrantur de patre
solo dictum
esse, quia ipse solus habet immortalitatem et lucem <I83, f. 50ra> habitat
inaccessibilem, <VD38, f. 45vb> ita eos apostolicis
repercutite ferulis et divinis redarguite praeceptis.
Bcan4: De
eo quod de patre dicit apostolis ipse solus lucem
habitat inaccessibilem
Non enim solus pater in filio luce inaccessi<SG670,
p. 73b>bili
habitat, quia, ubi pater est, ibi etiam filium esse indubitabili fide credendum est.
I83:
De eo quod de patre dicit apostolus ipse solus
lucem habitari inaccessibilem
Nam
si solus pater sine filio, quod dicere nefas est, lucem habitat inaccessibilem, <BII13, f.
42ra> necesse
est, ut sequestratam <N442, f. 25rb> pater a filio
habeat mansionem. Quod si
ita est, quonam modo idem filius ad dexteram patris adstans a beato martyre Stephano dicitur conspici, si pater secundum ut solus dicitur sedibus contineri? Absit hoc a sensu
fidelium
Christo in unitate fidei adhaerentium, quoniam, sicut non obest filio, cum solus pater dicitur lucem inaccessibilem habitare, ita non obsit patri, cum sapientia, quae est filius, gyrum caeli sola dicitur circumire. Pater itaque, cum sit invisibilis et
ingenitus, in
filio visum apostoli testimonio comprobatur, et filio a se in<VD38, f.
46ra>enarrabiliter genito
mansisse ac requievisse monstratur, ipso filio in <I83, f.
50rb>
propheta loquente: Qui genuit me, requievit in tabernaculo
<V630, f.
25vb> meo. Et in evangelio: Pater in me manens facit opera haec. Et:
Deum nemo vidit <SG670,
p. 74a> umquam,
nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris.
Si in sinu patris erat filius ab initio et ex corde patris verbum bonum eructuatus est, quomodo non in corde paterno consistens lucem cum eodem inaccessibilem habitasse credendus est? Numquid pater absque ulla luce in filio potuit commanere aut in
tabernaculo filii
sine eadem potuit requiescere, cum idem filius candor sit
aeternae
lucis et speculum sine macula deitatis, quam Salomon super salutem suam dile<BII13, f.
42rb>xisse in se dicit, in cuius speciem semper delectare gestivit: Super salutem et speciem, inquit, dilexi illam, et pro luce proposui habere eam,
quoniam
inexstinguibile est lumen eius. Hanc igitur lucem David propheta
desiderans anxius proclamat dicens: Emitte lucem tuam et veritatem tuam.
Et iterum:
In lumine tuo videbimus lumen. In huius igitur <Bcan4,
f. 49r> luminis
claritatem filius seipsum in monte <I83, f.
50va> <VD38,
f. 46rb> tribus discipulis praeostendit, qui <SG670, p. 74b> metu mortis perterriti prostratique in faciem, finem sibi <E97,
f. 26va> vitae
adesse senserunt. Hanc,
inquam, lucem in se fuisse demonstrans filius proclamabat, et ut in eadem incederent,
discipulos <S105, f. 31r> praemonebat: Dum lucem habetis,
inquit,
ambulate in lucem. Et
iterum: Ego sum lux huius
mundi. Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae aeternae.
Et
evangelista: Erat lux vera, ait,
quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si haec lux, quae credentibus promittitur, in filio
esse
probatur et cum aeterno aeterna esse dicitur, quomodo a
vobis inaccessibili luce patris filius separatur? Si enim filius deus verus et vita aeterna est, sine dubio in hac
luce simul
cum patre habitare credendum est, quam nullus modo nostri hoc mortali corpore constitutus potest
ali<N442, f. 25va>quatenus
contueri . Sed dum apparuerit, tunc vere illum videbit sicuti est, qui eius
conspectibus dignus
<BII13, f. 42va> fuerit coaptari, et non sicut <SG670, p.
75a> Moyses
ceterique prophetae per enigma<I83, f. 50vb>ta et figuram, sed ipsam veraciter in filio secundum
apostolum,
contuebitur deitatis imaginem. Nam si hunc eundemque <VD38, f. 46va>
prophetae testimonio subsequentem sereno mentis intuitu investigare volueris,
invenies
filium non posse ab hac luce patris penitus separari, quoniam cum solum filium dixerit in terra cum
hominibus
conversatum, patrem ab illo non fieri alienum. Si testimonium enim hominum accipimus, testimonium dei maius est, quoniam hoc est testimonium dei, quod maius est, quia
testificatus est de filio suo. Qui
credit in
filium dei, habet testimonium <V630, f. 26ra> dei in se, qui non credit filio, mendacem facit eum, quoniam non credit in testimonio, quod testificatus
est deus de filio. Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis deus, et haec vita
in filio
eius. Qui habet filium, habet vitam, qui non habet filium dei, non habet vitam.
Haec scribo
vobis, ut sciatis, quoniam vitam habebitis aeternam, qui creditis in nomine filii dei.
<O93,
f. 8rb> Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia,
quodcumque
petierimus secundum <I83, f. 51ra>
<SG670,
p. 75b> voluntatem
eius, audit nos, et scimus, quia audit nos, quicquid peti<BII13, f. 42vb>erimus,
scimus, quoniam
habemus petitiones, quas postulamus ab eo. Qui scit fratrem suum peccare peccatum <E97,
f. 26vb> non ad
mortem, petat, et dabitur
ei vita peccanti non ad mortem. Est <VD38, f. 46vb> peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Omnis
iniquitas
peccatum est, et est peccatum ad mortem. Scimus, quia omnis, qui natus
est ex deo, non peccat, sed generatio dei conservat eum et malignus non
tangit eum. Scimus, quoniam ex deo sumus, et mundus totus in maligno
positus est. Et
scimus, quoniam filius dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum deum et simus in vero filio eius. Hic est verus deus et vita aeterna.
<S105,
f. 31v> Haec, fratres, praedicate, haec omnibus nuntiate, vos
vero
invicem exhortamini, perfecti estote semperque gaudete, pacem autem
sectamini in omnes, et deus pacis et dilectionis erit
vobiscum. Deo autem et
patri <SG670, p. 76a> nostro gloria in
saecula saeculorum. Amen.
Data VIIII Kl. Aprilis
Valente et Vetere vv. cc. conss.
O93,
f. 8rb; V630, f.
26ra; N442, f. 25va;
I83, f. 51ra; VD38, f. 46vb;
SG670, p. 75;
Bcan4, f. 49r; E97, f. 26vb; P102;
BII13, f. 42vb;
S105, f. 31v