O93, f. 8rb; V630,
f. 26ra; N442, f. 25va; I83, f. 51ra; VD38, f.
46vb; SG670, p. 76a;
Bcan4, f. 49r; E97, f.
26vb; P102; BII13, f.
42vb; S105, f. 31v
CUIUS
SUPRA QUOD CHRISTUS SIT CA<I83, f. 51rb>PUT ET
SPONSUS ECCLESIAE ET SACERDOTES, QUI EIUS VICE LEGATIONE FUNGUNTUR,
SIMILITER SINT ECCLESIIS SUIS, ET QUALITER SACERDOTES <Bcan4, f. 49v>
SUAS ECCLESIAS ET ECCLESIAE
EORUM EOS DEBEANT DILIGERE.
Bcan4: IIII
P102;
BII13: IIII Quod christus sit caput et sponsus
ecclesiae et sacerdotes qui eius vice legatione funguntur similiter
sint ecclesiis suis
<N442,
f. 25vb> <VD38, f. 47ra> [H.
4] Evaristus urbis Romae episcopus omnibus
per Aegyptum domino conglutinatis fratribus in domino salutem.
VD38:
Ut sacerdos propriam ecclesiam non relinquat
Unum
nos, fratres, sentire oportet <BII13, f. 43ra> et agere,
ut,
sicut legimus, in nobis unum cor et una anima esse probetur. Scimus namque, sicut
et a patribus accepimus, Christum esse caput, cuius et membra sumus. Ipse enim est sponsus, et ecclesia sponsa, cuius filii nos sumus. Et ideo unum patrem habemus deum in
caelis.
O93;
N442: Ut sacerdos propriam ecclesiam non relinquat
Sacerdotes vero vice Christi legatione funguntur in ecclesia. Et sicut ei sua est coniuncta sponsa, id est ecclesia, sic episcopis iunguntur ecclesiae, unicuique pro portione sua. Et sicut <V630, f. 26rb> vir <SG670, p. 76b> non debet
neglegere uxorem suam, sed diligere et caste custodire,
sic episcopus et multotiens custodire et amare atque prudenter regere debet ecclesiam suam.
VD38:
Item de eadem
re evaristus in secunda epistola ita ait
Et
velut uxor, quae sub manu est viri, oboedire debet viro suo eumque amare et diligere, potius etiam ecclesia episcopo suo in omnibus oboedire <E97, f. 27ra> eum<I83,
f. 51va>que diligere et amare ut animam suam debet, quia illud fit
carnaliter, istud spiritaliter.
S105:
Nec episcopus absque regulari mutatione
ecclesiam dimittat aut dimittatur
Et sicut <VD38, f. 47rb> vir non
debet adulterare
uxorem suam, ita nec episcopus ecclesiam suam, id est, ut illam dimittat, ad quam sacratus est, absque
inevitabili necessitate aut apostolica vel regulari mutatione, et alteri se ambitus causa coniungat.
I83:
Nota Vivente suo episcopo alterum recipi non
debere
VD38:
Ut uxor viro suo reconcilietur
Ut uxor viro suo reconciliet , et sicut uxori non licet dimittere virum
suum, ut alteri se vivente eo matrimonio societ aut eum adulteret, licet fornicatus sit
<BII13, f.
43rb> vir eius, sed iuxta apostolum aut viro suo debet reconciliari aut manere innupta, ita ecclesia non licet dimittere aut ab eo se segregare <SG670,
p. 77a> episcopum suum, ut alterum vivente eo accipiat, sed aut
ipsum
habeat aut innupta maneat, id est, ne alterum episcopum suo vivente accipiat, ut fornicationis aut adulterii crimen incurrat. Nam si adulterata fuerit, id est, si se alteri episcopo iunxerit aut super se alterum
episcopum
adduxerit aut esse fecerit vel desideraverit, per acerrimam poenitentiam aut suo reconcilietur episcopo
aut innupta
permaneat.
VD38: Quod episcopus sine
intermissione praedicare et
docere debeat
Unde et dominus in evangelio loquitur <I83,
f. 51vb>
dicens: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo.
Bcan4: V
P102;
BII13: V Episcopum oportere sine intermissione
ecclesiam suam docere et amare
[H. 5] Episcopum vero oportet opportune <VD38, f. 47va> et importune
BII13:
quod episcopus valde suam debeat amare eclesiam
atque
sine intermissione ecclesiam suam docere <S105, f. 32r>
eamque prudenter regere
et amare, ut a vitiis se abstineat et salutem consequi possit aeternam.
Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere
eumque amare
et diligere ut legatum dei et praeconem veritatis, quia testante veritate: Quaecumque ligaverit super terram, erit ligatum <SG670,
p. 77b> et <N442, f. 26ra> in caelo, et quaecumque solverit super terram, erit solutum et in caelis.
Bcan4:
VI
P102; BII13: VI
Nimis timendum et previdendum ne offendantur episcopi
[H. 6] <BII13,
f. 43va> Nimis
timenda est, fratres,
<O93, f. 8va> haec sententia, et praevidendum vobis, ne offendatis eos, qui tantam a domino habent potestatem. Et ideo potius
oboediendi, diligendi et summopere sunt venerandi, non
detrahendi vel lacerandi aut eiciendi, sed
BII13:
Quod episcopi incessabiliter sint amandi et non
detraendi
portandi et amandi ipso dicente domino: Qui vos audit,
me audit,
et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus scribimus, fratres,
ut ab his
vos caveatis et poste<I83, f. 52ra>ris vestris
<V630, f.
26va> non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam iniuria
episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur.
Bcan4: VII
P102;
BII13: VII De infamatis episcopis et a
civitatibus propriis pulsis
S105:
Non accusandum vel eiciendum episcopum aut
alterum constituendum loco eius
[H. 7] Audivimus
enim quosdam <E97, f.
27rb> a vobis
infamatos et dilaceratos episcopos a civitatibus propriis pulsos, quia alibi episcopi constitui non possunt nisi in civitatibus non minimis, et alios in eis ipsis viventibus
constitutos. <VD38, f. 47vb> Ideo haec vobis scribimus,
ut
sciatis hoc <Bcan4,
f. 50r> fieri non
licere, sed proprios revocari et integerrime <SG670,
p. 78a>
restitui debere, illos vero, qui adulterina feditate suas sponsas, quas et uxores eorum praefixo
tenore esse intellegimus, tenent, eici et adulteros atque infames fieri eosque ab
ecclesiasticis
honoribus arceri iubemus. Si
autem adversus eos aliquam querelam habueritis, <BII13, f. 43vb> his
peractis
inquirendum erit et auctoritate huius sanctae sedis terminandum.
Bcan4: VIII
P102;
BII13: VIII De caritate et odio
[H. 8] Et, ne omnia nunc singillatim dicam,
VD38:
Quod caritas omne bonum odium docet omne malum
omne
bonum, si ipsa per se in vobis fuerit caritas, facere vos docebit,
sicut econtrario eos, qui a salute alieni sunt, omne malum facere odium
docet. <I83, f. 52rb> Unde et vos, qui veri dei estis
discipuli,
abicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et
benignitatem ac
simplicitatem tota mente servate. Verumtamen scitote cuncti, quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero <SG670,
p. 78b> et suum et singulorum. Et ideo, sicut ille pro vobis
omnibus, ita
et vos omnes pro eo summopere laborare debetis in tantum, ut,
si etiam
necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis, sicut et ipse animam suam pro vobis, <VD38, f. 48ra> si necesse fuerit, ponere debet ipso dicente salvatore: Bonus pastor animam
suam dat pro
ovibus suis. Vos vero oboedite eis et vigilate pro eis, quia ipsi pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris
reddituri, ut cum
gaudio hoc <S105, f. 32v> faciant et non gementes.
I83:
Quod episcopus non est accusandus a vulgo
Bcan4: Quod episcopus non
est accusandus a vulgo VIIII
P102;
BII13: VIIII Quod non sit episcopus a plebe
arguendus vel accusandus
S105:
Non arguendum a plebe episcopum
[H. 9] Non est itaque a plebe aut vulgaribus hominibus
arguendus vel <BII13, f. 44ra> accusandus
episcopus, licet
sit inordinatus , quia pro meritis subditorum dis<I83, f.
52va>ponitur a
deo vita rectorum, exemplo David peccanti ad comparationem principum, qui ex me<N442, f. 26rb>rito
plebis
praevaricantur.
S105: Inquirenda sunt peccata
Sacerdotes
enim exquirere debent peccata populorum, et sagaci sollicitudine unumquemque probare iuxta testimonium domini ad Hieremiam dicentis:
Probatorem,
inquit, dedi te populo meo <SG670, p.
79a> robustum, <E97,
f. 27va> ut scias et probabis viam eorum. Ideo ista dico, quia insidiator bona saepissime solet convertere in malum
<V630, f.
26vb> et in electis ponit maculam.
N442:
De accusatoribus episcoporum vel reliquorum
sacerdotum
I83:
De accusatoribus inquirendis
VD38:
De causatoribus episcoporum sive sacerdotum
Bcan4: De accusatoribus
inquirendum X
P102;
BII13: X De accusatoribus episcoporum sive
sacerdotum
[H. 10] Unde, si qui sunt vituperatores aut accusatores episcoporum vel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a iudicibus ecclesiae audiri, antequam
eorum
discutiatur aestimationis suspicio vel opinio, qua intentione, <VD38, f. 48rb>
qua fide, qua temeritate, qua vita, qua conscientia quove merito, si pro deo aut pro vana gloria aut
inimicitia
vel odio aut cupiditate ista sumpserint necne . Haec omnia fideliter sunt perscrutanda et diligenter pertractanda. Nam sunt nonnulli, qui praepositos suos perverse
repraehendunt, si vel parum ipsi molesti exstiterint. <I83, f. 52vb>
Idcirco recto oculo
primates ecclesiarum utiliter praevidendum est, debent, ne quisquam eorum innocens vexetur aut
<BII13, f.
44rb> scandalizetur intendentes sententiae domini, quae ait: Si quis scan<SG670, p.
79b>dalizaverit
unum de pusillis istis,
melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et
demergatur in profundum maris, et reliqua.
Bcan4: XI
P102;
BII13: XI Ut non quisquam praesumat aliquorum
credere mala quam probare et ne praecipites simus umquam ad
proferendam sententiam
aut temere indiscussa quaeque
iudicemus ante veram
iustamque probationem
S105: Non demere iudicandum
[H. 11] Deus omnipotens, ut nos a praecipitante sententiae prolatione compesceret , cum omnia <O93, f. 8va> nuda et
aperta sint oculis
eius, mala tamen Sodomae noluit audita iudicare,
priusquam
manifeste agnosceret, quae dicebantur, unde ipse ait: Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me,
opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Deus
omnipotens,
cui nil <Bcan4,
f. 50v> absconditum
est, sed omnia ei manifesta sunt, etiam antequam fiant, non ob
aliud haec
et alia multa, quae hic prolixitatem vitantes non inseruimus, per se <VD38,
f. 48va>
inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret, ne praecipites in discutiendis et iudicandis negotiis
essemus, et ne
mala quorumquam prius quisquam praesumat credere quam <I83, f. 53ra>
probare. Cuius exemplo monemur, ne ad proferendam
sententiam
umquam <SG670, p.
80a> praecipites
simus, <BII13, f. 44va> aut temere indiligenterque indiscussa quaeque quoquo modo iudicemus dicente veritatis voce: Nolite
iudicare,
ut
non iudicemini, in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et reliqua. <N442, f. 26va> Nam mala <S105, f. 33r> audita
nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam umquam credat, sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quiddam aliquis agat. Si enim <E97,
f. 27vb> dominus
omnium Sodomorum mala, quorum clamor ad caelum usque pervenerat,
omnia sciens
prius credere nec iudicare voluit quam ipse ea cum fidelibus testibus diligenter
investigans , quae audierat et opere veraciter cognosceret, multo magis nos, humani
et
peccatores homines, quibus incognita sunt occulta iudicia dei, haec praecavere et
nullum ante veram iustamque probationem iudicare aut dam<V630, f.
27ra>nare
debemus manifeste apostolo <I83, f. 53rb> dicente Paulo, qui ait: Tu, quis es, qui iudicas alienum servum? Suo enim
<SG670,
p. 80b> domino
stabit aut <VD38, f. 48vb> cadit.
Unde
et
per prophetam David dominus loquitur dicens:
Nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri,
quia neque ab
oriente neque ab occidente neque a solitudine montium, sed deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit, quia calix in manu domini et vino <BII13, f. 44vb> merato ad plenum mixtus et propinabit ex eo, verumtamen feces eius potabunt bibentes omnes impii terrae. Ego autem annuntiabo in
sempiternum, psallam deo Iacob. Et alibi idem ait propheta: Ab increpatione tua, deus, consopitus est et currus et equus. Tu terribilis es, et quis stabit adversum te?
Ex tunc ira tua, de caelo auditum fecisti iudicium, terra timens et tacebit, cum surrexerit ad iudicandum deus, ut salvos faciat omnes mites terrae. Et apostolus ait: Mihi vindictam, ego retribuam. Et alibi idem inquit apostolus: Sufficit unicuique <SG670, p. 81> obiurgatio, quae fit a plurimis, ita ut magis donetis et consolemini,
ne forte
abundantior
<I83, f. 53va> de tristitia absorbeatur, qui in angustia est. Propter quod obsecro vos, ut
confirmetis in illo caritatem. Et dominus in evangelio ait: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota
anima tua
et ex omnibus viribus <VD38, f. 49ra> tuis et proximum
tuum sicut
teipsum. Dilectio enim proximi malum non operatur. Propter quod iuxta apostolum inexcusabilis es homo omnis, qui iudicas, in quo enim iudicas
alterum, teipsum
condemnas eadem enim agens, quae iudicas. Scimus enim, quoniam iudicium dei est secundum veritatem in eos, qui talia
agunt.
Existimas autem hoc, o homo omnis, qui iudicas <E97,
f. 28ra> <BII13, f. 45ra> eos, qui
talia agunt, <S105, f. 33v> et facis ea, quia tu effugies
iudicium dei? An divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis?
Ignorans, quoniam benignitas dei ad poeni<N442,
f.
26vb>tentiam te adducit, secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor <SG670,
p. 81b> thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique
secundum opera
eius: his quidem secundum patientiam boni operis gloriam et <I83, f. 53vb>
hono<Bcan4, f.
51r>rem et
incorruptionem quaerentibus vitam aeternam, his autem, qui ex
contentione et qui non acquiescunt veritati, credunt autem
iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia
<O93, f.
9ra> in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et
Graeci, gloria autem et honor et pax omni operanti bonum. Et alibi idem
apostolus ait: Causati enim sumus omnes sub peccato esse, sicut scriptum est: Quia non est
<V630,
f. 27rb> iustus quisquam, non est intellegens, non est requirens deum, omnes
de<VD38, f. 49rb>clinaverunt, simul inutiles facti sunt,
non est,
qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur
eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et
amaritudine
plenum est, veloces pedes <SG670,
p.
82a> eorum ad
effundendum sanguinem,
contritio et <BII13, f. 45rb> infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, non est timor dei
ante
oculos eorum. Scimus autem , quoniam, quaecumque lex loquitur his, qui in lege
sunt, <I83,
f. 54ra> loquitur, ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus deo, quia ex
operibus
legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
Nunc autem
sine lege iustitia dei manifestata est, testificata a lege et prophetis. Iustitia autem dei per fidem Iesu Christi
super omnes,
qui credunt. Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt et
egent gloria dei, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo
Iesu, quem
proposuit deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem
iustitiae
suae,
propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentatione dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc
tempore, ut
sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu Christi.
Item
idem: Quis accusabit adversus electos dei? Deus, qui iustificat? Quis est, qui condemnet? Christus Iesus, <E97, f.
28rb> qui mortuus
est, <VD38, f.
49va> <SG670,
p. 82b>
immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram dei, qui etiam interpellat
pro nobis? Quis ergo nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia,
an
persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut
scriptum <I83, f. 54rb> est: <BII13, f.
45va> Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut ovis occisionis, sed in his omnibus superamus
<S105, f.
34r> propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque
mors,
neque vita, neque angeli, neque principatus, neque <N442, f.
27ra> virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. Debemus autem
nos, ut idem ait apostolus, firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere,
unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad
aedificationem.
Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, pater <SG670,
p. 83a> misericordiarum
et deus totius
consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, <V630, f. 27va> ut
possimus et ipsi
consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua ex<I83, f. 54va>hortamur ipsi a deo, quoniam, sicut abundant passiones
Christi in
nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra, sive autem tribulamur <VD38, f. 49vb>
pro vestra
exhortatione et salute, sive exhortamur pro vestra
exhortatione, qua operatur in tolerantiam earundem passionum, quas et nos patimur, et spes nostra firma est
pro vobis
scientes, quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et
consolationis. Fidelis autem deus, qui non patietur vos temptari super
id, <BII13, f. 45vb> quod potestis, sed faciat cum temptatione etiam proventum, <Bcan4,
f. 51v> ut
possitis sustinere.
Propter
quod, carissimi, sectamini semper caritatem et aemulamini meliora <SG670,
p. 82b> et
spiritalia, et adiuvate vos invicem, ut deo semper in omnibus placere valeatis. Deus autem pacis
sit cum
omnibus vobis. Amen.
Data
Kal. Nov. Gallo et Bradua vv. cc. conss. EXPLICIT.
O93,
f. 9ra; V630, f. 27va; N442, f. 27ra; I83, f. 54va; VD38, f. 49vb; SG670, p. 83b; Bcan4, f. 51v;
E97, f. 28rb; P102; BII13, f. 45vb; S105, f. 34r