O93, f. 11ra; V630,
f. 30va; N442, f. 30rb; I83, f. 62rb; VD38, f. 56rb; SG670, p. 101b; P9629, f. 6r; Bcan4, f. 56r; E97, f. 32ra; P102; BII13, f.
52rb; S105, f. 41v
INCIPIT EPISTOLA PRIMA SIXTI ROMANAE URBIS
APOSTOLICI.
Bcan4: I
P102: I
Exortatio boni operis
[H.
1] <BII13, f.
52va> Omnibus in deo patre et
domino nostro Iesu <E97, f. 32rb> Christo
dilectis fratribus in
caritate domini nostri Iesu Christi Sixtus Roma<I83, f.
62va>nae urbis archiepiscopus salutem.
Carissimi,
fideliter agite in omnibus, ut fideles et non infideles
inveniamini. Nolite imitari malum, sed, quod bonum est, agite, quia, qui bene facit, <SG670, p. 102a> ex deo
est, qui autem male, <V630, f. 30vb> non ex deo, sed ex
diabolo est.
Bcan4: II
P102;
BII13: II
De fide
[H.
2] Fidem
enim rectam vos
tenere oportet, ut dissentientes ab apostolica non
sitis doctrina. Unum enim
verum deum patrem et filium a prophetis et apostolis
ostendimus praedicatum, a quibus etiam spiritum sanctum credimus non
esse discretum Isaia propheta dicente:
Ego sum deus et non alius praeter me.
Et per meipsum iuro, quia <VD38, f.
56va> exivit ex ore meo veritas,
et sermo meus non avertitur, quia mihi
inclinabitur omne genu, et omnis lingua
confitebitur per dominum dicens:
Iustitia et gloria ad eum
veniet. Et ut in hoc testimonio patrem simul et filium fuisse
cognoscatis, Paulum apostolum audite dicentem: Ut in
nomine Iesu, inquit, omne genu
flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua
confiteatur, quoniam dominus Iesus
Christus in gloria est dei patris omnipotentis. <SG670, p. 102b> Quod si
secundum aliquos filius minor est patre <N442, f. 30va>
suo, ergo
minorata est et gloria <I83, f. 62vb> patris in filio. Et
ubi
est, quod in Salomone scriptura loquitur dicens: Sicut etiam in conspectu eorum,
<BII13, f. 52vb> inquit, magnificatus es in nobis, ita in
conspectu nostro magnificaberis in illis, ut cognoscant te, sicut et
nos cognovimus, quoniam non est deus
praeter te, domine? Diligenter
attende et agnosce filium esse, qui magnificabitur in iudicio, dum
venerit vivos et mortuos iudicare. Item Isaias: Audite domus Iacob, et
residui domus Israel, qui egredimini ex utero et
erudimini a puero <Bcan4,
f. 56v> usque ad
senectutem. Ab initio ego sum et, quousque senescatis, <S105,
f. 41'r> ego sum. Ego vos
feci et ego
sustineo, ego remittam, ego suscipiam, dicit dominus. Et iterum: Ego sum dominus deus, praeter me
non est alius deus annuntians <VD38,
f. 56vb> novissima,
priusquam fiant, et statim consummata sunt. Item alibi: Audi <SG670,
p. 103a> me,
Iacob et Israel, quem ego feci. Ego
sum dominus deus tuus, et non est alius
praeter me. Item ibi: Ego sum dominus
deus primus et ego novissimus et in ea, <E97, f. 32va> quae
superventura sunt in novissimo, ego sum. Item ibi: Ego sum deus, qui
te creavi, qui te adiuvavi et <I83,
f. 63ra> communivi dextera mea. Et
unitatem patris et filii assignans loquitur dicens: Ego testis vester, dicit dominus
deus, et puer meus tu, quem ego elegi, ut sciatis et credatis, quia ego
sum et ante me non fuit alius deus et post me non erit. Unum hi, qui non sane sapiunt, eligant e duobus: aut fateantur patrem et filium
unum deum, aut, si solum patrem deum esse contendunt, ergo illis dominus Iesus
Christus deus filius non erit deus, quia scriptum
est: Ante me non fuit alius deus et post
me non erit. <BII13, f.
53ra> Si secundum tales ita est, cur apostolus talia praedicat et eundem
filium deum super omnia benedictum insinuat? Quorum patres,
in<SG670, p. 103b>quit, ex quibus Christus secundum
carnem, qui
est super omnia deus benedictus in saecula. <P9629, f.
6v> Item
Is[aias dicit: Dominus deus Israel, qui
liberavit eum de Aegypto. Ego <O93, f.
11rb> sum primus et ego post haec et
praeter me non est deus,] sicut ego
sum, [qui stet et vocet et praeparet mihi, ex quo hominem feci in saeculo. Item ibi:
In te est deus et nesciebamus deus et non est] <VD38,
f. 57ra> alius
deus prae[ter te. Tu
enim es deus, et nesciebamus deus Israel salvator. Unus deus, non sunt pater et
filius, qui <I83, f.
63rb> est] hic deus, <V630, f.
31ra> in quo es, dic[itur
deus pater, quem alium
deum non esse propheta saepe
numero protesta]tur? Et
Hieremias: Hic deus noster, ait, et non
applicabitur alter [ad eum, qui invenit omnem viam scientiae et dedit
eam] Iacob puero suo et Israel dilecto suo. Post haec in
terris visus est et in[ter homines conversatus est.] Et in Salomone habetur: Miserere
nobis, <N442, f.
30vb> deus omnium, et ostende nobis
lumen miserationis, et immitte timorem tuum super
<SG670, p. 104a> gentes, quae non exquisierunt te, et cognoscant, quoniam non est alius deus nisi tu. Item
ibi: Domine deus
Israel, non est tibi similis in caelo
sursum, neque in terra deorsum. Et
in psalmo
septimo decimo: Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter
deum nostrum. Et in Geneseos: Et pluit dominus a domino
ignem et sulphur super Sodomam et Gomorram <BII13, f.
53rb> et evertit civitates illas. Si
solus pater deus est, quis pluit ignem et
sulphur a domino supra praedictas civitates, vel eas everterit? Quaeso, responde. Et in
Deuteronomio: Dominus solus deducebat <E97, f.
32vb> eos et non fuit cum
illis deus alienus. Et Paulus
apostolus: Unus deus, qui iustificat circumcisionem ex fide et <S105, f. 41v> praeputium
per fidem. Et ad Corinthios: Deus erat in Christo <I83,
f. 63va> mundum
reconcilians sibi. Et iterum: Non est deus nisi unus. Et ad Galathas:
Mediator <VD38, f.
57rb> autem unius
non est, deus autem unus est. Et unitatem
patris et filii et spiritus sancti demonstrans Ephe<SG670, p.
104b>siis scribens ita confirmat:
Sufferentes invicem in
caritate, solliciti servare unitatem
spiritus in vinculo pacis. Unum corpus
et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae,
unus dominus, una fides, unum baptisma, unus
deus. Si enim non sane sapientes unitatem fidei
voluerint simplici corde recipere, ex hoc itaque testimonio in uno
spiritu poterint simul patris et
filii unitatem condiscere. Patrem igitur, ut superius
compraehensum est, in divinis litteris genitum proprie positum nec legere possunt
penitus nec probare. Sed
quia id ipsum fides exigit christiana absque
ulla dubitatione ingenitus creditur, qui tamen secundum seriem scrip<Bcan4,
f. 57r>turarum in
filio a se genito visus esse monstratur.
P9629: De
acusatoribus
Bcan4: III
I83; Bcan4: De
accusatoribus dei ministrorum
P102; BII13: III Quid enucleatim sit perscrutandum in
accusatione
domini ministrorum
S105: Infidelis accusare
non potest neque suspectus
[H.
3] De cetero placuit
propter malorum hominum infestationes, ut in accusatione
domini <BII13, f. 53va> ministrorum primo persona, fides,
vita et
conversatio <SG670,
p. 105a> blasphe<I83,
f. 63vb>mantium enucleatim perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius
in fide infidelis est, nec eis omnino esse credendum, qui veritatis
fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt, quoniam tales
facile et indifferenter <VD38,
f. 57va> lacerant et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspicio eorum discutienda est primum et
corrigenda. Neque
accusatoribus suspectis vel de inimicorum domo prodeuntibus est credendum.
Erant
enim quidam, qui prius videbantur esse ex nobis, sed non erant ex nobis. Si vero
essent ex nobis, <V630, f. 31rb> mansissent utique
nobiscum et
non conturbassent fratres. Exacuerunt enim, ut ait
propheta, linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum
sub labiis eorum. Quapropter hi respuendi sunt, si in<N442,
f. 31ra>corrigibiles
apparuerint, et vitandi, ne domino decipiant famulantes.
State
ergo, dilectissimi, <SG670, p. 105b> <E97,
f. 33ra> super vias
aspicientes et interrogantes de
semitis domini antiquis et videte, quae est <I83, f.
64ra> via
bona et recta, et ambulate in eam et invenietis
requiem animabus vestris.
Data
XVI Kal. Maii sub
Adriano et Vero.
O93,
f. 11rb; V630, f. 31rb; N442, f. 31ra; I83, f. 64 ra; VD38, f. 57va; SG670, p. 105b; P9629, f. 6v; Bcan4, f. 57r; E97, f. 33ra; P102; BII13, f. 53va; S105, f. 41v