O93, f. 11va; V630, f. 31va;
N442, f. 31rb; I83, f. 64vb;
VD38, f. 58rb; SG670, p.
107b; P9629, f. 7r; Bcan4, f. 57v; E97, f. 33rb; P102; BII13, f.
54rb; S105, f. 42v
INCIPIT EPISTOLA
TELESPHORI PAPAE DE
IEIUNIO SEPTEM EBDOMADARUM ANTE PASCHA
ET DE MISSARUM <E97, f.
33va> CELEBRATIONE
IN NOCTE SANCTA NATALIS DOMINI ET, QUO TEMPORE ALIIS DIEBUS MISSAE CELEBRENTUR, ET DE
EPISCOPORUM DEFENSIONE.
Bcan4;
BII13: I
P102: I
De
ieiunio septem ebdomadarum ante pascha
[H.
1] Carissimis fratribus et
dilectissimis episcopis Telesphorus Romanae urbis
archiepiscopus salutem in domino.
Credimus
<I83, f. 65ra> sanctam <SG670,
p.
108a> fidem <BII13, f. 54va> vestram in apostolorum eruditione
<VD38, f. 58va>
fundatam hanc <V630, f.
31vb> tenere et hanc populis universis exponere,
quae videlicet a
constitutis apostolorum eorumque successorum nulla ratione dissentit , per quos iustum
est ceteros erudiri.
I83: Quod
per septem ebdomadas clericis sit ieiunandum ante sanctum pascha
S105: De ieiunio septem
eptomadarum
Quapropter cognoscite a nobis
et cunctis episcopis in hanc sanctam et apostolicam sedem
congregatis statutum esse, ut
septem ebdomadas plenas ante sanctum
pascha omnes clerici in
sorte domini vocati a carne ieiunent, quia, sicut discreta debet esse vita
clericorum a laicorum conversatione, ita et in ieiunio debet fieri
discretio.
Et sicut laici et saeculares homines
nolunt eos recipere in accusationibus et
infamationibus suis, ita nec clerici debent eos recipere in impulsationibus
suis, <N442, f. 31va> quoniam in omnibus discreta debet
semper esse et segregata
vita et conversatio clericorum a saecularium
<O93, f. 11vb>
laicorum. Et sicut hi
amplius sunt applicati divinis cultibus et familiares
domini dicuntur salvatoris, ita moribus et conversatione <SG670,
p.
108b> atque sanctitate debent esse distincti.
I83: Qualiter ordo
clericorum domino sit serviendus
Has ergo septem
ebdomadas omnes clerici a
carne et deliciis ieiunent, et hymnis et vigiliis atque
orationibus <I83, f.
65rb> domino inhaerere die noctuque
studeant.
I83: Ut sancta domini
salvatoris nocte missa celebretur et ut gloria in excelsis deo cantetur
Bcan4: II
P102;
BII13: II
De missarum celebratione in nocte sancta natalis domini et quo tempore
aliis diebus missę celebrandę sint
[H.
2] Nocte vero sancta
nativitatis domini salvatoris
missas celebrent et hymnum
angelicum in eis sollemniter decantent, quoniam et eadem nocte ab
angelo pastoribus est nuntiatus,
sicut ipsa veritas testatur
dicens: <VD38, f. 58vb> Pastores erant in regione eadem
vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et ecce angelus <BII13, f. 54va> domini
stetit iuxta illos et timuerunt timore magno.
Et dixit illis angelus: Nolite timere, ecce <Bcan4, f.
58r> enim
evangelizo vobis <P9629, f. 7v> gaudi[um magnum, quod
erit omni
populo, quia natus est vobis hodie <E97,
f. 33vb> salvator, qui est
Christus dominus,
in civitate David. Et hoc vobis sign]um: Invenieti[s infantem pannis
involutum et positum in praesepio. Et subito <SG670, p.
109a>
facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium deum] et di<S105, f. 43r>centium:
[Gloria in altissimis deo, et in terra pax
hominibus bonae voluntatis.
O93; V630; P9629;
N442; I83; VD38; Bcan4
Ceterum considerat impius
iustum et quae]rit, ut occidat eum. Dominus non
[derelinquet eum in manus eius, et non
condemnabit eum, cum iudicabitur illi. Exspecta
dominum] et custodi viam eius, et <I83,
f. 65va> exaltabit
te, ut posside[as
terram, cum interibunt impii, videbis. Vidi impium
robustum et] fortissimum sicut indigenam
virentem et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, [et non est
inventus. Custodi
sim]plicitatem et vide rectum, quia erit in extremum viro pax.
Praevaricatores autem interibunt pariter,
[et novissimum] impiorum peribit. Salus autem
iustorum a domino, fortitudo eorum in tempore tribulationis, et
auxiliabitur eis dominus et salvabit eos , eripiet <VD38, f.
59ra> eos ab impiis et salvabit eos, quia speraverunt in eum. Et alibi: Quid
gloriaris in malicia, <V630, f. 32ra> potens? Misericordia dei tota die.
Insidias cogitavit lingua tua quasi
novacula acuta faciens dolum.
Dilexisti maliciam <BII13, f. 55ra> magis quam bonum, mendacium magis quam
loqui iustitiam. Dilexisti
omnia verba ad
devorandum, lingua dolosa, sed deus destruet te in sempiternum,
terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra
viventium, et videbunt iusti et timebunt <I83, f. 65vb>
et super
eum ridebunt. Ecce vir, qui non
posuit deum fortitudinem suam,
sed speravit in multitudine divitiae suae, confortatus
<N442, f. 31vb> est in insidiis suis. Ego
autem sicut oliva virens in domo dei, speravi in
misericordia dei, in saeculum et in aeternum. Confitebor tibi in
saeculum, quoniam fecisti, et
exspectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu
misericordium tuorum.
|
SG670; S105
|
P9629: Item de episcopis
non urguendis aut acusandis a populo et de tempore misse
I83: Ante horam diei
tertiam missa non sit celebranda
VD38:
Quod ante horam die tertiam
missam dominicis diebus missas non sint celebrande
S105:
de tempore missae et
sacerdotes non inestentur
Reliquis enim temporibus missarum
celebrationes ante horam diei tertiam minime sunt celebrandae, quia eadem hora et
dominus crucifixus et super apostolos spiritus sanctus descendisse legitur.
VD38: DE EPISCOPIS NON
ARGUENDIS A POPULO
Bcan4: III
P102;
BII13: III
De angelico hymno gloria in excelsis deo et de episcopis non arguendis
a populo
S105: Angelicus ymnus
dicendus est solummodo tempore congruo
[H.
3] Ab episcopis
autem idem angelicus
hymnus pro
tempo<VD38, f. 59rb>re et loco in missarum solemniis celebrandus est atque
solemniter recitandus.
N442: De
episcopis non arguendis a populo
Ipsi enim, qui <E97, f.
34ra> proprio ore corpus
domini conficiunt , ab omnibus oboediendi et timendi
BII13: quod domini
sacerdotes non sunt dilacerandi
et
non dilacerandi aut detrahendi,
O93: Item de episcopis
non arguendis qui accusanda populus non audeat
I83: De sacerdotibus a
vulgo non iudicandis
quia , a quibus se domini populus benedici, salvari et instrui
cupit, nullatenus eos debet arguere, nec vulgus in eorum <BII13, f. 55rb> accusatio<I83,
f. 66ra>ne suscipi.
Bcan4: De sacerdotibus a
vulgo non iudicandis
Populus enim ab eis
docendus est et corripiendus, non ipsi ab eo, quia non est discipulus
super magistrum.
S105: Sacerdotibus
deceptio nullatenus
fieri debere
Nullo modo igitur
<SG670, p. 109b> domini pontifices et
reliqui sacerdotes, quibus domini commissa est plebs, rite populum possunt
corrigere, si deceptionis se cognoverint laqueo infestari.
I83: Doctores legis que
legis sunt sapere non sacerdotes dei molestare
VD38: Quod episcopi et
reliqui domini sacerdotes nullatenus argui a populo nec a vulgo debeat
accusari
Unde iustum est omnes in universo orbe doctores legis
ea, quae legis sunt, sapere, et non sacerdotes domini labiis suis aut
quibuslibet machinationibus maculare, dum ipsos disponunt aut cupiunt maculare, potius seipsos maculant et
vulnerant.
Dei ergo ordinationem
accusat, qua constituuntur, qui
sacerdotes accusat vel damnari cupit, a quibus se omnes
fideles cavere debent, quia non solum, qui faciunt, sed, qui consentiunt
facientibus, rei sunt.
I83: Ut qui
sacerdotem condempnat christum spernit
Christus enim filius dei dominus noster humano
generi salutem <VD38, f. 59va> condonans plenam de nobis ait: Qui
vos recipit,
me recipit, et qui vos spernit, me spernit. Si
ergo <Bcan4, f.
58v> dominus in
eis recipitur et reicitur , <O93, f.
12ra> procul dubio ipsius sunt, qui in eis rei<SG670, p. 110a>citur vel
suscipitur. Et
tu, quis es, qui <I83, f.
66rb> iudicas servum alienum? Procul
dubio transgressor es legis dei et apostolorum atque prophetarum, et
non solum harum, sed etiam
humanarum.
I83: Alienum servum non
esse iudicandum
Omnes enim leges tam
divinae quam et humanae alienum servum <BII13,
f. 55va> iudicare
prohibent. Quid, putas, erit de te, cum transgressores et conculcatores legis <V630, f.
32rb> dei damnabuntur? Profecto et tu damnaberis, quia
postposuisti
mandatum dei et tuam adimplesti voluntatem, quoniam
sicut digni sunt, qui mandata dei adimplent atque
custodiunt, ita rei et digni sunt morte, qui ea postponunt et in vanum ducunt. Est enim in apostolicis
scriptum institutis:
BII13: de vita alterius
non laceranda
Alterius vitam nemo laceret et de malo alieno
os suum non coinquinet.
P9629;
S105: Ne
absens accusetur et qui accusari non possunt
I83;
Bcan4: De
absente accusato
Bcan4: IIII
P102;
BII13: IIII
De accusatoribus et accusationibus
[H.
4] Accusatores vero et
accusationes, quas leges saeculi non admittunt, et nos submovemus, et accusatori omni non credi decernimus, <S105, f. 43v> qui absente adversario causam
<SG670, p. 110b> suggesserit ante <N442, f. 32ra> utriusque partis iustam <E97, f. 34rb> discussionem. Nec hi, qui non sunt
idonei, suscipiantur ad accusationem, et om<I83, f. 66va>nes,
I83: Qui
videantur infames
qui
adversus patres armantur,
BII13: quod infames
domini sacerdotes accusare non possint
infames esse censemus.
Bcan4: De suspectis
Patres enim omnes
venerandi sunt, non respuendi <VD38, f. 59vb> aut insidiandi.
I83: De
suspectis
S105: Ne recipiantur
qui cum
inimicis morantur
Hi vero, qui cum
inimicis morantur aut, qui suspecti habentur, minime recipiantur, quia
eorum aemulatio lacerat etiam innocentes.
I83: Quem
murum sacerdotum statuerunt patres nostri
Hunc murum firmissimum statuerunt patres
nostri, et nos cum eis contra persecutores vestros, ut hoc remedio eorum pellantur machinamenta, et vos sanctiores et
securiores famulari mereamini vestro
salva<P9629, f. 8r> [tori.
O93; V630;
P9629; N442; I83; VD38
|
SG670, p. 110b
Ceterum considerat impius
iustum et quaerit, ut occidat eum. Dominus non
derelinquet eum in manus eius, et non
condemnabit eum, cum iudicabitur illi. Exspecta
dominum et custodi viam eius, et <I83,
f. 65va> exaltabit
te, ut possideas
terram, cum interibunt impii, videbis. Vidi
impi<SG670, p. 111a>um robustum et fortissimum sicut indigenam
virentem et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est
inventus. Custodi
simplicitatem et vide rectum, quia erit in extremum viro pax.
Praevaricatores interibunt pariter,
et novissimum impiorum peribit. Salus autem
iustorum a domino, fortitudo eorum in tempore tribulationis, et
auxiliabitur eis dominus et salvabit eos et eripiet <VD38, f.
59ra> eos ab impiis et salvabit eos, quia speraverunt in eum. Et alibi: Quid
gloriaris in malicia <V630, f.
32ra> tota die. Insidias cogitavit lingua
tua quasi novacula tua faciens dolum.
Dilexisti maliciam super benignitatem,
mendacium magis quam loqui iustitiam. Dilexisti
omnia verba ad devorandum, lingua dolosa, sed deus destruet te in
sempiternum, terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de
terra viventium, et videbunt iusti et timebunt <I83, f.
65vb> et
super eum ridebunt. Ecce vir,
<SG670, p. 111b> qui non posuit deum fortitudinem suam,
sed speravit in multitudine divitiarum suarum, confortatus
<N442, f. 31vb> est in insidiis suis. Ego
autem sicut oliva virens in domo dei, speravi in
misericordia dei, in saeculum et in aeternum. Confitebor tibi in
saeculum, quoniam fecisti, et
exspectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu
misericordium tuorum.
|
De
talibus enim insidiatoribus et accusatoribus servorum <BII13, f. 55vb> suorum
loquitur dominus per prophetam dicens: Os tuum
misisti ad maliciam et lingua tua
concinnabat dolum, sedens adversus fratrem tuum loquebaris, in filium
matris tuae fabricaveris opprobrium. Haec
fecisti et tacui, existimasti futurum me similem tui?
Arguam te et proponam ante oculos tuos. Intellegite haec,
qui obliviscimini deum, ne forte rapiam et non sit, qui liberet. Languentes autem in isto
conamine notan<I83, f.
66vb>di sunt <S105, f. 44r> et a talibus repellendi. Tales enim membra <SG670, p. 112a> sunt
diaboli, qui sursum atque deorsum pervolans quaerit, quos possit
occidere, quos possit
separare, quos possit
devorare. Propter quam
rem vigilandum est et
armis caelestibus sumus muniendi, ne in eius
compedibus incidamus aut eius foveis illaqueemur .
Bcan4: V
P102;
BII13:
V Ut sine strepitu concertationum caritas custodiatur et veritas defendatur
[H.
5] Decet enim in
talibus causis hoc maxime provideri, ut sine strepitu concertationum <VD38, f.
60ra> et caritas custodiatur et veritas defendatur, atque
innocentes
et domini ministri
illaesi liberentur. De
bonis ergo et legem domini custodientibus
fratribusque adiuvantibus et non nocentibus sed supportantibus ait per prophetam
dominus: Non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar. Odivi
ecclesiam pessimorum et cum impiis non sedebo.
<VD38, f. 60rb> Lavabo in innocentia palmas meas, <BII13,
f. 56ra> et circuibo altare tuum, domine, ut
clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia
tua. Domine, dilexi
habitaculum domus tuae
et locum tabernaculi <V630, f. 32va>
glo<SG670, p.
112b>riae tuae, ne
apponas cum peccatoribus
a<I83, f. 67ra>nimam meam, et cum viris sanguinum vitam meam, in quorum <E97, f. 34va> manibus
scelus et dextera eorum
repleta est muneribus. Ego autem in
simplicitate mea gradiar, redime me et miserere mei. Pes
meus stetit in recto, in ecclesiis
benedicam domino.
Concordent
igitur cum omnibus dei sacerdotibus <Bcan4, f. 59r> haec caritatis sententiae, in quibus vos
fixos et firmos exsistere iudicamus. Deus
vos incolumes custodiat, filii carissimi.
Data XV Kal. Martii, Antonio et Martio vv. cc. conss.]
O93,
f. 12ra; V630, f. 32va; N442, f. 32 ra; I83, f. 67ra; VD38, f. 60ra; SG670, p. 112b; P9629, f. 8r; Bcan4, f. 59r; E97, f. 34va; P102; BII13, f.
56ra; S105, f. 44r