O93, f. 13ra; V630, f. 34va; N442, f. 34ra;
I83, f. 71vb; VD38, f.
64rb; SG670, p.
124a; P9629, f. 9r; Bcan4, f. 61v;
E97, f. 36vb; P102;
BII13, f. 59vb; S105, f. 48r
INCIPIT EPISTOLA
DECRETALIS ANNICII PAPAE AD UNIVERSOS
GALLIAE EPISCOPOS DE ORDINATIONE
ARCHIEPISCOPORUM ET RELIQUORUM EPISCOPORUM
ET CETERIS EORUM CAUSIS.
Bcan4: I
P102; BII13: I
De ordinationibus archiepiscoporum et
reliquorum episcoporum
[H.
1] Annicius universis ecclesiis
per Galliae <BII13,
f. 60ra> provincias constitutis in domino
salutem.
Bonorum
operum et spiritalium studiorum deum auctorem esse non dubium est, qui
bonorum hominum incitat mentes et adiuvat
actiones, quod nobis evi<V630,
f. 34vb>denter appa<O93, f.
13rb>ruerit, cum inter longinqua spatia regionum unum corda vestra
senserunt consilium et, quae desiderabatis responsa, non
unius, sed plurimorum epistolae intimarunt.
De ordina<I83,
f. 72ra>tionibus vero episcoporum, super quibus nos consulere
voluistis, <VD38, f.
64va> olim in sancti praedecessoris nostri Anacleti <S105, f. 48v>
quaedam iam decreta
repperimus. Scimus enim beatissimum Iacobum, qui dicebatur <SG670,
p. 124b> Iustus,
qui etiam secundum carnem frater domini nuncupatus est,
P9629:
De ordinatione episcoporum
a
Petro, Iacobo et Iohanne apostolis Hierosolimorum episcopum esse ordinatum. Si autem non minus quam a tribus apostolis tantus vir fuit
episcopus ordinatus, patet profecto eos formam instituente domino tradidisse, non minus quam a tribus episcopis episcopum <E97,
f.
37ra> ordinari debere. Sed crescente numero episcoporum, nisi
necessitas intervenerit, debent etiam plures augeri. Id est, si archiepiscopus diem obierit et alter ordinandus archiepiscopus electus fuerit, omnes eiusdem provinciae episcopi ad sedem metropolim conveniant vel ab omnibus ipse ordinetur. Oportet
autem, ut ipse, qui illis omnibus
praeesse debet, ut ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui
<BII13, f. 60rb> vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris
consentientibus a
tribus iussu archiepiscopi consecrari possunt episcopi. Sed
melius est, si ipse <Bcan4,
f. 62r> cum
omnibus <SG670, p.
125a> eum, qui
dignus est, elegerit et cunc<I83,
f. 72rb>ti pariter sacraverint pontificem.
Bcan4: II
P102; BII13: II
Ut archiepiscopus ab omnibus suffraganeis ordinetur
aliter irrita erit eius acta ordinatio
[H. 2] Et li<VD38,
f. 64vb>cet
<N442, f. 34rb> istud necessitate cogente concessum sit, illud autem, quod de archiepiscopi consecratione praeceptum atque
praedictum
est, id est, ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet,
P9629: De consecratione archiepiscopi
quia,
qui illis praeest, ab omnibus episcopis, quibus
praeest,
debet constitui. Sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non
dubium
est, quia irrita erit eius secus acta ordinatio.
O93; N442: De
metropolitanis
Bcan4: De primatibus vel patriarchis
Ipse autem
archiepiscopus nihil de eorum causis aut aliis communibus
N442: Mentio
canonum apostolorum
iuxta statuta apostolorum
absque cunctorum illorum agat consilio, nec illi, nisi quantum ad proprias
parrochias <P9629, f. 9v> pertinet, sine suo,
I83: De
primatibus vel patriarchis
quoniam
[tali gaudet concordia altissimus et gloriatur in membris suis.
Bcan4: III
P102; BII13: III Qui sint primates
vocandi quique metropolitani
[H.
3] Nulli archiepiscopi
primates vocentur] nisi illi, qui <SG670, p. 125b> primas
tenent
civi[tates, quarum episcopos apostoli et succes<S105, f. 49r>sores eorum regulariter
patriarchas vel] primates esse constituerunt,
nisi aliqua gens [deinceps ad fidem convertatur, cui
necesse sit propter multi<V630, f. 35ra>tudinem
<BII13, f. 60va> epis]coporum primatem <I83, f.
72va> constitui.
P9629: Metropolitani
Reliqui
[vero, qui alias metropoli<VD38,
f.
65ra>tanas sedes adepti sunt, non
primates,] sed metropolitani nominentur.
N442: De
fastu metropolitanorum
Bcan4: IIII
P102; BII13: IIII
De inflatione
metropolitanorum et fastu et de episcopis qui leduntur a metropolitano
[H.
4] Si autem aliquis
metropolitanorum inf[latus fuerit et sine omnium comprovincialium] praesentia vel consilio episcoporum aut
eorum aut alias causas nisi eas ta[ntum, quae
ad pro]priam suam pertinent parrochiam, agere aut eos gravare
voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps
praesumere audeat. Si vero incorrigibilis eisque inoboediens
apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum <SG670, p. 126a> iudicia
terminare praecepta sunt, eius contumacia referatur, <E97, f.
37rb> ut vindicta de eo fiat, et ceteri
timorem habeant. Si
autem propter nimiam longinquitatem aut temporis
incommoditatem vel itineris asperitatem grave ad hanc sedem eius
causam deferre fuerit, tunc ad
eius primatem causa deferatur et penes
ipsum huius sanctae sedis auctoritate iudicetur. Similiter si aliquis
episcoporum proprium metropolitanum
suspectum habuerit, apud primatem <I83, f.
72vb> dioceseos aut <VD38, f. 65rb> apud hanc apostolicam
sedem
audiatur. Qui
maior est vestrum,
secundum dominicam iussionem sit
vester minister, et
quantum maior es in
omnibus, humilia te ipsum.
<BII13,
f. 60vb> Carissimi, nolite
inter vos contendere, nec quaerat
aliquis maior esse, sed iuxta
apostolum diligite vos invicem, quoniam caritas ex deo est, et omnis,
qui diligit, ex deo natus est et cognoscit deum. Qui
non <SG670, p. 126b> diligit, non novit deum,
quoniam deus caritas est.
Pascite, inquit princeps apostolorum, qui est in vobis, gregem <N442,
f. 34va> dei <S105,
f. 49v> providentes non
coacte, sed spontanee
secundum deum neque turpis lucri gratia, sed
voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed formae facti gregi ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum,
percipietis inmarcescibilem gloriae coronam.
Et
iuxta alium apostolum: Fratres, memores estote verborum, quae praedicta
sunt ab apostolis domini Iesu Christi, qui
dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores secundum desideria
sua ambulantes
impietatum. Hi sunt, qui segregant
semetipsos <VD38, f. 65va> animales, spiritum non habentes. Vos <I83, f. 73ra> autem, carissimi,
superaedificantes vosmetipsos sanctissimae
vestrae fidei in spiritu sancto orantes ipsos vos <V630,
f.
35rb> in dilectione dei
servate, exspectantes
misericordiam domini nostri Iesu
Christi in vitam <SG670,
p. 127a> aeternam.
Et eos quidem arguite iudicatos, illos vero salvate de igne rapientes.
<O93, f. 13va> Aliis autem miseremini in
timore odientes eam, quae carnalis
est, maculatam tunicam .
I83:
De corona clericorum
Bcan4: V De
corona clericorum
P102;
BII13: V
Ut clerici comam non nutriant sed super caput in modum spere radant
[H.
5] Prohibete, fratres, per
universas regionum <BII13,
f.
61ra> vestrarum
ecclesias, <Bcan4, f. 62v> ut clerici iuxta apostolum
comam non nutriant, sed
desuper caput in modum sperae radant,
P9629: De tonsura
quia,
sicut discreti debent esse in conversatione,
ita et in tonsura
BII13: quod vita
clericorum discreta esse debeat
et omni habitu discreti
debent apparere.
Haec
vobis, fratres, ut petistis, custodienda mittimus et custodire
praecipimus, <E97, f. 37va> ut in
nomine Iesu omne genu flectatur
caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur,
quia dominus Iesus Christus in
gloria est dei patris.
Data VIII Kal. Iunii,
Gallicano et Rufino cc.
conss.
O93,
f. 13va; V630, f. 35rb; N442, f. 35 va; I83, f. 73rb;
VD38 f. 65va; SG670, p. 127a; P9629, f. 9v; Bcan4, f. 62v; E97, f. 37va;
P102; BII13,
f. 61ra; S105, f. 49v