O93, f. 13vb; V630, f. 35vb; N442, f. 35ra;
I83, f. 74ra;
VD38, f. 66vb; SG670, p.
129b; P9629, f. 10r;
Bcan4, f. 63r;
E97, f. 38ra; P102; BII13,
f. 61vb; S105, f. 51r
CUIUS SUPRA AD
EPISCOPOS ITALIAE.
Bcan4: III
P102;
BII13:
Ut
sacratę feminę vel monachę non contingant sacra vasa vel sacratas
pallas neque deferant incensum circa altaria
[H.
3] Dilectissimis fratribus per
Italiae provincias sanctis constitutis
episcopis Sother papa.
Divinis
praeceptis et apostolicis monitis informamur , ut pro omni<SG670,
p. 130a>um
ecclesiarum statu impigro vigilemus effectu, <I83, f. 74rb> ac si quid
usquam repraehensione invenitur obnoxium, celeri sollicitudine ab
ignorantiae imperitia aut praesumptionis
usurpatione revocemus.
P9629: monacas
non turificare nec sa[cra] vasa tangere
Bcan4: Ut
femine sacra vasa non tangant nec incensum ad altare ponant
S105: Ut
feminas vel monachas sacra vasa vel palla non contingant
Sacratas deo feminas vel
monachas <BII13,
f. 62ra> sacra vasa vel sacratas pallas penes vos contingere et
incensum circa altaria deferre perlatum est ad apostolicam
sedem, quae omnia repraehensione et vituperatione plena esse nulli recte sapientium dubium
est. Quapropter huius sanctae sedis auctoritate haec omnia vobis resecare funditus, quanto citius poteritis,
censemus et, ne pestis haec latius
divulgetur , per omnes
provincias abstergi citissime mandamus.
Ait
enim apostolus: Despondi vos <E97, f. 38rb> uni viro
virginem castam exhibere Christo. Illa est
enim virgo ecclesia, sponsa
<VD38, f. 67ra> unius viri Christi, quae nullo se <V630,
f. 36ra> patitur errore vel inhonesta
repraehensione vitiari, <SG670,
p. 130b>
VD38: Quod femine
sacratę nec va sacrata nec pallas contigere nec incensum circa altare
ferre debeant
ut
per totum mundum una nobis sit unius castae communionis integritas.
Unde
consurgite, carissimi, cum deo et assistite ei induentes arma
spiritus adversus
malignantes contra fidem eius, et probetur spiritus sapienter,
<I83, f. 74va>
id est, verba illorum,
si ex deo sunt. Scriptum
est enim in
Hieremia: Probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies et
probabis viam eorum. Multum
namque nobis
necessaria est vigilantia tanti sacramenti
sapientiae discretionis, quae occulta
tenebrarum revelat , ad requisitionem
<P9629, f. 10v> huiusmodi rei et [scrutationem, quoniam latet quodammodo et
absconditur vixque com<S105, f. 51v>praehenditur
dolosa exsistens malicia]
pro eo, quod sibi pietatem callide [blandiat, ut valeat scrutantium mentem
latere. Quod utique sciens beatus apostolus ait: <BII13, f. 62rb> Nam
huiusmodi] pseudoapostoli, operarii subdoli, [transfigurant se in apostolos <SG670, p. 131a> Christi.
Sed non mirum, quando ipse satanas
transfigurat] se [velut <VD38, f. 67rb>
an]gelus lucis, si ministri eius transfig[urentur] velut [ministri
iustitiae, quorum finis secundum] opera [eo]rum. Sed
et dominus in hoc
praemuniens nos ait: Attendite
a falsis prophetis, qui veniunt ad [vos in] vestimentis [ovium,]
intrinsecus autem sunt lupi rapaces, a
fructibus eorum cognoscetis eos. Ergo <I83, f.
74vb> in idipsum ex toto corde
referentes ante omnia super tali
quaestione deprecationem et dicentes cum David: Revela oculos meos, et
considerabo mirabilia de lege tua, lucerna pedibus meis verbum tuum,
domine, et lumen semitis
meis, quoniam ipsius est, sicut
ait beatus Daniel propheta,
sapientia et fortitudo eius
sunt, dat sapi<Bcan4,
f. 63v>entiam sapientibus et scientiam intellegentibus
disciplinam. Ipse revelat profunda <N442,
f. 35rb> et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux
cum
eo est, quia sapientiam <SG670, p.
131b> <E97, f. 38va> et
fortitudinem dedisti mihi et
ostendisti mihi, quae
rogavi te.
Data Kal. Iunii Cetico
et Clero cc. consulibus.
O93,
f. 13vb; V630, f. 36ra; N442, f. 36rb; I83, f. 74 vb; VD38, f. 67rb; SG670, p. 131b; P9629, f. 10v; Bcan4, f. 63v; E97, f. 38va; P102; BII13, f.
62rb; S105, f. 51v