O93, f. 14ra; V630,
f. 37ra; N442, f. 35vb; I83, f. 76rb; VD38, f. 68vb; SG670, p. 135a;
P9629, f. 11r; Bcan4, f. 64r; E97, f. 39ra; P102; BII13, f. 63va; S105, f. 53r
INCIPIT EPISTOLA DECRETALIS
VICTORIS PAPAE DE PASCHA ET BAPTISMO ET RELIQUIS CAUSIS THEOPHILO
ALEXANDRINO EPISCOPO DIRECTA.
Bcan4: I
P102;
BII13:
I De sancto pascha die dominico celebrando
et quot diebus celebrandum sit
<O93,
f. 14rb> [H.
1] Victor
Romanae ac universalis
ecclesiae archiepiscopus Theophilo episcopo et cunctis fratribus
Alexandria domino famulantibus
salutem in domino.
Multa mihi gratulatio,
dilectissimi fratres, quod manifestato, sicut optamus, <BII13, f. 63vb> per gratiam
dei <S105,
f. 53v> lumine
evangelicae claritatis et ab ecclesia iam magna ex parte
perniciosi erroris nocte
depulsa creditae nobis
dispensationis fructus crescit et augmentatur in domino.
Celebritatem sancti paschae die
dominica agi debere et praedecessores nostri iam
statuerunt et vos illud eadem die
cele<Bcan4, f. 64v>brare sollemniter mandamus, quia non decet,
<I83, f. 76va> ut membra a capite discrepent nec contraria gerant. A XIIII vero luna primi mensis usque vicesimo primo eiusdem <VD38, f.
69ra> mensis <SG670, p. 135b> die eadem celebretur festivitas.
Bcan4: II
P102;
BII13: II
Quo tempore baptisma celebrandum sit et ut qui
baptizantur non infideles sed fideles inveniantur
[H.
2] Eodem vero tempore baptisma celebrandus est catholicus, sed tamen, si necesse fuerit
<E97, f. 39va> aut mortis periculum ingruerit , gentiles ad fidem
venientes quocumque loco vel momento,
ubicumque evenerit , sive in flumine,
sive in mari, sive in fontibus tantum christiana confessione
credulitatis clarificata
baptizentur. Ipsis quoque, quod in
baptismo polliciti sunt, summopere est
attendendum, ne infideles, sed fideles
inveniantur. Ipsi vero, qui
infidelitatis nota asperguntur, infames
efficiuntur atque inter fideles minime reputantur.
Bcan4: II
P102;
BII13: II De
statutis nulla inprobitate et novitate
violandis
[H.
3] <BII13, f. 64ra> Haec vero statuta nulla
debent improbitate convelli, nulla novitate
mutari, quia alia ratio est saecularium, alia divinarum.
VD38: Exempla
victoris pape theophilo alexandrino episcopo
directa Quod nullatenus credenda sunt nisi que manifesto iudicio
conprobantur
Bcan4: III
P102;
BII13:
III Ut incerta nullatenus iudicentur quia licet vera
sint non sunt tamen
credenda
S105: De
incertis iudicibus
[H.
4] Audivimus namque apud vos
vestrosque diversa iudicia
fieri et incerta iudicare.
P9629: Incerta
non iudicanda
<SG670,
p. 136a> Incerta, carissimi,
nullatenus iudicemus, quoadusque veniat dominus, <N442,
f. 36ra> qui latentia producit <I83, f.
76vb> in lucem et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit
consilia cordium, quia, quamvis vera sint, non
tamen credenda sunt, nisi quae manifestis
indiciis <VD38, f. 69rb> comprobantur, nisi quae manifesto iudicio
convincuntur, nisi quae iudiciario ordine publicantur. Similiter ea vos iudicare ad
apostolicam delatum est sedem, quae
praeter nostram vobis definire non
licet auctoritatem, id est,
V630: De
accusatis episcopis episcopis
episcoporum causas, unde ita constitutum <S105, f. 54r> liquet a tempore apostolorum et deinceps.
Bcan4: IIII
P102;
BII13:
V Ut accusatus vel iudicatus ab episcopis comprovincialibus licenter
appellet et adeat romanum pontificem
[H.
5] Placuit, ut accusatus vel
iudicatus a comprovincialibus in aliqua causa
episcopus licenter appellet et adeat apostolicae
<V630, f. 37b> sedis pontificem, qui aut per se aut per vicarios suos eius
retractari negotium procuret,
<P9629, f. 11v> <BII13, f.
64rb>
P9629: De acusatoribus
et dum iterato iudicio
pontifex [causam suam <SG670, p. 136b> agit, nullus alius
in eius
loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quamquam]
comprovincialibus episcopis accusa[ti causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri inconsulto Romano pontifice]
permissum est, cum beato Petro
apostolo non ab alio [quam ab ipso dictum sit domino: Quaecumque
ligaveris super terram,] erunt ligata et <I83,
f. 77ra> in caelis, et quaecumque solveris
super terram, [erunt soluta et in caelis.
Bcan4: V
P102;
BII13:
VI De eo qui leditur a
metropolitano
[H.
6] Et alibi in statutis
<E97, f. 39vb> legitur
apostolicis:] Si quis putaverit se a
proprio metropolitano gravari, apud patri[archam vel primat]em <VD38, f.
69va> dioceseos aut penes universalis
apostolicae ecclesiae iudicetur sedem.
Nil aliud est, frater, talis praesumptio nisi apostolorum
suorumque successorum terminos transgredi eorumque
decreta violari. Culpantur enim, ut
scriptum est, fratres, qui aliter circa
episcopos iudicare
praesumunt, quam aposto<SG670, p. 137a>licae sedis papam fieri placuerit. Et quis est, qui
iudicat eum, quem dominus
sibi et huic sanctae sedi reservari voluit
iudicandum?
Ait
namque dominus per Isaiam prophetam:
Dominus deus auxiliator meus, ideo non sum
confusus, ideo posui faciem meam ut
petram durissimam et scio, quoniam non confundar, iuxta est, qui iustificat
me. Quis contradicit mihi? Stemus simul. Quis est <BII13, f. 64va> adversarius
meus? Accedat ad me, ecce dominus
deus auxiliator meus, quis est, qui condemnet
me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. Quis
ex vobis timens <I83, f. 77rb> dominum audiens vocem servi sui?
Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine
domini, et innitatur super deum suum. Ecce omnes vos accendentes ignem, accincti flammis ambulate in
lumine <S105,
f. 54v> ignis vestri <SG670, p. 137b>
et flam<Bcan4, f. 65r>mis, quas succendistis.
De manu mea <VD38, f. 69va> factum est hoc vobis, in doloribus
dormietis. Audite me, qui sequimini,
quod iustum est, et quaeritis dominum, attendite ad
petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis.
Attendite ad Abraham patrem vestrum, <N442, f. 36rb> et
ad Saram,
quae peperit vos, quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum. <O93, f.
14va> Consolabitur ergo dominus Sion et
consolabitur omnes ruinas eius et
ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum
domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea,
gratiarum actio et vox laudis. Attendite ad me, populus meus et
tribus mea, <V630, f. 37va> me audite, quia lex a me exiet, et
iudicium meum in lucem populorum requiescet. Prope est iustus
meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos <I83, f.
77va> iudicabunt. Me <E97, f.
40ra> insulae exspectabunt et brachium meum
sustinebunt. <SG670, p.
138a> Levate in caelum <BII13,
f. 64vb> oculos vestros et videte sub terra deorsum, quia caeli
sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum
atteretur , et habitatores eius
sicut haec interibunt. Salus
autem mea in
sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. Audite me,
<VD38, f.
70ra> qui scitis iustum, populus, lex mea in corde eorum. Nolite timere opprobrium
hominum et blasphemias eorum. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos
vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus
autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generatione generationum. Multis mundi huius illecebris, multis vanitatibus resistendum est, ut
verae caritatis et continentiae obtineatur integritas.
Dominus
enim nullum vult perire, sed omnes
salvos fieri. Certus autem sum vos ad haec emendanda
vel defendenda domino auxiliante proficere.
Data
XIII Kal. Augusti Commodo et <SG670, p.
138b> Graviano vv. cc. conss.
O93,
f. 14va; V630, f. 37va; N442, f. 36rb; I83, f. 77va; VD38, f. 70ra;
SG670, p. 138b; P9629, f. 11v; Bcan4, f. 65r; E97, f.
40ra; P102; BII13, f. 64vb