O93, f. 16va; V630, f. 41rb; N442,
f. 40ra; I83, f. 85vb; VD38, f. 77vb; SG670, p. 158b; P9629, f. 15v;
Bcan4, f. 70r; E97, f. 44va; P102;
BII13, f. 72rb; S105, f. 63r
INCIPIUNT DECRETA URBANI
PAPAE DE COMMUNI VITA ET
OBLATIONIBUS FIDELIUM.
Bcan4:
I
P102; BII13: I De communi
vita
[H.
1] <E97, f. 44vb> Urbanus episcopus omnibus
christianis in sanctificationem spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Christi salutem.
Decet omnes christianos, carissimi, ut
eum imitentur,
cuius nomen sortiti sunt. Quid prodest, fratres mei, ait apostolus
<P9629, f. 16r> Iacobus, si fidem qu[is dicat habere, opera autem
non habeat? Nolite plures
magistri] fieri, fratres mei, scientes, quoniam magis iudicium sumitis. [In multis
enim offendimus omnes. Qui sapiens et
disciplin]atus est inter vos,
ostendat ex bona
conversatione operam suam in
mansu[etudine <VD38, f. 78ra> sapientiae.]
V630:
De communi vita christianorum
Scimus vos non ignorare, <S105, f. 63v> quia hactenus vita communis inter
bonos christianos vig[uit et <I83, f.
86ra> adhuc gra]tia dei viget et maxime inter
eos, <SG670, p. 159a> qui in sorte domini sunt electi, id est
clericos, sicut in actibus legitur apostolorum:
Multitudinis autem creden<V630, f. 41va>tium erat cor et anima una, nec quisquam eorum,
quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia
communia. Et virtute magna reddebant
apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi domini, et gratia magna <Bcan4, f.
70v> erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores
agrorum aut domorum erant, vendentes
afferebant pretia eorum, quae vendebant, et ponebant ante pedes
apostolorum. Dividebantur autem singulis,
prout cuique opus erat. <BII13,
f.
72va> Ioseph autem, qui
cognominatus est Barnabas ab apostolis, quod est interpretatum filius
consolationis, levites Cyprius genere, cum
haberet agrum, vendidit illum <SG670, p. 159b> et attulit
pretium
et posuit ante pedes
apostolorum, et reliqua.
P9629;
S105: De
possessionibus ecclesiarum
VD38:
Quod res ecclesiasticas non debeant expendi
nisi in ecclesiasticos usus
Bcan4:
II
P102; BII13: II De his qui
praedia et agros coeperunt
matricibus ecclesiis tradere et ex eorum sumptibus vivere quos prius
vendere solebant ad communem utilitatem
[H.
2] Videntes autem sacerdotes summi et alii
atque
levitae et reliqui fideles plus
utilitatis posse afferre, si hereditates et agros, quos
vendebant, ecclesiis, quibus praesidebant episcopi, traderent eo, quod ex
sumptibus <VD38, f. 78rb> eorum tam praesentibus
<I83, f.
86rb> quam <E97, f. 45ra> futuris temporibus plura et elegantiora possent ministrare fidelibus communem
vitam ducentibus quam ex pretio
ipsorum, coeperunt praedia et agros, quos
vendere solebant, matricibus ecclesiis tradere et ex sumptibus eorum vivere.
I83;
Bcan4: III De possessione ecclesiarum
P102; BII13: III Ut episcopus dispensandi res ecclesiasticas habeat potestatem et nemo egens inveniatur
[H.
3] Ipsae vero res in ditione singularum
parrochiarum episcoporum, qui locum tenent
apostolorum, erant et sunt usque adhuc et futuris semper
debent esse temporibus. E quibus episcopi et
fideles dispensatores eorum omnibus communem
vitam <SG670, p. 160a> degere volentibus
ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerint, ut nemo in
eis egens inveniatur.
Bcan4 : IIII
P102; BII13: IIII De
oblationibus fidelium
[H.
4] <BII13, f.
72vb> Ipsae enim res fidelium
oblationes appellantur, quia domino offeruntur. Non ergo debent in aliis usibus quam
ecclesiasticis et praedictorum christianorum
fratrum vel in<N442, f.
40rb>digentium converti, quia vota sunt
fidelium et pretia peccatorum atque ad praedictum opus
explendum domino traditae. Si quis
autem, quod absit, secus egerit, videat,
<SG670, p. 161a> ne damnationem Ananiae et Saffirae
percipiat, et reus sacrilegii
efficiatur, <I83, f. 86va> sicut illi fecerunt , qui pretia praedictarum rerum
fraudabant, de quibus in praedictis legitur
apostolorum actibus: Vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira
uxore sua vendidit agrum et fraudavit de pretio agri <V630, f.
41vb> conscia uxore sua et afferens partem quandam ad pedes
apostolorum posuit. <VD38, f. 78va> Dixit autem Petrus
Ananiae: Cur temptavit satanas cor tuum
mentiri te spiritui sancto et fraudare de pretio agri? Nonne
manens tibi manebat et venundatum
in tua erat potestate? Quare posuisti in corde
tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed deo.
Audiens autem Ananias haec <S105, f. 64r> verba
cecidit et exspiravit. Et factus est
timor magnus in omnes, qui audierant. Surgentes autem
iuvenes
amoverunt eum et efferentes sepelierunt. Factum est autem quasi horarum
trium spatium et uxor
ipsius nesciens, <SG670, p. 161b>
quod factum
fuerat, introivit. Respondit autem ei Petrus: Dic mihi,
si tanti agrum vendidistis? <BII13, f. 73ra> At illa
dixit: Etiam tanti. <E97, f.
45rb> Petrus autem ad eam: Quid utique
convenit vobis temptare spiritum domini? Ecce pedes eorum, qui
sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. <I83, f.
86vb> Confestim cecidit ante pedes eius et
exspiravit. Intrantes autem
iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum. Et
factus est timor magnus in universam ecclesiam et in omnes, qui
audierant haec.
N442;
VD38; Bcan4; BII13: De invasione
rerum ecclesiarum
I83: De
invasione ecclesiarum
Haec, fratres, valde
cavenda sunt et timenda, quia res ecclesiae non quasi propriae, sed ut
communes et domino oblatae cum <VD38, f. 78vb> summo
timore non in alios quam in
praefatos usus sunt fideliter dispensandae, ne sacrilegii reatum
incur<O93, f. 16vb>rant, qui eas inde abstrahunt,
ubi tra<Bcan4, f. 71r>ditae sunt, et quod peius
est, anathema maranatha fiant. Et si non corpore,
ut Ananias et Saffira fecerunt, mortui ceciderint, anima tamen, quae
potior est corpore, mortua et alienata <SG670, p.
162a> a consortio fidelium
cadat et in profundum baratri labatur .
O93:
De invasione ecclesiarum
P9629:
Praedia dicata non eis dantur
Bcan4:
V
P102; BII13: V Ut praedia
usibus secretorum celestium
dicata non vexentur ab aliquibus irruentibus
S105:
Predia dicade ne invadantur
[H.
5] Unde attendendum est omnibus et
fideliter custodiendum et illius usurpationis contumelia depellenda, ne
praedia sibi secretorum caelestium dicata a quibusdam irruentibus <BII13, f. 73rb> vexentur.
Quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam , quae erga
sacri<N442, f. 41va>legos iure <P9629, f.
16v> promenda est, perpetua
damnetur i[nfamia et carceri tradatur aut exilio
perpetuae de<I83, f. 87ra>por]tationis uretur, quoniam iuxta
apostolum tradere oportet huiusm[odi hominem satanae, ut
spiritus salvus sit in die domini.
V630:
Ut nullus sit indigens in ecclesiis communem
vitem degens
Bcan4 : VI
P102; BII13: VI De
augmentationibus rerum
ecclaesiasticarum ut nullus debeat esse indigens in ecclesiis quibus episcopi
president
[H.
6] M]emoratis ergo
augmentationibus ac cultibus in tantum
eccl[esias, quibus episcopi
praesident, domino]
adminiculante creverunt, et tantis maxima pars
earum abundant rebus, ut null[us
sit in eis communem vi]tam degens <V630, f.
42ra> indigens, sed omnia necessaria ab episcopo suisque
ministris
percipit. Ideo si aliquis
exstiterit modernis aut futuris <SG670, p. 162b>
temporibus, qui
hoc avellere <VD38, f.
79ra> nitatur , iam dicta
damnatione feriatur.
P9629;
S105: De
sede episcopi
N442:
Quare sedes episcoporum in ecclesiis excelsę
constituuntur
Bcan4:
VII
P102; BII13: Quod doceant sedes in episcoporum ecclesiis excelsę
constitutae et preparatę in throno
[H.
7] Quod autem sedes in episcoporum
ecclesiis excelsae constitutae et
praeparatae inveniuntur in throno, speculationem <E97, f.
45va> et potestatem iudicandi et solvendi atque ligandi a domino
sibi datam materiam docent,
BII13:
Ut sacerdotes a secularibus non arguantur
unde ipse salvator in
evangelio ait: Quaecumque ligaveritis super terram, erunt
ligata <BII13,
f. 73va> et in caelo, et quaecumque
solveritis super terram, erunt
soluta et in caelo. Et alibi: Accipite spiritum sanctum, quorum
remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum
retinueritis, retenta erunt.
I83; Bcan4: Ut nullus
recipiat quem episcopus eiecit
Ideo ista praetulimus, carissimi, ut
intellegatis potestatem <S105, f. 64v> episcoporum
vestrorum in eisque deum veneretis
P102: De
excommunicatis
et
eos ut animas
vestras diligatis et,
BII13: De
excommunicatis
quibus illi non com<I83, f. 87rb>municant, non communicetis,
et, quos eiecerint, non recipiatis.
Bcan4 : VIII
P102; BII13: VIII De
sententia episcopi valde timenda
BII13:
Ut nullus recipiat quem episcopus eiecit
[H.
8] Valde enim timenda est
sententia episcopi, licet iniuste aliquem liget, quod tamen
summopere praevidere debet.
Vos autem hortantes monemus omnes, qui
christianitatem
suscepistis et a Christo <SG670, p. 163a> vocabulum
christianum
sumpsistis, ne in aliquo christianitatem vestram irritam faciatis, sed
sponsionem, quam domino in baptismo
fecistis, firmiter teneatis, ne reprobi, sed condigni coram eo
inveniamini.
Bcan4:
VIIII
P102; BII13: VIIII De
suscepta communi vita et voto
[H.
9] Et quicumque vestram communem vitam susceptam
habet et vovit se nihil proprium
habere, videat, ne pollicitationem suam irritam
faciat, sed hoc, quod domino est pollicitus,
fideliter custodiat, ne damnationem, sed praemium sibi acquirat,
quoniam satius est non vovere quam
votum, prout melius potest,
<VD38, f. 79rb> non perficere.
I83; Bcan4;
BII13:
Hic
dicit quod gravius puniantur fideles quam increduli
Gravius
enim puniuntur, qui votum fecerunt aut fidem
perceperunt et votum non
perfecerunt aut in malis vitam finierunt quam illi, <BII13,
f. 73vb> qui sine voto aut
fide mortui sunt
et tamen bona egerunt opera. Ad hoc enim sensum
rationabilem naturae mu<I83,
f. 87va>nere et
secundam nativitatis
reparationem suscepimus, ut secundum apostolum magis, quae sursum sunt,
sapiamus, non quae <N442, f. 40vb>super terram, quia
sapientia
huius mundi stultitia est apud deum.
Bcan4 : X
P102; BII13: X De sapientia
huius saeculi et cupiditate
<SG670, p. 163b> [H.
10] Quid
autem suadet, carissimi, sapientia huius
saeculi, nisi nocitura quaerere et amare
peritura, neglegere salutaria, pro
nihilo reputare perpetua? Cupiditatem commendat, de qua dicitur:
Radix omnium malorum est <Bcan4, f. 71v> <E97, f.
45vb>
cupiditas. Quae in primis <V630, f.
42rb> hoc malum habet, quod, dum ingerit transitoria, abscondit aeterna,
et dum foris posita conspicit, intra se latentia non introspicit, et dum aliena quaerit, sectatori suo semetipsum
reddit alienum. Ecce, quid suadet saeculi
sapientia, vivere in deliciis, unde dicitur: Anima, quae in deliciis
est, vivens mortua est. Suadet ergo mollissimis suavitatibus,
peccatis, vitiis et flammis nutrire carnem,
cibi et vini intemperantia animam premere ac vitam spiritus
intercludere et contra se hosti suo de se gladium
ministrare . Ecce quid suadet saeculi
sapientia,
VD38:
Quare fideles post baptismum ab episcopis manus impositionem debent
accipere
<I83, f. 87vb> ut, qui boni
facti sunt, mali esse malint et per errorem
mentis fieri etiam studeant peccatores, et non cogitant illam terribilem dei vocem,
<VD38, f. 79va> cum exurentur peccatores sicut fenum.
P9629:
De consignatione chrismatis
I83; BII13: De
inpositione manus
Bcan4: De
inpositione
manus et de spiritu
sancto quid accipiamus
[H.
11] Omnes enim fideles per manus
impositionem episcoporum spiritum sanctum post <SG670, p.
164a> baptismum <O93, f. 17ra> accipere debent, ut
pleni christiani
inveniantur, quia, cum spiritus
sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam
dilatatur. <BII13,
f. 74ra>
Bcan4: XI
P102; BII13: XI
De spiritu sancto quid
accipiamus
De spiritu sancto accipimus, ut spiritales efficiamur, quia animalis homo non percipit
ea, quae sunt spiritus dei. De spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter
bonum malumque
discernere, <S105,
f. 65r> iusta diligere, iniusta respuere,
ut maliciae ac superbiae repugnemus, ut luxuriae ac diversis illecebris et foedis indignisque
cupiditatibus resistamus. De spiritu sancto
accipimus, ut amore et gloriae ardore succensi, erigere a terrenis mentem ad
superna et divina valeamus.
Data
Nonas Sept. id est V die eiusdem mensis, Antonio et Alexandro
vv. cc.
conss. EXPLICIT.
O93, f. 17ra; V630, f. 42rb; N442,
f. 40vb; I83, f.
87vb; VD38, f. 79va; SG670, p. 164a; P9629, f. 16v; Bcan4, f. 71v; E97,
f. 45vb; P102;
BII13, f. 74ra; S105,
f. 65r