O93,
f. 17ra; V630, f. 42rb; N442, f. 40vb; I83, f. 87vb; VD38 f. 79va; SG670, p. 164a; P9629, f. 16v;
Bcan4, f. 71v; E97, f. 45vb; P102;
BII13, f. 74ra; S105, f. 65r
INCIPIUNT DECRETA PONTIANI PAPAE.
Bcan4:
I
P102; BII13: I Gratiarum actio super
ecclesiastico bono
studio
[H. 1] Pontianus
episcopus Felici Scriboni salutem.
Oppido cor nostrum caritati vestrae congaudet,
quod studium sanctae <I83, f. 88ra> religionis summopere
<P9629, f. 17r> adimplere studetis et fratres [merentes ac destitutos in fide <E97, f.
46ra> et religione confortatis. Unde] redemptoris nostri
misericordiam exoramus, ut sua vobis <SG670, p.
164b> in omnibus gratia suffraget[ur et effectum implere tribuat,] quod
velle concessit. In hoc itaque bono tanto commoda retributionis accrescunt, quanto [et studium
<VD38 f. 79vb> laboris augetur. Et] quia in his omnibus divinae
gratiae adiutorium opus est,
omnipotentis dei assiduis precibus clementiam
exoramus, [quatenus ad haec] vobis semper
operan<N442, f. 41ra>da bona et velle tribuat <BII13, f. 74rb> et posse concedat, atque in
ea vos via cum fructu boni
operis, quam se pastor pastorum esse testatus est, dirigat, ut,
sine quo nihil agi potest, per
ip<V630, f. 42va>sum implere bona, quae coepistis, valeatis.
V630:
De non accusandis sacerdotibus
N442:
DE EPISCOPIS
P9629; S105: Sacerdotes honorandos non
accusandos etiam
si ceciderint
Bcan4:
II
P102; BII13: II De sacerdotibus domini
non infestandis
sed honorandis
[H. 2] De sacerdotibus autem
domini, quos vos audivimus contra pravorum hominum insidias adiuvare
eorumque causas portare, scitote vos in eo valde deo placere, qui sibi eos ad serviendum ascivit et familiares in
tantum sibi esse voluit, ut etiam aliorum hos<I83, f.
88rb>tias per eos acceptaret atque eorum peccata
donaret sibique reconciliaret. Ipsi quoque proprio ore corpus <SG670, p.
165a> domini conficiunt et populis tradunt. De illis
enim dictum est: Qui vos contristavit, me contristavit, et qui vobis facit iniuriam, recipiet id, quod inique gessit. Et alibi:
Qui vos audit, me audit, et, qui vos spernit, me spernit, qui
autem me spernit, spernit
eum, qui me misit. Hi enim non sunt
infestandi, sed honorandi. In
eis quoque dominus
honoratur, cuius legatione
funguntur. Hi ergo, si forte ceciderint, a fidelibus sunt sublevandi et
portandi.
Bcan4:
III
P102; BII13: III De accusatoribus
[H. 3] Accusandi
autem non sunt ab infamis aut <Bcan4, f.
72r> sceleratis vel inimicis aut
<VD38 f. 80ra> alterius sectae vel religionis hominibus
I83; Bcan4;
BII13:
Ut sacerdotes a secularibus non arguantur
sed, si peccaverint, a reliquis
arguantur sacerdotibus et a summis pontificibus constringantur et non a
saecularibus aut malae vitae
hominibus <BII13,
f. 74va> arguantur vel arceantur.
Quod
ergo de fratris vestri transitu vos tristari audivimus, non
modico compulsi sumus merore. Unde omnipotentem
deum rogamus, ut suae vos gratiae
aspiratione consoletur, vosque <SG670, p.
165b> et a malignis spiritibus et a perversis <E97, f.
46rb>
hominibus caelesti <I83, f. 88va> protectione custodiat. Nam et si quos post illius obitum
tumultus quorundam adversantium
sustinetis, nolite mirari, si vos frui bona in terra vestra, id
est in terra <S105,
f. 65v> viventium, quaeritis, mala hominum
in terra aliena portatis.
Bcan4:
IIII
P102; BII13: III Quid sit peregrinatio
[H. 4] Peregrinatio
quippe est vita praesens et, qui suspirat ad patriam
ei tormentum est
peregrinationis locus, etiam si blandus esse videatur. Vobis autem, qui patriam
quaeritis inter suspiria, quae
habetis, etiam gemitus audio humanae oppressionis exsurgere. Quod
mira omnipotentis dei dispositione agitur, ut, dum veritas per amorem
vocat, mundus praesens a se ipso animum vestrum per tribulationes,
<O93, f. 17rb> quas ingerit, repellat. Tantoque facilius
ab amore huius saeculi mens exeat, quanto et
impellitur , dum vocatur.
Bcan4:
V
P102; BII13: V Exortatio ad perficiendas
virtutes
[H. 5] Itaque,
quod coepistis, hospitalitatis curam impendite,
<N442, f. 41rb> in oratione et lacrimis instantissime laborate. Elemosynis, quas semper amastis, iam nunc largius <V630, f.
42vb> atque uberius operam date, ut tanto post
crescat <BII13,
f. 74vb> vobis <SG670, p. 166a> in
retributione <VD38 f. 80rb> fructus muneris, quanto hic
excreverit studium laboris.
Praeterea
salutantes paterna dulcedine bonitatem
vestram petimus, ut in bonis, quae
coepistis, non defi<I83, f.
88vb>ciatis, neque ullus vos ab eis avertere possit,
sed in cunctis affectum vestrae caritatis clerici et servi
dei ac cuncti christiani,
qui illis in partibus
commorantur, amore Christi et sancti Petri pleniter inveniant, et
favoris vestri solaciis, quocumque necesse fuerit,
potiantur , quatenus vestra cuncti ope defensi atque adiuti et nos
vobis gratiarum possimus exsistere debitores, et
Christus dominus noster atque beatus Petrus apostolorum princeps, in
quorum vos causis impenditis, Iesus Christus aeternam gloriam
compenset et beatus apostolus Petrus ipsius
gloriae ianuam aperiat.
Data
X Kal. Febr. Severo et
Quintiano vv. cc. conss.
O93,
f. 17rb; V630, f. 42vb; N442, f. 41rb; I83, f. 88vb; VD38, f. 80rb;
SG670, p. 166a; P9629, f. 17r; Bcan4, f. 72r; E97, f. 46rb; P102; BII13, f. 74vb; S105, f. 65v