O93, f. 17vb; V630, f. 43vb;
N442, f. 42rb; I83, f. 91ra; VD38, f.
82rb; SG670, p. 170b; P9629, f. 18r;
Bcan4,
f. 73v; E97, f. 47va; P102; BII13, f.
76vb; S105, f. 67r
INCIPIUNT DECRETA ANTERI PAPAE
Bcan4: I
P102;
BII13: I
De antiquo hoste
[H.
1] Carissimis atque dilectissimis
fratribus per Beticae atque Toletanae provincias episcopis constitutis Anterus episcopus in domino salutem.
<VD38,
f. 82va> Optarem, <E97, f. 47vb> fratres
carissimi, semper dilectionis et pacis vestrae sinceri<O93, f.
18ra>tatis gaudia audire ita, <P9629, f.
18v> ut vicissim discurrentibus litteris sospita[tis
<SG670, p.
171a> indicia iuv]arentur, si quietos nos ab
incursione sua vacare hostis antiquus sineret, qui ab
initio mendax, inimicus [veritatis,] aemulus hominis, quem ut
deciperet, se ante decepit, pudicitiae
adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur,
abstinentia punitur, odit ieiunia, ministris <S105, f. 67v> suis
praedicantibus, dum dicit esse superflua, spem non habens de
futuris, apostoli sententia repercussi dicentis : Manducemus et
bibamus, cras enim moriemur. O infelix audacia,
o desperata mentis astutia.
Ipse enim <I83, f. 91rb> hortatur odia et fugat concordiam et, quia facile ad deteriorem
partem mens humana transducitur volens magis per spatiosam viam ambulare quam
artae viae iter cum labore transire. Qua
de re, fratres
dilectissimi, sectamini meliora et semper relinquite deteriora.
VD38: De
mutatione episcoporum
Bona
agite, mala vitate, <V630, f. 44ra> ut veri discipuli domini esse invenianimi.
V630;
N442: De
mutatione episcoporum
I83; Bcan4: De
mutatione episcoporum
de civitate ad civitatem
Bcan4: II
P102: II De mutatione
episcoporum
BII13: II De
mutatione episcoporum de civitate ad civitatem
S105: De mutacione episcoporum
et qua ratione a sede in sedem transire debeat episcopus
[H. 2] <BII13, f.
77ra> De mutatione ergo episcoporum,
unde <SG670, p. 171b> sanctam sedem apostolicam
consulere voluistis, scitote eam communi
utilitate atque necessitate
fieri licere, sed non libitu cuiusquam aut
dominatione.
P9629: De
mutatione episcoporum
Petrus,
sanctus magister noster <VD38, f.
82vb> et princeps apostolorum, de Antiochia
utilitatis causa translatus est
Romam, ut ibidem potius pro<N442, f. 42va>ficere
posset. Eusebius quoque
de quadam parva civitate apostolica
auctoritate mutatus est Alexandriam. Similiter Felix de
civitate, qua ordinatus erat,
electione civium propter doctrinam et bonam vitam, quam habebat, communi
episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum
consilio translatus est Ephesum. Non
enim transit de civitate ad civitatem, qui <I83, f.
91va> non suo libitu aut ambitu hoc facit, sed
utilitate quadam aut
necessitate, aliorum hortatu et consilio potiorum transfertur. Nec
transfertur de minori civitate ad maiorem, <Bcan4,
f. 74r> qui hoc
non ambitu nec propria voluntate
facit, sed aut vi a propria sede
pulsus aut necessitate coactus aut utilitate <E97,
f. 48ra> loci aut
populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est, quia homo videt <SG670, p.
172a> in facie, deus autem in
corde. Et dominus per prophetam loquitur dicens: Dominus scit cogitationes
hominum, quae vanae sunt. Non
ergo mutat sedem, qui non
mutat mentem, nec mutat civitatem, qui non sua sponte, <BII13,
f. 77rb> sed consilio et electione aliorum mutatur. Non igitur
<VD38, f. 83ra> migrat de civitate ad
civitatem, qui avaritiae causa non sponte dimittit
suam, sed, ut iam dictum est, aut pulsus a sua aut necessitate coactus
aut electione et exhortatione sacerdotum et
populorum translatus est ad alteram
civitatem. Nam sicut episcopi
habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos
sacerdotes, sic, quotiens utilitas aut
neces<I83, f. 91vb>sitas exposcerit, supradicto modo et
mutare et inthronizare potestatem habent.
Bcan4: III
P102;
BII13:
III Ut ignorantia quorundam meliora et
utiliora non vitentur et inutiliora sinantur
[H.
3] Haec, ut petistis, licet
vobis ignota non sint, tenenda mandamus,
ne ignorantia quorundam meliora
et utiliora vitentur et inutiliora sinantur, sicut in sancto
legitur evangelio: Vae vobis, hypocritae, quia decimatis mentam et anetum et ciminum, <SG670, p.
172b> et reliquistis, quae graviora sunt <S105,
f. 68r> legis,
iudicium et misericordiam et fidem. Haec oportuit facere et
illa non omittere. Duces caeci,
excolantes culicem, camelum autem glutientes. <V630, f.
44rb> Quod licet, non licet, et, quod non licet, licet.
Quemadmodum
Iamnes et Mambres resisterunt veritati, sic et
illi mente reprobi, amantes voluptatem magis quam deum. Quod licet, docent non licere, id est episcopos migrare
de civitate ad civitatem praetaxato modo. <BII13,
f. 77va> Et quod non licet, docent licere, id est
misericordiam agere circa <VD38, f.
83vb> patientes necessitatem, hoc tam eis, qui episcopum
non habent et sacro episcopali indigent
ministerio, <N442, f. 42vb> episcopum de alia civitate
causa
utilita<I83, f. 92ra>tis vel necessitatis tribui et
episcopis
persecutionem aut necessitatem patientibus aliam cathedram dari negant.
I83; Bcan4: Quod
non sit negandum
episcopo aliam regiminis cathedram dare si persecutionem aut
necessitatem in sua passus fuerit
Bcan4: IIII
P102;
BII13: IIII
De his qui contradicunt sacrę scripturę et negant episcoporum mutationem
[H.
4] Contradicunt
etiam sacrae scripturae, quae testatur mavelle deum misericordiam
quam sacrificium. Utrisque autem, id est, et famem verbi dei
patientibus et episcopis necessitatem, <SG670, p.
173a> quando inthronizantur propter <E97,
f. 48rb> communem
utilitatem in aliis
civitatibus non modica exhibetur misericordia. Negantes
autem haec, licet speciem habeant pietatis, virtutem tamen
eius abnegant. Nam in tali negotio
prosapiem non agnosco.
Si quis tamen
sapientium, quos insipientibus
tempestatis huius procella sociavit aliis
auctoribus, facinorum
participatione maculantur, splendor sapientis
et, si communionem criminum incurrit,
nescit tamen ducem se praebere
peccantibus. <P9629, f. 19r> Alia est
quoque causa utilitatis et necessitatis et alia avar[itiae et
praesu]mptionis atque propriae voluntatis. Avaritiae vero causa vel praesumptionis
aut propriae voluntatis [non
sunt] episcopi mutandi de civitate <BII13, f.
77vb> ad civitatem, sed
utilitatis et necessitatis. <O93, f.
18rb> Quod nemo negat nisi hi, de quibus scriptum est: Erraverunt in
ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt <VD38, f.
83va>
iudicium. Nam si enarrando cogerer aperire transacta , ostenderem vobis nullum
evenire solacium de com<SG670, p. 173b>paratione factorum.
Ceterum
state, carissimi, super <I83, f. 92rb>
vias <Bcan4, f.
74v> aspicientes
et interrogantes de semitis domini antiquis
et videte, quae est via bona et recta, et
ambulate in ea, et invenietis
requiem animabus vestris, et ut iuxta sapientiae vocem
dicamus: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de domino in bonitate et in simplicitate
cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab his, qui non temptant illum, apparet autem eis, qui
fidem habent in illum. Perversae
enim <V630, f. 44va> cogitationes
separant a deo. Probata autem virtus corripit
insipientes, quoniam in malivolam animam
non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Sanctus
enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus,
quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente
iniquitate. Benignus est enim spiritus sapientiae
et non liberabit maledictum a labiis suis, quoniam renum illius testis
est deus et cordis eius <S105,
f.
68v> scrutator est verus, et
linguae illius auditor, quoniam <E97,
f.
48va> spiritus
domini <BII13,
f. 78ra> replevit orbem terrarum et
hoc, quod continet <SG670, p. 174a> omnia, scientiam habet vocis. Propter hoc, qui loquitur
iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum, <N442, f. 43ra> corripiet iudicium. In
cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius
auditio ad dominum veniet et ad correptionem iniquitatum <VD38, f.
83vb> illius, quoniam auris zeli <I83, f. 92va> audit omnia, et tumultus murmurationum non
abscondetur.
Custodite
ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam
sermo obscurus in vacuum non ibit. Os, quod mentitur,
occidit animam. Nolite
zelare mortem in errore vitae vestrae,
neque acquiratis perditionem in operibus manuum
vestrarum, quoniam deus mortem non fecit nec laetatur in perditione
vivorum. Creavit enim, ut essent omnia, et
sanabiles esse voluit nationes orbis terrarum. Non
est in illis medicamentum
exterminii, nec inferorum regnum in terra
viventium. Iustitia
perpetua est et
immortalis, iniustitia autem mortis est
acquisitio. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et
aestimantes illam amicam defluxerunt
et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam
digni sunt, qui sunt ex parte illius. Dixerunt
<SG670, p. 174b> enim apud se cogitantes non recte: Exiguum et cum tedio est tempus
vitae nostrae, <BII13,
f. 78rb> et non est
refrigerium in fine hominis, et
non est, qui agnitus sit
reversus ab inferis, quia ex nihilo nati sumus, et post haec
erimus tamquam, si non fuerimus,
quoniam fumus afflatus est in manibus nostris, et sermo
scintillae ad commovendum cor nostrum, quia extincta cinis erit corpus nostrum, et
spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Et
<I83, f. 92vb> transibit vita nostra tamquam vestigium
nubis, et sicut nebula
dis<V630, f. 44vb>solvetur, quae <VD38, f.
84ra> fugata est a radiis solis
et a calore illius
aggravata, et nomen nostrum oblivionem
accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum
nostrorum, <E97,
f. 48vb> umbrae enim transitus est
tempus nostrum et non est reversio finis nostri, quoniam consignata
est, et nemo revertetur.
Propterea
unicuique praevidendum est, ut summopere
se custodiat et utiliter se praevideat, ut, cum dies extrema
finisque vitae advenerit, non transeat ad perpetuam mortem, sed ad vitam aeternam.
V630: Facta subditorum
iudicantur a sacerdotibus sacerdotum vero iudicat deus
VD38: Quod merito plebis
depravantur episcopi
Bcan4: V
P102;
BII13: V
Quod ex merito plebis depraventur episcopi Item de his qui vitam
moresque bonorum corrumpunt
[H.
5] Facta enim subditorum
iudicantur a nobis, nostra vero iudicat deus. Ex merito
vero <SG670, p. 175a> plebis nonnumquam episcopi
depravantur,
quatenus proclivius cadant, qui sequuntur. Capite
languescente cetera corporis
membra inficiuntur. Deteriores
sunt, qui vitam <Bcan4,
f. 75r> moresque
bonorum corrumpunt, his,
qui <N442, f. 43rb> substantias <BII13,
f. 78va> aliorum
praediaque diripiunt.
P9629: Non
detrahendum
Caveat
unusquisque, ne aut linguam aut aures
habeat prurientes, id est, ne aut ipse aliis
detrahat aut alios audiat detrahentes. Sedens, inquit, adversus
fratrem tuum loquebaris detrahendo, et adversus filium matris tuae ponebas
scandalum, et cetera. Parcant singuli a detractione linguae
custodiantque sermones suos et sciant, <S105,
f. 69r> quia cuncta, quae de aliis lo<I83, f.
93ra>quuntur, <P9629, f.
19v> sua sententia iudicabuntur. Nemo in[vito auditori] libenter
refert.
Bcan4: VI
P102;
BII13:
VI Ut singuli servent non solum castos
oculos sed et linguam
[H.
6] Officii singulorum sit, dilectissimi, non solum oculos
castos servare, sed et linguam, nec [quid in cuiu]sdam domo agitur, alia
domus per eos umquam noverit.
BII13: quod oculi et
lingua casti sint servandi
<VD38,
f. 84rb> Habeant omnes simplicitatem
columbae, [ne cui]quam machinentur dolos, et
<SG670, p. 175b> serpentis <O93, f.
18va> astutiam, ne aliorum supplantentur insidiis. Non est
humilitatis meae neque mensurae iudicare
de ceteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere.
Bcan4: VII
P102;
BII13: VII
Quod nihil sinistrum sit loquendum de his qui apostolico gradui
succedunt
[H.
7] Absit,
ut quicquam sinistrum de his
loquar, qui apostolico gradu succedentes Christi corpus
sacro ore conficiunt, per quos nos etiam christiani
sumus, qui claves regni caelorum habentes ante iudicii diem iudicant.
P9629: Sacerdotibus
obediendum
Bcan4: Quid sustinebant
quod sacerdotibus non obtemperabant
Veteri quidem <BII13, f. 78vb> legi habetur, quicumque
sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra <E97, f. 49ra> positus
lapidabatur a populo
BII13: de is qui
sacerdotibus obtemperare nolunt
aut
gladio cervice subiecta contemptum expiabat cruore. Nunc
vero inoboediens spiritali animadver<V630,
f. 45ra>sione truncatur aut eiectus de ecclesia rapido daemonum ore
decerpitur.
Bcan4: VIII
P102;
BII13: VIII
Quod absque ullo impedimento saeculi deo serviendum sit
[H.
8] Oportet
enim, ut, qui deum hereditate possident, absque
ullo impedimento saeculi deo serviant, ut dicere possint: Dominus pars
hereditatis meae, o quam bonus et suavis est spiritus tuus, domine, in
omnibus. <I83, f.
93rb> Parcis autem
omnibus, quoniam tua sunt, domine, qui
animas amas. Ideoque hos, qui exerrant partibus,
corripis et, de quibus peccant, admones et alloqueris, ut relicta
malicia credant in te,
domine. Tu autem deus noster suavis et verus es, patiens et misericordia
disponens omnia. Etenim,
si peccaverimus, tui sumus <VD38, f. 84va>
scientes magnitudinem tuam, et si non peccaverimus, scimus, quoniam
apud te sumus computati. Spiritus timentium deum quaeretur ab eo, et in
respectu illius benedicentur.
Quapropter,
fratres carissimi, sermo malus ex ore
vestro non procedat, sed, si quis bonus
est ad aedificationem opportunitatis, ut
det gratiam audientibus. Et nolite contristare spiritum sanctum
dei, in quo signati estis in diem redemp<N442, f. 43va>tionis. <BII13,
f. 79ra> Omnis
amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia
tollatur a vobis cum omni malicia. Estote autem invicem
benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et deus in Christo
donavit vobis. Estote ergo
imitatores dei sicut filii
carissimi et ambulate in dilectione, sicut
et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et
hostiam deo in odorem suavitatis.
Fornicatio
autem <SG670, p. 176a> et omnis immundicia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet
sanctos, aut turpi<I83, f. 93va>tudo aut stultiloquium
aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis
gratiarum actio. Hoc enim scitote intellegentes, quod omnis fornicator
aut immundus aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet
hereditatem in regno <E97, f.
49rb> Christi et dei.
Nemo
vos seducat inanibus verbis, propter
haec enim venit ira dei in filios diffidentiae. <Bcan4,
f. 75v> Nolite
ergo effici participes eorum.
Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, ut
filii lucis <VD38, f. 84vb>
ambulate.
Fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
probantes, quid sit beneplacitum
deo. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis
autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia
autem, quae arguuntur, a lumine
mani<V630, f. 45rb>festantur,
omne
enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge, qui dormis, et exsurge
a mortuis, et illuminabit tibi Christus.
Videte
itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, <SG670, p.
176b> non
quasi insipientes, <BII13,
f.
79rb> sed ut
sapientes redimentes tempus, quoniam
dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegentes,
quae sit voluntas domini, et nolite
inebriari vino, in quo est <S105,
f. 69v> luxu<I83,
f. 93vb>ria, sed implemini spiritu loquentes
vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis
spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris domino gratias
agentes semper pro omnibus in nomine domini nostri Iesu Christi deo et
patri subiecti invicem in timore Christi.
State itaque, fratres, et tenete
traditiones apostolorum et apostolicae sedis, ut dominus noster Iesus
Christus et pater noster, qui dilexit nos et dedit
consolationem aeternam et spem
bonam in gratia, exhortetur corda
vestra <VD38, f. 85ra> et confirmet in omni opere et
sermone
bono. De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo domini currat et
clarificetur sicut et apud vos, <N442, f.
43vb> et ut liberemur ab
importunis et malis hominibus. Non enim omnium est fides. Fidelis autem
deus est, qui confirmabit vos et custodiet a malo. Quapropter ponite <SG670, p.
177a> indesinenter corda vestra <P9629, f. 20r> in
virtute
dei, et resistite semper malis et enarrate haec iuxta vocem
prophetae in progenies alteras, quoniam hic est deus, deus in aeternum, et
ipse <E97, f. 49va>
reget nos in
saecula.
Unde
vos, qui in speculo a domino estis
constituti, comprimere et
repellere eos summopere debetis, qui
fratribus insidias praeparant aut in eos seditiones et scandala
excitant. Facile est enim verbo hominem fallere, sed non deum.
P9629: De
insidiatoribus
Ideo
hos <I83, f. 94ra> repraehendere <O93, f.
19vb> <BII13,
f. 79va> et ab his vos oportet avertere, quatenus extincto funditus huiusmodi caligine lucifer eis
resplendeat et laetitia oriatur in eorum cordibus.
Confidimus
autem, fratres, de vobis in
domino, quoniam, quae praecepimus, et facitis et
facietis. Quanto enim
beneficia vestra his amplius
exhibetis, tanto maiorem vicissitudinem ab omnipotente deo,
cui serviunt, exspectatis. Omnipotens deus
<SG670, p. 177b> sua vos protectione
custodiat <VD38, f. 85rb> honoremque perceptum servare concedat,
et gloria honorque deo patri omnipotenti eiusque unigenito filio salvatori nostro
cum spiritu sancto sit in
saecula saeculorum. Amen.
Dat. XIII Kal. Aprilis
Maximino et Africano vv. cc.
conss.
O93, f. 18vb; V630,
f. 45va; N442, f.
43vb; I83, f. 94ra; VD38, f. 85rb;
SG670, p.
177b; P9629, f. 20r; Bcan4, f. 75v;
E97, f. 49va;
P102; BII13,
f. 79va; S105, f. 69v