O93,
f. 19rb; V630, f. 46va; N442, f. 44vb; I83, f. 96ra;
VD38, f. 87rb; SG670, p. 182b; P9629, f. 21r;
Bcan4, f. 77r; E97, f. 51ra; P102;
BII13, f. 81rb; S105, f. 71v
EPISTOLA CUIUS SUPRA AD
OMNES ORIENTALES EPISCOPOS.
Bcan4: VIII
P102;
BII13: VIII
De institutis et ordinatis ab apostolis eorumque successoribus minime
violandis
<VD38,
f. 87va> [H.
8] Fabianus episcopus urbis
Romae omnibus orientalibus episcopis et cunctis fidelibus in domino
salutem.
Exigit dilectio vestra
sedis apostolicae consulta, quae vobis denegare non
debemus nec possumus. Hoc autem et praedecessoribus nostris multarum regionum episcopis egisse liquet, et nos, qui in
eadem sede domino
largiente collocati sumus, agere debere fraterna
caritas et oboedientiae debitum compellit.
N442: De
sacro chrismate
I83; Bcan4: De
sacro crismate omni
anno conficiendo
<I83,
f. 96rb> Cura est ergo vestrae
sollicitudinis adhibenda, ut ea,
quae sunt ab apostolis eorumque successoribus ordinata et instigante
sancto spiritu instituta, nec dissimulatio <BII13,
f.
81va> neglegere nec aliqua
praesumptio valeat perturbare. Sed
sicut hoc, quod rationis
exigebat utilitas oportuit
definire ita, quod definitum est, non debet violari.
V630: Quod chrisma per
singulos annos in cena domini debet conficere
P9629: de crismate
Bcan4: VIIII
P102;
BII13: VIIII
De episcoporum errore qui dicunt non per singulos annos in cena domini
chrisma conficiendum
[H.
9] Litteris vero vestris inter
cetera insertum invenimus quosdam regionis vestrae episcopos
<SG670, p. 183a> a vestro nostroque ordine discrepare
et non per singulos annos <Bcan4,
f. 77v> in cena
domini chrisma conficere,
S105: De chrysmate
sed duos aut tres annos confectionem sancti chrismatis semel
actam servare. <VD38, f.
87vb> Dicunt enim, ut in memoratis repperimus apicibus, nec balsamum per
singulos annos posse repperire nec necesse fore
per singulos annos chrisma <N442,
f. 45ra>
conficere, sed dum una confectio
chrismatis abundat, aliam fieri necesse non habere. Errant enim, qui
talia excogitant, et mente vesana potius quam recta sentienti haec audiunt . In illa die dominus Iesus,
postquam cenavit cum
discipulis suis et pedes eorum lavit et,
O93: De
sacro crismate
sicut
a sanctis apostolis
praedecessores nostri acceperunt nobisque reliquerunt,
VD38: Quod chrisma per
omnes annos confici debeat
chrisma confice<V630, f. 46vb>re docuit. Ipsa
enim <I83, f. 96va> lavatio pedum nostrorum significat baptismum, quod sancti chrismatis unctione
perficitur atque confirmatur.
Bcan4: X
P102;
BII13: X
Novum chrisma annue innovandum et vetus in sanctas ecclesias cremandum
<E97,
f. 51rb> [H. 10] Nam
sicut ipsius diei
sollemnitas per singulos annos
est celebranda, ita ipsius sancti
chrismatis confectio per singulos annos est agenda et de anno in anno renovanda et
fidelibus tradenda, quia novum
sacramentum est et per singulos annos <BII13,
f. 81vb> in iam dicta die innovandum
<SG670, p. 183a> et vetus in sanctis ecclesiis cremandum. Ista a sanctis apostolis
et successoribus eorum
accepimus vobisque tenenda mandamus.
VD38: Quod vetus chrisma
incendi debeat
Haec
sancta Romana ecclesia et Antio<VD38, f. 88ra>cena a tempore apostolorum
custodit, haec et Hierosolimorum et
Ephesianorum tenet, in quibus
apostoli praesidentes haec docuerunt et
vetus chrisma incendi ac non amplius quam uno
anno uti permiserunt, atque deinceps novo frui et non veteri <S105,
f. 72r> iubentes docuerunt.
Si quis ergo his
obviare temptaverit, omnem
sibi per nos et per omnes recte intellegentes indulgentiae aditum intellegat obseratum , quia pravissimarum mentium perversa
doctrina, dum indulgentius frenis utitur, in
praevaricationem praesumptionis dilabitur et nullatenus
eruitur, nisi prudentium
sustentatione et correctione <I83, f.
96vb> liberetur.
Bcan4: XI
P102;
BII13: XI
Ut non otioso contemplentur intuitu quę circa divina mysteria et erga
baptizandos in universo mundo sancta ecclesia uniformiter agit
[H.
11] Illa
autem, quae circa divina mysteria et
erga baptizandos in universo mundo
sancta ecclesia uniformiter agit, non otioso
contemplanda sunt intuitu, ne
locum supervacuis intentionibus <SG670, p. 184a> et superstitionibus
faciamus. Rudes ergo fidelium
mentes ad talia non debemus inducere, quia docendi sunt potius quam
illudendi. <VD38, f. 88rb> Ad nostram enim laetitiam et bene facta perveniunt, et
meroris aculeis <O93, f.
19va> nos, <BII13, f. 82ra> quae
fuerint male facta, compungunt.
Hic vero, inter manus latronum et dentes luporum
furentium utcumque versamur,
et contumaces sunt subditi atque oves. Nam latratu canum
baculoque pastoris luporum rabies deterrenda est. Illa
vero, quae fomentis non sanantur vulnera, ferro abscidi necesse
est. Nec silere possumus, cum hoc , ut ab illicitis
revocemus aliquos , officii nostri <P9629, f.
21v> provocemur instinctu in speculis a domino constituti, ut vigilantiae
nostrae diligentiam comprobantes et,
quae coercenda <E97,
f. 51va> sunt,
rese<N442, f. 45rb>cemus et, quae observanda
sunt, sentiamus .
V630;
P9629; S105: De accusatione sacerdotum
Bcan4: XII
P102; BII13: XII
De interrogatione super accusatione sacerdotum facta et de his qui
adtendunt multos non congruenter in ipsis honoribus ecclesiasticis
vivere sermonibus et sacramentis quę per eos populis ministrantur
[H.
12] Consulere etiam nos, ut in praedictis
litteris vestris invenimus, super accusatione sa<V630, f.
47ra>cerdotum voluistis, quae oppido apud vos, ut in eisdem apicibus reperimus,
crebrescit. Signifi<I83,
f. 97ra>castis insuper plerosque attendere, multos in
<SG670, p. 184b> ipsis honoribus ecclesiasticis non
congruenter vivere sermonibus et
sacramentis, quae per eos populis ministrantur. O miseros homines,
qui hos intuendo Christum obliviscuntur, qui et multo ante praedixit, <VD38, f.
88va> ut legi dei potius obtemperetur quam imitandi videantur
illi,
qui ea, quae dicunt, non faciunt et traditorem suum tolerans usque in
finem etiam evangelizandum cum
ceteris misit. Nam apostoli
talem consuetudinem non habuerunt nec habendam docuerunt. <BII13,
f. 82rb> Similiter et
successores eorum,
quamquam multa de talibus
praevidentes spiritu dei futura statue<Bcan4,
f. 78r>rint. Porro,
ut legitis in actibus
apostolorum, erat eo tempore inter fideles cor unum et anima una, neque
aliquis eorum aliquid suum
proprium dicebat, sed erant illis omnia communia. Nulla enim inter eos
accusatio nisi familiaris
erat, nec umquam inter imitatores eorum
aut fideles fieri debuisset dicente domino:
Quod tibi non vis , alteri ne facias. Et
idem: Diliges proximum
tuum sicut temetipsum. <SG670, p.
185a> Et: Dilectio proximi malum non operatur.
N442: De causatoribus
VD38: De accusatoribus
I83;
Bcan4: De
suspectis et ceteris accusatoribus
Bcan4: XIII
P102;
BII13: XIII
De accusatoribus
S105: Hic ad
accusationem non recipit
[H.
13] Ipsi ergo apostoli et
successores eorum olim
statuerunt eos <I83, f.
97rb> ad accusationem non recipi, qui sunt suspecti vel qui heri
aut
nudiustertius vel dudum fuerunt inimici, <VD38, f.
88vb> quoniam suspecti facti sunt, et qui non
sunt bonae conversationis, vel
quorum vita est accusabilis, aut <S105,
f. 72v> dubii in recta fide, similiter quorum fides, vita et libertas nescitur, vel qui infamiae maculis sunt aspersi, aut sceleribus irretiti,
I83; Bcan4: Quod
non rite possit
sacerdotem accusare qui sacerdos fieri non potest
neque
eos sacerdotes debere aut posse accusare, qui rite
sacerdotes fieri non possunt nec sui sunt ordinis, quoniam, sicut
sacerdotes vel reliqui clerici a saecularium laicorum <E97, f.
51vb> excluduntur accusatione, ita illi ab
istorum sunt excludendi et alienandi
criminatione, et sicut isti ab illis, ita et
illi ab istis non recipiantur, <BII13,
f. 82va> quoniam, sicut
domini sacerdotum
segregata debet esse conversatio ab eorum, ita et
litigatio, quia servum dei non oportet litigare.
Bcan4: XIIII
P102;
BII13: XIIII
De contentione vitanda et fratribus in omnibus solacio praestando
[H.
14] Tales, carissimi fratres,
accusationes et iniustas aut nocivas aemulationes pro viribus prohibete,
quia <SG670, p. 185b> contentio <N442, f.
45va> summopere
est vitanda. Septies
enim cadit iustus in die et resurgit, impii autem corruent in malum.
Cum ceciderit inimicus tuus, ait <VD38, f. 89ra> Salomon,
ne
gaudeas, et in ruina eius non exaltabitur cor tuum, ne forte
videat dominus et displiceat ei,
et auferet ab eo iram suam. Ne contendas cum pessimis nec aemu<V630,
f. 47rb>leris impios, quoniam non
<I83, f. 97va> habent futurorum spem mali, et
lucerna impiorum exstinguetur. Ne aemularis viros malos nec
desideres esse cum eis, quia rapinam meditatur mens
eorum et fraudes labia eorum loquuntur. Haec
cavete, carissimi. Haec meditamini et fratribus in omnibus solacium praestate, quia in hoc
cognoscent omnes, ut ipsa per se veritas ait, quoniam mei estis
discipuli, si dilectionem
habueritis ad invicem.
Bcan4: XV
P102;
BII13: XV
De proprio ordine servando
[H.
15] Si
enim in rebus saecularibus suum cuiusque ius et proprius
ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci
confusio? Quod hac observatione servabitur, <BII13,
f. 82vb> si nihil
<SG670, p. 186a>
potestati, sed totum aequitati tribuitur.
Unde
constat episcopis locorum singulorum
omnium, qui sub eorum degunt
<VD38, f. 89rb> moderamine, curam habere
sollicitam, causas utilitatesque eorum cum dei
timore disponere. Valde ergo iniquum est, ut alii quilibet omissis
suis illorum se causis admisceant, sed illi eorum vitam et
iudicium competenti regularique debeant
moderamine disponere, qui eos in sacerdotium ordinant, et a quibus iam
ordinati sunt, quoniam, ut lex loquitur, maledictus est omnis, qui
transfert terminos proximi sui, et dicit omnis populus: Amen.
Bcan4: XVI
P102;
BII13: XVI
Ut omnes qui summo sacerdotio funguntur iniustitias
removeant et
in sacerdotio laborantibus succurrant et calumniam facientem abscidant
<I83,
f. 97vb> [H. 16] Deus
ergo, fratres, ad hoc
praeordinavit vos et omnes, qui summo
sacerdotio <E97, f. 52ra> funguntur, ut iniustitias
removeatis et praesumptiones abscidatis et sacerdotio
laborantibus succurratis et opprobiis et calamitatibus eorum locum non
praebeatis, sed ei, qui calumniam vel opprobrium patitur,
adiutorium feratis. Illum vero, qui <O93, f. 19vb> calumniam vel opprobrium facit, abscidatis
et domino <P9629,
f. 22r> in suis
sacerdotibus opem feratis.
Bcan4: XVII
P102;
BII13: XVII
De sacerdotibus et levitis
[H.
17] Sacerdotes
quoque dominus sibi elegit,
<SG670, p. 186b> ut sacrificent ei et offerant oblationes
domino.
<VD38, f. 89va> Levitas autem sub eis esse iussit in
ministeriis <S105, f. 73r> eorum, unde
ad Moysen loquitur
dicens: <Bcan4, f. 78v> Princeps <BII13,
f. 83ra> autem
principum levitarum Eleazar filius Aaron
sacerdotis erit super excubitores custodiae
sanctuarii. De his enim locutus est <N442, f. 45vb>
dominus ad
Moysen: Tolle levitas pro primogenitis filiorum Israel et
pecora levitarum pro pecoribus eorum,
eruntque levitae mei, ego dominus. Si levitas suas esse dominus voluit,
quanto magis sacerdotes sibi adscivit, de quibus ait: Si quis
externorum accesserit, morietur.
S105: Sacerdotes non
leviter iudicandos
Omnia
vero, quae domini sunt, caute tractanda sunt et
non leviter praecipitanda, quoniam et inter ho<I83, f.
98ra>mines pro fidelibus habentur, qui
dominorum suorum causas bene
custodiunt et fideliter tractant
atque dominorum praecepta
custodiunt et non transgredi<V630, f. 47va>untur.
VD38: De sacerdotibus
Pro
infidelibus vero reputantur hi, qui dominorum suorum
causas incaute et neglegenter tractant et praecepta eorum
despiciunt et non, ut debent,
custodiunt.
V630: Quod sacerdotes
leviter non sunt tractandi
Haec
ideo praemisimus, ut cognoscatur ab his, quibus
incognitum est, quia et
O93: De sacerdotibus
sacerdotes, <VD38, f.
89vb> quos sibi dominus de
omnibus adscivit et suos esse
voluit, <SG670, p. 187a> non sunt leviter tractandi nec lacerandi vel
temere accusandi aut repraehendendi nisi a magistris suis, quoniam eorum
causas sibi dominus reservari voluit et suo
iudicio vindicari. Nam in his et
aliis domini praeceptis et fideles agnoscuntur
et infideles
reprobantur. Tolerandi enim hi sunt potius a
fidelibus quam exprobrandi, veluti palea cum
tritico usque ad ultimum ventilabrum, sicut pisces mali <BII13,
f. 83rb> cum bonis usque ad
segregationem, quae <E97,
f. 52rb> futura
est in litore, hoc est in fine saeculi. Nullatenus ergo potest
condemnari humano examine, quem deus suo
iudicio reservavit, quia propositum dei, quod decrevit salvare, quod
perierat, stat immobile. Et ideo,
quia voluntas eius non mutatur, nullus praesumat ea, quae <I83,
f.
98rb> sibi non sunt concessa.
Unde est illud, quod apostolus loquitur dicens: Iam quidem omnino
delictum est, quia iudicia
habetis vobiscum, quare <SG670, p. 187b> non magis
iniquitatem
patiamini? Quare non potius
fraudamini? ut
ad illud redeatur, <VD38,
f. 90ra> quod
dominus ait: Si quis
voluerit tunicam tuam tollere et in iudicio tecum
contendere, dimitte ei et
pallium. Et alio loco: Qui
aufert, quae tua sunt, ne repetas. Sunt autem
quaedam, quae levissima putarentur, nisi in scripturis
demonstrarentur opinione graviora. Quis umquam dicenti fratri suo fatue
reum gehennae putaret,
nisi ipsa veritas diceret?
Bcan4: XVIII
P102;
BII13: XVIII
Quod criminosi cavendi sint et ad emendationem compellendi si
voluntarie noluerint
[H.
18] Illi vero, qui illa
peccata perpetrantur, de quibus apostolus
ait, quoniam, qui talia agunt,
regnum dei non consequentur, valde cavendi sunt et ad
emendationem, si voluntarie noluerint, compellendi, quia infamiae maculis sunt aspersi, et in
baratrum delabuntur , nisi eis sacerdotali
auctoritate subventum fuerit, <N442,
f. 46ra> similiter et illi, de quibus <BII13,
f. 83va> ipse ait: Cum
huiusmodi hominibus
nec cibum sumere, quia infamia sunt
notati, ante<SG670, p. 188a>quam sacerdotali auctoritate
sanentur
et gremio sanctae matris ecclesiae redintegrentur, quia, qui extra
nos sunt, nobiscum communicare non
possunt. Manifestum
est enim, quod hi extra nos <I83,
f. 98va> sunt <VD38, f.
90rb> et a nobis discreti esse debent, cum qui<V630, f. 47vb>bus nos nec edere nec cibum sumere licet. Similiter <S105, f. 73v> omnes
personae quibuslibet turpitudinibus subiectae infames sunt effecti, et omnes, qui adversus
patres armantur, infames efficiuntur.
Arenam
vero et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem
imprudentem et fatuum atque impium, <E97, f. 52va>
quoniam, qui
minoratur corde, cogitat
inania , et vir imprudens
et errans cogitat stulta. Multos enim
supplan<Bcan4, f.
79r>tavit suspicio illorum et
in vanitate detinuit sensus illorum. Cor durum
male habebit in novissimo et, qui amat periculum, in
illo peribit. Cor
ingrediens duas vias non habebit
requiem, et pravi cordis in illis scandalizabitur. Cor <SG670, p.
188b> nequam gravabitur in doloribus, et peccator adiciet ad
peccandum.
V630: Apostoli eorumque
successores difficilem aut numquam voluerunt esse accusationem
sacerdotum
I83; Bcan4: Quod
difficile aut numquam adversum presbyterum posse fieri accusatio
Bcan4: XVIIII
P102;
BII13: XVIIII
Cur sancti apostoli eorumque successores voluerunt difficilem esse accusationem sacerdotum
BII13: quod accusationes
sacerdotum difficiles sint
[H.
19] Talia cogitantes sancti apostoli
eorumque successores spiritu dei repleti malos homines praevidentes et simplices
considerantes difficilem aut numquam
voluerunt esse accusationem <VD38, f.
90va> sacerdotum, ne a malis
potuissent evertere <BII13, f. 83vb> aut submovere , quia, si hoc facile concederetur
saecularibus et malis hominibus, aut nullus aut vix perpauci remanerent,
<I83, f. 98vb> quoniam semper fuit et est, et, quod peius est, nimis
viget, ut mali bonos persequantur, et carnales
spiritales infestent. Idcirco, ut
praedictum est, statuerunt, ne accusarentur aut, si aliter fieri non posset,
perdifficilis fieret eorum accusatio, et
a quibus supradictum est, non praesumeretur, neque a propriis
sedibus aut ecclesiis episcopi eicerentur.
P9629;
S105: Episcopus
expoliatus vocari ad iuditium non debet
I83: Nullus episcoporum
accusandus est si suis non utitur
Bcan4: XX
P102;
BII13: XX
Quod episcopi loco et rebus suis expoliati accusari non possint
[H.
20] Quod si quoquo modo praesumptum fuerit, antequam et
proprius <SG670, p.
189a> locus et sua omnia eis legibus redintegrarentur,
nullatenus a quoquam accusarentur aut criminarentur, <O93, f.
20ra> <P9629,
f. 22v> et nisi
sponte elegerint, cuiquam pro talibus responderent,
Bcan4: Nullus episcoporum
accusandus est suis non utitur
sed
postquam, ut praefixum est, restituti
fuerint et sua omnia eis legibus redintegrata dispositis
ordinatisque suis magnum spatium tractandi causa eis concederetur.
Et postea, si necesse fuerit, regulariter vocati venirent <VD38,
f. 90vb> ad causam, et si iuste visum fuerit,
accusantium propositionibus sustentatione fratrum
responderent. <N442, f. 46rb> Nulla enim permittit
ratio, dum ad tempus eorum bona vel ecclesias atque res ab aemulis aut a quibuscumque
detinentur, ut aliquid illis obicere <E97,
f. 52vb> debeat,
nec quicquam potest eis quoquo modo quilibet
<V630, f. 48ra> maiorum vel minorum obicere, <I83, f.
99ra> dum ecclesiis vel rebus aut
potestatibus carent suis.
P9629: Nullus clericus
suo episcopo insidietur
N442;
VD38: Ut
subditi episcopos non accusent
I83: De conspiratione
Bcan4
P102; BII13: XXI
De clericis insidiantibus episcopis suis
[H.
21] <BII13, f. 84ra> Similiter statutum est et nos eadem
statuta firmantes
statuimus, ut, si aliquis
clericorum suis episcopis infestus aut insidiator <SG670, p.
189b> fuerit eosque criminari temptaverit, aut
conspirator fuerit, ut mox ante examinatum iudicium submotus a
clero curiae tradatur, cui
diebus vitae suae deserviat et infamis absque ulla restitutionis spe
permaneat.
V630: Quod non debeat
accusator simul esse et iudex vel testis
P9629;
S105: Nemo
simul sit accusator et testis et iudex
I83: Ut non sit uno
tempore quis accusator et iudex vel testis et de quattuor personis
requirendis in iudicio
VD38: Quod nullus simul
esse posset accusator iudex et testis Eo quod in omni iuidicio necesse
sit quattuor adesse personas
Bcan4: XXII
P102;
BII13: XXII
Quod nullus simul esse possit accusator iudex et testis et quod in omni
iudicio necesse sit quattuor adesse personas et quod oves pastorem suum repraehendere non audeant
[H.
22] Nec ullus umquam praesumat
accusator simul esse et iudex vel testis, quoniam in
omni iudicio quattuor personas necesse est semper adesse,
id est iudices electos <VD38, f. 91ra> et accusatores ac defensores atque testes.
P9629;
S105: Oves
acusare pastorem nequeunt
Bcan4: Ne sit uno tempore
quis accusator et iudex vel testis Et de quattuor personis requirendis
in iuditio
Similiter statuentes
apostolica auctoritate iubemus, ne pastorem suum oves, quae ei commissae fuerant, nisi in fide erraverit, repraehendere
audeant, <S105,
f. 74r> quia facta propositorum oris gladio
ferienda non sunt, neque potest esse discipulus super
magistrum dicente veritatis voce: Non
est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum.
Odibilis
autem coram deo et hominibus est superbia et
exsecrabilis omnis iniquitas. Perdit deus memoriam superborum et
reliquit memoriam humilium
sensu. Semen hominum
honora<I83, f. 99rb>bitur <SG670, p. 190a>
hoc, <BII13,
f. 84rb> quod timet deum. Semen
autem hoc exhonorabitur
hominum, quod praeterit mandata domini. <Bcan4, f. 79v> In medio
fratrum rector illorum in honore, et qui
timent dominum, erunt in oculis eius. Fili, ait Salomon, in
mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem, cui honor competit. Priusquam
interroges, ne vituperes
quemquam, et cum interrogaveris,
corripe iuste. Priusquam
audias, ne respondeas
verbum, et in medio seniorum <VD38, f.
91rb> ne adicias loqui.
P9629: Proditores
I83;
Bcan4: Qualiter damnantur qui
sacerdotum culpas prodeunt
Exemplo Cham filii Noe
damnantur, qui patrum suorum
culpas in publico produnt , aut eos accusare vel
detrahere praesumunt, veluti Cham, qui patris sui Noe pudenda non operuit, sed
deridenda monstravit. Similiter et illi <E97,
f. 53ra> exemplo
Sem et Iaphet
iustificantur, qui reverenter operiunt et non produnt ea, quae patres
suos excessisse cognoscunt.
<N442, f. 46va>
V630: De corrigendis
episcopis
P9629:
De causatione episcoporum
Bcan4: XXIII
P102;
BII13: XXIII
De episcopo qui a fide deviat
[H.
23] Si
enim a fide deviaverit episcopus, erit
corrigendus prius secrete a subditis. Quod si
incorrigibilis, quod absit, apparuerit, tunc <SG670, p.
190b> erit accusandus ad primates suos aut ad sedem apostolicam.
Pro aliis vero actibus suis magis est tolerandus ab ovibus et subditis suis quam accusandus aut publice
derogandus, <I83, f.
99va> quia, cum eis a subditis delinquitur, eius ordinatio<V630,
f. 48rb>ni obviatur, qui eos eis praetulit dicente
apostolo: Dei ordinationi resistit, qui potestati resistit. Qui vero
omnipotentem deum metuit nec contra evangelium <BII13,
f. 84va> nec contra apostolos nec contra
<VD38, f. 91va> prophetas vel sanctorum patrum
instituta agere aliquid ullo modo
consentit.
Bcan4: XXIIII
P102;
BII13:
XXIIII
De
sacerdotibus honorandis
[H.
24] Sacerdotes
ergo honorandi sunt, non
lacerandi vel exprobrandi, sicut legitur in
Ecclesiaste: In tota anima tua time deum
et sacerdotes illius sanctifica. In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit, et ministros
eius non derelinquas. Honora deum ex tota anima tua,
et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis. Da
illi partem, sicut mandatum est tibi, primiciarum et purgationis et de neglegentia purga
te cum paucis. <SG670, p.
191a> Datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offerens domino et initia
sanctorum et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et
benedictio tua.
Haec
non tantummodo vobis,
sed omnibus fratribus per vos nota fieri volumus,
ut unanimes unum sentientes permaneamus in Christo, nihil per
contentionem nobis neque per
inanem gloriam <I83, f. 99vb> vindicantes, non hominibus, sed
deo salvatori nostro placentes, <VD38, f. 91vb> cui est honor et gloria
in saecula saeculorum. Amen.
Data XIIII Kal. Novembr.
Maximo et Africano vv. cc. conss.
O93,
f. 20ra; V630, f. 48rb; N442, f. 46va; I83, f. 99vb; VD38, f. 91vb; SG670, p. 191; P9629, f. 22v; Bcan4, f. 79v;
E97, f. 53ra;
P102; BII13, f. 84va;
S105, f. 74r